聖書

 

Exodus 6:25

勉強

       

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2960

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2960. Quod ‘inter me et inter te quid hoc?’ significet quod annueret sed vellet usque a semet, nempe praeparari seu reformari, constare potest a sensu litterae applicato ad sensum internum in quo agitur de reformatione; supra dictum ab Ephrone, ‘Agrum do tibi, et speluncam quae in illo do tibi illam’, vers. 11, quibus significatum, quod vellent praeparare semet quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei, hoc est, se reformare; quod status primus illorum qui reformantur, sit talis, videatur n. 2946, at cum ulterius progrediuntur in cognitionibus veri seu fidei, tunc secundus illorum status est, quod quidem annuant, sed usque velint a semet; de hoc statu in hoc versu agitur; at tertius status mox describitur, quod credant reformari a Domino. Quod tales sint in principio, causa dicta est supra n. 2946; quod autem cum progrediuntur in cognitionibus veri seu fidei, agnoscant quidem se reformari a Domino, sed usque velint a semet, causa est quia nubes ignorantiae successive discutitur, et quia confirmationes veri tempore corroborantur, et quia per imbuitiones cognitionum veri perficitur bonum; ipsum bonum cui implantatum est verum, facit ut non solum agnoscant, sed etiam credant, quod reformatio sit a Domino; hic status est tertius, quem sequitur status quartus, nempe quod percipiant quod a Domino; sed pauci sunt qui ad hunc statum veniunt in vita corporis, est enim angelicus; at qui regenerati sunt, in eum statum veniunt in altera vita. Inde patet quod in sensu interno hic describatur homo Ecclesiae spiritualis, qualis ejus status est cum adhuc immaturus, et qualis cum maturescere incipit, et tandem cum maturuit.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1738

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1738. ‘Et dedit illi decimas de omnibus’: quod significet reliquias ex victoria, constat ex significatione ‘decimarum’ quod sint ‘reliquiae’, de qua prius n. 576; quid autem reliquiae, videatur n. 468, 530, 560, 561, 661, 1050, nempe quod sint omnes status amoris et charitatis, proinde omnes status innocentiae et pacis quibus donatur homo; hi status donantur homini ab infantia, sed minus per gradus ut homo in adultam aetatem pergit; at cum regeneratur homo, tunc praeter priores etiam novas reliquias accipit, ita novam vitam; nam homo a reliquiis seu per reliquias habet ut sit homo; homo enim absque statu amoris et charitatis, et absque statu innocentiae, qui se insinuant ceteris ejus vitae statibus, non est homo, sed pejor omni fera. Reliquiae acquisitae in pugnis tentationum sunt quae hic intelliguntur; hae reliquiae sunt quae per ‘decimas datas Malkizedecho ab Abramo’ significantur, suntque omnia caelestia amoris quae Dominus sibi comparavit per continuas pugnas et victorias, per quas continue uniebatur Essentiae Divinae, usque dum Essentia Ipsius Humana similiter facta est Amor, seu Esse vitae, hoc est, Jehovah.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.