聖書

 

Genesis 47:5

勉強

       

5 Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#6086

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

6086. ‘Et si nosti, et sit in illis viri strenuitatis’: quod significet praestantiora in doctrina, constat ex significatione ‘virorum strenuitatis’ quod sint praestantiora in doctrina, ‘vir’ enim significat intelligentem, et quoque verum, n. 158, 265, 749, 1007, 3134, 4823, consequenter doctrinam; et ‘strenuum’ significat praestans; nam strenuitas in lingua originali exprimitur per vocem quae etiam significat vires et virtutem, quae in sensu interno sunt quae valent, ita praestantiora.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#265

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

265. Quod per ‘virum’ significetur rationale, constat a vers. 6 hujus capitis, quod ‘mulier dederit viro suo secum, et comederit’, quo significatum quod consenserit; et ab iis quae de viro ostensa sunt n. 158;

ubi per eam intellectus est sapiens et intelligens, hic autem, quia sapientia et intelligentia per esum ex arbore scientiae periit, rationale, quia non aliud reliquum erat; rationale enim est intelligentiae aemulum seu quasi simile.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.