聖書

 

Exodus 29:15

勉強

       

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#10032

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

10032. ‘Et duos renes, et adipem super illis’: quod significet verum interius externi seu naturalis hominis, et illius bonum, constat ex significatione ‘renum’ quod sint vera interiora 1 , de qua sequitur, et ex significatione ‘adipis’ quod sit bonum, de qua supra n. 2 10029; quod sit bonum illius veri, est quia erat adeps super renibus. Dicitur bonum illius veri quoniam omni bono est suum verum, et omni vero est suum bonum; sunt innumerabilia genera boni, et cuivis generi boni est verum quod ejusdem generis est; nam in universo caelo sunt bona et vera quae faciunt vitam ibi, ac ubivis sunt varia. Quale bonum est quod per adipem super renibus significatur 3 , constat ex veris quae significantur 4 per ‘renes’; per ‘renes’ significantur vera explorantia, purificantia, et castigantia 5 ; significatio illa ducit causam ex functione illorum; inde patet quid 6 significatur per ‘renes’ in sequentibus his locis:

apud Jeremiam,

Jehovah probat renes et cor, 11:20:

apud eundem,

Jehovah probans justum, videns renes et cor, 20:12:

apud Davidem,

Probas corda et renes, Deus juste, Ps. 7:10 [KJV Ps. 7:9]:

apud eundem,

Jehovah, explora renes meos, et cor meum, Ps. 26:2:

apud eundem,

Jehovah, Tu possides renes meos, Ps 139:13:

apud Johannem, Ego sum Qui scrutatur renes et cor, Apoc. 2:23;

‘scrutari et probare renes’ 7 est explorare vera fidei, et ‘scrutari et probare cor’ est explorare bona amoris, nam ‘cor’ est bonum amoris, n. 3883-3896, 7542, 9050; quod vera fidei per ‘renes’ significentur, patet manifeste apud Davidem,

Jehovah, ecce veritatem desideras in renibus, Ps. 51:8 [KJV Ps. 51:6].

Quod per ‘renes’ significetur verum interius et ejus exploratio, est quia per ‘ureteres et 8 vesicam’, quae ex renibus exeunt, significatur verum exterius et ejus exploratio, ut et castigatio, n. 5381-5384.

脚注:

1. verum interius

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. intelligitur

4. vero quod significatur

5. significatur verum explorans, purificans et castigans

6. The Manuscript inserts nunc.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts per.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.