聖書

 

Genesis 41:31

勉強

       

31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#5320

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

5320. ‘Et posuit torquem auri super collum ejus’: quod significet significativum conjunctionis interiorum cum exterioribus, efficiente bono, constat ex significatione ‘colli’ quod sit influxus, tum communicatio superiorum cum inferioribus, seu quod idem, interiorum cum exterioribus, de qua n. 3542, inde est ‘torques’ quia cingit collum, significativum conjunctionis illorum; ‘torques auri’ significat conjunctionem per bonum, seu efficiente bono, 1 quia' ‘aurum’ est bonum, n. 113, 1551, 1552: signum conjunctionis veri interioris cum vero exteriore significatur per ‘torquem super guttur’ apud Ezechielem,

Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, 16:11.

脚注:

1. nam

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.