聖書

 

Genesis 14:14

勉強

       

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1726

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1726. ‘Rex Shalem’: quod significet statum pacis quoad interiora seu rationalia, constat a significatione ‘Shalem’; Shalem in lingua originali significat ‘pacem’, ut et ‘perfectionem’, ita statum pacis et statum perfectionis: status pacis est status regni Domini; in illo statu sunt caelestia et spiritualia Domini, sicut in sua aurora et suo vere, nam se habet pax sicut matutino tempore aurora, et verno tempore ver; aurora et ver faciunt ut omnia quae tunc sensus contingunt, sint gaudii et laetitiae plena, trahunt singula affectionem a communi aurorae et veris; ita se habet cum statu pacis in regno Domini; in statu pacis omnia caelestia et spiritualia in suo quasi aurorae aut verno flore et risu sunt, hoc est, in ipsa sua felicitate; status pacis afficit ita singula, nam Dominus est Ipsa Pax; quod etiam per Shalem apud Davidem intelligitur, Notus in Jehuda Deus, in Israele magnum nomen Ipsius, et est in Shalem tabernaculum Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione, Ps. 76:2, 3 [KJV Ps. 76:1, 2].

Cum homo in pugnis tentationum est, a Domino donatur per vices statu pacis, et sic recreatur; status pacis hic significatur per ‘Shalem’, et mox quoque per ‘panem et vinum’, per quae significantur caelestia et spiritualia, ita status caelestium et spiritualium in pace, qui status est ipsa recreatio.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.