聖書

 

Exodus 29:28

勉強

       

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#9992

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

9992. ‘Et panem azymorum’: quod significet purificationem caelestis in intimo hominis 1 , constat ex significatione ‘panis’ quod sit caeleste, de qua n. 2165, 2177, 3478, 9545, et ex significatione ‘azymi’ quod sit purificatum, de qua sequitur; quod sit intimum hominis, est quia caeleste est bonum amoris, et bonum amoris est intimum; sunt tria apud hominem quae consequuntur in ordine successivo; illa tria vocantur caeleste, spirituale, et naturale; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis' erga proximum, et naturale inde est bonum fidei, quod quia est ex spirituali, 2 vocatur spirituale naturale; nam similiter se habet apud hominem, prout in caelis: in intimo caelo, quod etiam tertium caelum vocatur, est caeleste, in secundo seu medio caelo est spirituale, et in primo seu ultimo caelo est naturale inde seu spirituale naturale; quod similiter se habeat apud hominem prout in caelis, est causa quia homo qui in bono, est caelum in minima forma, videantur 3 citata n. 9279. De tripartitione etiam caeli seu regni caelestis, in 4 sequentibus dicetur ubi de placentis, et laganis ex simila triticorum.

[2] Quod ‘azymum’ significet purificatum, est quia ‘fermentum’ significat falsum ex malo, n. 2342, 7906; inde ‘azymum’ seu infermentatum significat purum seu absque falso illo; quod ‘fermentum’ 5 significet falsum ex malo, est quia id falsum conspurcat bonum, et quoque verum, tum quia excitat pugnam, nam accedente illo falso ad bonum fit fervor, et ad verum fit collisio; inde est quod minhah ex pane azymo in holocaustis et in sacrificiis adhibita fuerit; ideo 6 statutum est quod omnis minhah quam adferrent Jehovae non conficeretur fermentata, Lev. 2:11;

quod non sacrificarent super fermentato sanguinem sacrificii, Exod. 23:18;

quodque in festo paschatis prorsus non comederent fermentatum, et quod qui comederet exscinderetur ex Israele, Exod. 12:15, 18-20; quod exscinderetur ex Israele qui in festo paschatis fermentatum ederet, fuit causa quia festum paschatis significabat liberationem a damnatione, ac in specie liberationem a falsis ex malo, apud illos qui patiuntur se a Domino regenerari, videatur n. 7093, 9286-9292; inde quoque festum illud vocabatur festum azymorum.

脚注:

1. homine, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. etiam

3. The Manuscript inserts loca.

4. The Manuscript inserts nunc.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. inde

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#7055

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

7055. ‘Desertum’: quod significet ubi non ita prius est, nempe conjunctio, constat a significatione ‘deserti’ quod sit ubi parum vitale adhuc, de qua n. 1927, ita ubi non bonum et inde verum, n. 4736, nam inde est vitale; hic ubi non conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero mediate procedente; quod ibi conjunctio fieret, significatur per quod ‘Aharon vaderet obviam Moschi desertum’. Quod conjunctionem illam concernit, sciendum quod apud hominem verum mediate a Divino procedens dari possit, et tamen usque id non esse conjunctum cum vero quod immediate a Divino procedit.

[2] Sed haec res quia 1 2 arcana est, illustretur exemplis: qui secundum doctrinam suae Ecclesiae apud se confirmatam cogitant 3 et docent, et non sciunt num vera sint aliunde quam ex eo quod ex 4 doctrina Ecclesiae sint, et quod a viris 5 doctis et illustratis tradita, apud illos verum mediate a Divino procedens potest esse, sed usque hoc non conjunctum est cum vero quod immediate a Divino procedit; si enim conjunctum foret, tunc haberent 6 affectionem sciendi verum propter verum, et imprimis propter vitam, inde quoque donati forent perceptione num doctrinalia Ecclesiae suae sunt vera antequam confirmant illa apud se, et viderent in singulis num concordarent confirmantia cum ipso vero.

[3] Sint etiam pro exemplo: prophetae per quos Verbum scriptum est, illi scripserunt sicut spiritus a Divino 7 dictavit, ipsa enim verba quae scriberent in auribus illorum enuntiabantur; apud illos fuit verum mediate a Divino procedens, hoc est, per caelum, sed non ideo verum quod immediate a Divino processit, nam non perceptionem habebant, quid singula in sensu interno significarent, nam cum conjuncta sunt, tunc, ut dictum, perceptio datur. Conjunctio illa raro datur apud hominem, sed datur apud omnes qui in caelo, cumprimis qui in caelo intimo seu tertio sunt; nec apud hominem datur nisi ille in tantum regeneratus sit ut elevari queat a sensuali usque versus rationale suum, et sic in luce caeli ubi sunt angeli sisti. Apud omnem quidem hominem est influxus Divinus tam immediatus quam mediatus, n. 6063, 7004, sed conjunctio non est nisi apud illos qui perceptionem veri ex bono habent; nam 8 illi apud quos conjunctus est influxus immediatus Divinus cum mediato 9 se patiuntur a Domino duci, sed apud 10 quos non conjuncti sunt 11 influxus illi semetipsos ducunt; et hoc amant. Ex his nunc constare potest quid per ‘desertum’ hic intelligitur, quod sit ubi non conjunctio.

脚注:

1. The Manuscript inserts in se.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. aut

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. illustratis et doctis

6. perceptionem num doctrinalia sunt vera, antequam confirmantur

7. dictarunt

8. ille apud quem

9. ducitur a Domino

10. quem

11. ducitur a semet

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.