聖書

 

Genesis 42:28

勉強

       

28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#5469

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

5469. ‘Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’: quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione ‘ 1 reus esse’ quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per ‘Josephum’ enim et ‘Benjaminem’ repraesentatur internum Ecclesiae, at per ‘decem reliquos filios Jacobi’ externum ejus; ‘Rachel’ enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et ‘Leah’ affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819;

[2] in hoc capite per ‘Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per ‘Benjamin’ spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per ‘decem filios Jacobi reliquos’ repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et 2 particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret.

脚注:

1. rei

2. The Manuscript inserts in.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#3820

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

3820. ‘Et oculi Leae debiles’: quod significet affectionem veri externi quoad intellectum ejus quod talis, constat ex repraesentatione ‘Leae’ quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, et mox supra n. 3819; ex significatione ‘oculorum’ quod sint intellectus, de qua n. 2701; et ex significatione ‘debilis’ quod sit respective talis. Quod affectiones veri externi sint quoad intellectum debiles, seu quod idem, qui in illis sunt, constare potest ab externis, hoc est, communibus ideis quae nondum illustratae sunt a singularibus, quod infirmae sint et vacillent,

1 et quasi ad quemcumque ventum ferri, hoc est, ad quamcumque opinionem trahi se patiantur, at cum eaedem illustratae sunt a singularibus, quod firmae evadant et consistant, nam inde illis essentialia et formalia, quae significantur per ‘pulchram forma et pulchram aspectu’ quae ‘Racheli’, per quam affectiones interioris veri repraesentantur.

[2] Quid externa vera 2 et affectiones eorum, et quid interna vera et eorum affectiones, et quod illae sint ‘debiles oculis’ respective, et hae ‘pulchrae forma et aspectu’, sit pro exemplo: qui in externis veris sunt, modo commune hoc sciunt, quod pauperibus benefaciendum, nec sciunt discernere quinam vere pauperes sunt, minus quod per pauperes in Verbo intellecti sint illi qui spiritualiter tales sunt, inde aeque benefaciunt malis quam bonis, non scientes quod benefacere malis sit malefacere bonis, nam sic datur malis copia bonis malefaciendi, quare illi qui in simplici tali zelo sunt, ab astutis et dolosis quam maxime infestantur; at qui in internis veris sunt, sciunt quinam pauperes sunt, et discernunt inter quoscumque, et cuivis secundum quale ejus benefaciunt.

[3] Sit quoque pro exemplo: qui in externis veris sunt, modo commune hoc sciunt, quod amandus proximus, et 3 credunt quod unusquisque in simili gradu proximus sit, et sic quod unusquisque simili amore amplectendus, et 4 ita se seduci patiuntur; qui autem in internis veris sunt, 5 scient in quo gradu quisque proximus est, et quod unusquisque in dissimili, inde innumerabilia sciunt prae illis, proinde se non abduci patiuntur a solo nomine proximi, et ad faciendum malum ex persuasione boni quam inducit nomen.

[4] Sit etiam pro exemplo: qui solum in externis veris sunt, putant quod docti sicut stellae lucebunt in altera vita, et quod omnes qui in vinea Domini laborarunt, mercedem prae aliis habebunt; at qui in internis veris sunt, sciunt quod per doctos, sapientes et intelligentes' significentur illi qui in bono sunt, utcumque non in aliqua sapientia et intelligentia humana, et quod illi sicut stellae lucebunt; et quod qui in vinea 6 laborant, quisque secundum affectionem boni et veri ex qua laborat, mercedem 6 obtineant, et quod qui propter se et mundum, hoc est, propter excellentiam sui et opulentiam 7 laborant, mercedem suam 8 habeant in vita corporis, sed in altera vita sors 8 illis sit cum malis ibi, Matth. 7:22,

23. Inde patet quam debiles intellectu sunt illi qui solum in externis veris 8 ; et quod interna vera sint, quae essentiam et formam illis dant, et quoque qualificant bonum apud illos. At usque qui in externis veris sunt, et simul in simplici bono cum in mundo vivunt, illi in altera vita interna vera et inde sapientiam recipiunt, nam ex simplici bono in statu et facultate sunt illa recipiendi.

脚注:

1. The Manuscript inserts et mutent.

2. The Manuscript has seu

3. The Manuscript inserts inde.

4. The Manuscript has sic

5. The Manuscript has sciunt

6. The Manuscript has singular

7. The Manuscript has ut finem laborat

8. The Manuscript inserts sunt.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.