聖書

 

Exodus 23:28

勉強

       

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#9221

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

9221. ‘Deo non maledices’: quod significet quod veris Divinis non blasphemandum, constat ex significatione ‘maledicere’ quod sit 1 blasphemare, nam qui blasphemant, illi maledicunt 2 ; quod sit quod non blasphemandum veris Divinis, est quia Deus in sensu interno est Divinum Verum procedens a Domino, quapropter cum in Verbo agitur de vero, Dominus vocatur ‘Deus’, et cum de bono, vocatur ‘Jehovah’, n. 2769, 2807, 2822, 3921 fin. , 4287, 4402, 7010, 7268, 8988, 3 9160; inde ‘angeli’ sunt vera, quia receptiones veri Divini a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8867, 8192, et quoque ‘judices’, n. 9160.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts, hic non blasphemare, quia dicitur non maledices.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2807

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2807. ‘Dixit Abraham, Deus videbit Sibi pecudem in holocaustum, fili mi’: quod significet responsum quod Divinum Humanum providebit illos qui sanctificentur, constat ex significatione ‘videre sibi’ cum praedicatur de Deo quod sit praevidere et providere; ‘videre’ enim in sensu proxime interno est intelligere, n. 2150, 2325; in sensu autem adhuc interiore, est fidem habere, n. 897, 2325; at sensu supremo est praevidere et providere: tum ex significatione ‘pecudis in holocaustum’ quod sint illi qui ex genere humano sanctificentur, de qua mox supra n. 2805: quod per ‘pecudem in holocaustum’ hic intelligantur spirituales, ex sequentibus patet. ‘Pecudes in holocaustum et sacrificium’ varia significabant, aliud nempe agnus, aliud ovis, aliud haedus et capra, aliud aries et hircus, et quoque aliud bos, tum juvencus et vitulus; aliud etiam pulli columbarum et turtures; quod aliud significaverint, constare potest manifeste ex eo quod definitum sit expresse quodnam genus sacrificarent singulis diebus, singulis festis, in expiationibus, in mundationibus, in inaugurationibus, et in ceteris; quae genera nusquam tam expresse definita fuissent nisi unumquodvis aliquid speciale significaverit.

[2] Manifestum 1 est quod omnes ritus seu cultus externi qui fuerunt in Ecclesia Antiqua, et postea in Judaica, repraesentaverint Dominum, ita imprimis holocausta et sacrificia, quia illa fuerunt principalia cultus apud gentem Hebraeam; et 2 quia Dominum, etiam simul repraesentaverunt apud homines illa quae Domini sunt, nempe caelestia amoris et spiritualia fidei, consequenter ipsos homines qui tales erant, seu tales esse deberent, inde est, quod per ‘pecudem’ hic significentur spirituales, hoc est, illi qui a spirituali Domini Ecclesia sunt. Quod ‘Deus videbit Sibi pecudem in holocaustum, fili mi’ significet quod Divinum Humanum providebit, constare potest ex eo quod non dicatur hic quod Jehovah videbit, sed quod Deus videbit; cum uterque nominatur, ut in hoc capite, per Jehovam tunc intelligitur idem quod per Patrem, et per Deum idem 3 quod per Filium, ita hic Divinum Humanum; et hoc quia de spirituali homine agitur, cui quod ex Divino Humano salus, videatur n. 2661, 2716.

脚注:

1. The Manuscript places this after Dominum.

2. In the Manuscript a long passage is here deleted and the following is inserted in m: et quia Dominum, etiam simul repraesentaverunt illa quae Domini sunt, nempe caelestia amoris et spiritualia fidei Ipsius apud homines qui sacrificabant, ita ipsos homines qui tales, seu qui tales esse deberent.

3. The Manuscript has Divinum Bonum, per Deum Divinum Verum, seu idem quod per Patrem et Filium, Arcana Coelestia 2803.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.