聖書

 

Exodus 29:24

勉強

       

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#9992

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

9992. ‘Et panem azymorum’: quod significet purificationem caelestis in intimo hominis 1 , constat ex significatione ‘panis’ quod sit caeleste, de qua n. 2165, 2177, 3478, 9545, et ex significatione ‘azymi’ quod sit purificatum, de qua sequitur; quod sit intimum hominis, est quia caeleste est bonum amoris, et bonum amoris est intimum; sunt tria apud hominem quae consequuntur in ordine successivo; illa tria vocantur caeleste, spirituale, et naturale; caeleste est bonum amoris in Dominum, spirituale est bonum charitatis' erga proximum, et naturale inde est bonum fidei, quod quia est ex spirituali, 2 vocatur spirituale naturale; nam similiter se habet apud hominem, prout in caelis: in intimo caelo, quod etiam tertium caelum vocatur, est caeleste, in secundo seu medio caelo est spirituale, et in primo seu ultimo caelo est naturale inde seu spirituale naturale; quod similiter se habeat apud hominem prout in caelis, est causa quia homo qui in bono, est caelum in minima forma, videantur 3 citata n. 9279. De tripartitione etiam caeli seu regni caelestis, in 4 sequentibus dicetur ubi de placentis, et laganis ex simila triticorum.

[2] Quod ‘azymum’ significet purificatum, est quia ‘fermentum’ significat falsum ex malo, n. 2342, 7906; inde ‘azymum’ seu infermentatum significat purum seu absque falso illo; quod ‘fermentum’ 5 significet falsum ex malo, est quia id falsum conspurcat bonum, et quoque verum, tum quia excitat pugnam, nam accedente illo falso ad bonum fit fervor, et ad verum fit collisio; inde est quod minhah ex pane azymo in holocaustis et in sacrificiis adhibita fuerit; ideo 6 statutum est quod omnis minhah quam adferrent Jehovae non conficeretur fermentata, Lev. 2:11;

quod non sacrificarent super fermentato sanguinem sacrificii, Exod. 23:18;

quodque in festo paschatis prorsus non comederent fermentatum, et quod qui comederet exscinderetur ex Israele, Exod. 12:15, 18-20; quod exscinderetur ex Israele qui in festo paschatis fermentatum ederet, fuit causa quia festum paschatis significabat liberationem a damnatione, ac in specie liberationem a falsis ex malo, apud illos qui patiuntur se a Domino regenerari, videatur n. 7093, 9286-9292; inde quoque festum illud vocabatur festum azymorum.

脚注:

1. homine, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. etiam

3. The Manuscript inserts loca.

4. The Manuscript inserts nunc.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. inde

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2935

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2935. ‘Det mihi speluncam Machpelae’: quod significet obscuram fidei, constat a significatione ‘speluncae’ quod sit obscurum, de qua n. 2463; et a significatione ‘Machpelae’ quod sit fides quae in obscuro. Quod ‘spelunca’ significet obscurum, inde est quia locus est tenebrosus; cum dicitur ‘spelunca montis’, ut Gen. 19:30, quod ‘Lot habitaret in spelunca montis’, tunc est obscurum boni, at cum dicitur spelunca agri Machpelae, tunc est obscurum veri; hic quia dicitur spelunca Machpelae, et Machpelah erat ubi ager in cujus fine spelunca, est obscurum veri, seu quod idem, obscurum fidei, inde quoque patet quod ‘Machpelah’ sit fides quae in obscuro.

[2] Qui regenerantur, et fiunt spirituales, sunt quam maxime in obscuro quoad verum; bonum quidem a Domino apud illos influit, sed non ita verum, quare inter Dominum et bonum apud hominem datur parallelismus et correspondentia, non autem inter verum, videatur n. 1832; causa primaria est quia non sciunt quid bonum, et tametsi scirent, usque non ex corde credunt, et quamdiu bonum illis in obscuro est, tamdiu etiam est verum, nam ex bono omne verum; sed clarius, quod Dominus sit ipsum Bonum, et quod omne quod est amoris in Ipsum et charitatis erga proximum, sit bonum, et omne quod id asserit et confirmat sit verum, non sciunt nisi perquam obscure; immo etiam dubia fovent, et ratiocinia admittunt contra illa; et quamdiu in tali statu sunt, lux veri a Domino influere non potest; immo de Domino ut de homine alio, non ut de Deo cogitant, de amore in Ipsum ex amore quodam mundano; quid affectio genuina charitatis erga proximum vix sciunt, immo quid charitas, et quid proximus, cum tamen haec essentialia sunt; inde patet quantum in obscuro sunt spirituales, et adhuc magis ante regenerationem, de quo statu hic agitur.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.