Arcana Coelestia#4845
4845. 'Usque adolescit Shelah filius meus': quod significet dum tempus, constat ex significatione ‘adolescere’ quod sit illius aetatis esse, ita dum tempus; et a repraesentatione ‘Shelae filii’ quod sit idololatricum, de qua supra n. 4825, 4826, ita religio Judaica quae idololatrica respective, n. 4825; inde per illa verba ‘usque adolescit Shelah filius meus’ significatur dum tempus ut religio Judaica acceptare queat interna, seu 1 spiritualia et caelestia Ecclesiae repraesentativae, quae est ‘Tamar’, n. 4829, 4831, 4843.
脚注:
1. spirituale, in the First Latin Edition