聖書

 

Genesis 19:23

勉強

       

23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2429

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2429. Quod ‘ea parva’ significet quod ex parvo quod haberet, constare potest a significatione ‘urbis’ quod sit verum, de qua mox supra, quae quod ‘parva’, significat quod parum veri, hic quod ex parvo quod haberet, ut constat ab illis quae praecedunt et quae sequuntur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod parum veri sit illis qui in affectione veri, respective ac illis qui in affectione boni, constare potest ex eo quod ex pusillo et obscuro bono quod apud illos, spectent verum;

[2] verum apud hominem se prorsus habet secundum bonum apud eum; ubi parum boni, ibi parum veri; in simili ratione sunt et in simili gradu, seu pari passu, ut dicitur, ambulant; quod quidem ut paradoxon videri potest, sed usque ita se habet; bonum est ipsa essentia veri, verum absque sua essentia non est verum, tametsi apparet sicut foret, est modo sonans quid, et sicut vas vacuum;

[3] ut quis verum apud se habeat, non solum debet scire illud sed etiam agnoscere et ei fidem habere; cum hoc, tunc primum habet verum, quia tunc id afficit eum et manet; aliter cum modo scit verum et non agnoscit ac ei fidem habet, tunc non habet in se verum; ut fit apud plures qui in malo sunt; ii scire possunt vera et quandoque prae aliis, sed usque non habent illud, immo tanto minus habent quia corde suo illud negant;

[4] providetur a Domino ut nemo plus veri habeat, hoc est agnoscat et credat quam quantum boni recipiat: inde est quod hic dicatur de urbe, per quam significatur verum, quod ‘ea parva’, ac iterum in hoc versu, ‘annon parva ea?’ tum vers. 22, quod ‘vocavit nomen urbis Zoar’, per quod in lingua originali 1 significatur parvum, ex causa quia hic agitur de illis qui in affectione veri sunt, et non ita in affectione boni.

脚注:

1. The Manuscript has etiam.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.