聖書

 

Genesis 42:28

勉強

       

28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#5469

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

5469. ‘Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’: quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione ‘ 1 reus esse’ quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per ‘Josephum’ enim et ‘Benjaminem’ repraesentatur internum Ecclesiae, at per ‘decem reliquos filios Jacobi’ externum ejus; ‘Rachel’ enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et ‘Leah’ affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819;

[2] in hoc capite per ‘Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per ‘Benjamin’ spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per ‘decem filios Jacobi reliquos’ repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et 2 particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret.

脚注:

1. rei

2. The Manuscript inserts in.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#144

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

144. Quod ‘vocare nomine’ significet nosse quales sunt, sciendum quod antiqui per ‘nomen’ nihil aliud intellexerint quam essentiam rei; per ‘videre et vocare nomine’ nosse quales sunt: causa erat quod nomina inderent filiis et filiabus suis secundum ea quae significabantur; nam unicuivis nomini aliquid singulare fuit, ex quo et per quod nossent unde et quales, sicut etiam ex sequentibus ubi de duodecim filiis Jacobi, ex Divina Domini Misericordia, agendum, videbitur. Cum itaque nomini inerant unde essent et quales essent, per ‘vocare nomine’ nihil aliud intelligebant; talis locutio apud eos familiaris fuit, quam qui non intelligit, mirabitur quod ea significent.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.