聖書

 

Exodus 22:25

勉強

       

25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#3693

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

3693. ‘Et pernoctavit ibi, quia occidit sol’: quod significet vitam in obscuro, constat ex significatione ‘noctis’ quod sit status umbrae, de qua n. 1712, ita ‘pernoctare’ quod sit vivere in illo statu; et ex significatione ‘occidere sol’ quod sit in obscuro, nam tunc est vespera, per quam quod obscurum significetur, videatur n. 3056. Per obscurum hic intelligitur obscurum intelligentiae quoad verum, et obscurum sapientiae quoad bonum, nam lux quae est angelis a Domino, in se habet intelligentiam et sapientiam, et quoque inde est, n. 1521, 1524, 1529, 1530, 3138, 3167, 3195, 1 3339, 3341, 3636, 3637, 2 3643; quare quantum in luce sunt, tantum quoque in intelligentia et sapientia, quantum autem non in luce, ita quantum in umbra, tantum non in intelligentia et sapientia, n. 2776, 3190, 3337: inde est quod illa quae intellectus sunt, etiam in familiari sermone dicantur lucis; 3 homo ignorat quod sit inde, quare credit ita solum comparative dici, sed praeter hoc etiam plura alia habet homo ex perceptione talium quae in altera vita, in qua est quoad spiritum, quae recepta sunt in sermone, quia interius agnita, sed obliterata per corporea quae talia sunt ut exstinguant illa quae sunt perceptionis in qua est interior ejus homo.

[2] Quod ‘occasus solis’ significet in Verbo falsum et malum, in quo sunt illi apud quos nulla charitas et fides, ita quoque ultimum tempus Ecclesiae, 4 videatur n. 1837; et quoque quod significet obscurum quoad illa quae boni et veri sunt; quale obscurum est illis qui in gradu remotiore a doctrinalibus Divinis 5 , n. 6 3691; quod ‘occasus solis’, seu ‘occidit sol’ illa significet, constare potest ab his locis in Verbo;

apud Micham, Nox vobis pro visione, et tenebrae vobis pro divinatione; et occidet sol super prophetas, et nigrescet super illos dies,

3:6;

‘occidet sol super prophetas’ pro quod illis non amplius verum et veri intellectus; ‘prophetae’ pro illis qui vera doctrinae docent, n. 2534:

apud Amos, Fiet in die illo occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, et convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, 8:9, 10;

‘occidere facere solem in meridie’ pro obscuro quoad verum apud illos qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod ‘meridies’ sit status lucis, seu cognitionum veri, videatur n. 1458, 3195 pr. :

[3] apud Esaiam,

Non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, 60:20;

ibi regno Domini; ‘non occidet amplius sol’ pro quod in vita boni et sapientia erunt quia in amore et luce caelesti Domini; ‘luna non colligetur’ pro quod in vita veri et intelligentia erunt quia in amore et luce spirituali Domini; quod Dominus sit in altera vita 7 sol angelis caelestibus et luna spiritualibus, et quod inde illis sapientia et intelligentia, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643; inde constare potest quid in sensu interno Verbi sit ortus solis et occasus solis:

[4] apud Davidem,

Jehovah Deus mi, magnus es valde, gloriam et honorem induisti: Qui operit Se luce 8 sicut veste; extendit caelos sicut cortinam; ... fecit lunam pro festis statis, solem novit occasum suum, disponis tenebras et fiat nox, Ps. 104:1, 2, 19,

20; similiter hic ‘luna’ pro intelligentia, et ‘sol’ pro sapientia a Domino, ‘occasus solis’ pro obscuro utriusque; ‘disponere tenebras ut fiat nox’ pro statum obscuritatis moderari; angelis enim quod sint status mutationes inter summum lucis et minus lucis, seu inter summum sapientiae et minus sapientiae, et quod illae status mutationes sint sicut mane cum oritur sol, et sicut meridies cum in summo ortu, et sicut vespera cum occidit, et dein sicut mane iterum, ex Divina Domini Misericordia, alibi 9 dicetur:

[5] apud Joshuam, A deserto et Libano usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratis, universa terra Hittaeorum, et usque ad mare magnum, occasum solis, erit terminus vester, 1:4;

ubi describitur extensio terrae Canaanis, quae quod in sensu interno sit regnum Domini, videatur n. 1607, 3038, 3481; 10 quod fluvius Euphrates sit unus terminus ejus, nempe spiritualium et caelestium, n. 1866, et mare magnum et occasus solis alter, per quem repraesentatur ultimum, quod obscurum respective; quod omnes termini, et omnia loca, in terra illa repraesentent, videatur n. 1585:

[6] apud Mosen,

Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam occidit sol, restitues illam ei, quia 11 haec operimentum ejus sola, haec vestis ejus pro pelle, in qua cubabit, Exod. 22:25, 26: et alibi, Si vir pauper, non cubabis super pignore ejus, restituendo restitues ei pignus, antequam occidit sol, et cubet super veste sua, et benedicat tibi, et tibi erit justitia coram Jehovah Deo tuo, Deut. 24:12, 13: quod in hac lege sicut in reliquis, repraesentativum et significativum legis Divinae quae est boni et veri in regno Domini, insit, ex quo illa, a singulis patet; quod inest, ex quo illa lex, est quod non defraudandi socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt et ritualia; quod ‘vestis’ talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; quod ‘restitueret antequam sol occideret’ est antequam 12 verum apud illum periret, et quia verum illud externum est, dicitur quod ‘vestis pro pelle in qua cubabit’:

[7] apud eundem,

Anima quae tetigerit immundum, immunda erit usque ad vesperam, et non comedet de sanctis, sed cum laverit carnem suam aquis, et occiderit sol, mundus erit; et postea edet de sanctis, Lev.

22:6, 7: et alibi, Qui non est mundus, ... versus vesperam lavabit se aquis, et cum occiderit sol, intrabit in medium castrorum, Deut. 23:11,

12; quod haec lex quoque originem ducat a legibus boni et veri seu legibus ordinis quae in regno Domini, constare potest, alioquin non mandatum fuisset quod ‘immundus esset usque ad vesperam, et se tunc lavaret aquis, et postquam sol occidit, mundus esset’; lex ordinis in regno Domini ex qua illa, haec est, quod spiritus boni et angelici quando in statum amoris sui et inde in statum falsi labuntur, tunc paulum 13 remittuntur in statum suum naturalem seu inferiorem, ac ibi cognitionibus boni et veri quoad illam rem imbuuntur, quae significantur per ‘lavare se aquis vespere’; quod ‘lavare se aquis’ sit purificari a falsis, videatur n. 3147, 3148, et quod ‘aquae’ sint cognitiones veri, n. 28, 680, 739, 2702, 3058, et postquam in obscuro illo statu fuerunt qui significatur per ‘occasum solis’, in priorem suum statum redeunt, quod significatur per quod mundi erunt, ac intrabunt in 14 medium castrorum; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia alibi dicetur. Ex his nunc patet quod ‘occasus solis’ in Verbo significet statum obscurum quoad verum apud bonos, et statum falsi apud malos.

脚注:

1. The Manuscript inserts 3222

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has de qua

5. The Manuscript inserts sunt.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts sol et luna, .

8. The Manuscript has quasi

9. The Manuscript has ostendetur

10. The Manuscript has quod fluvius Euphrates sit extensio spiritualium et caelestium illius, Arcana Coelestia 1866; quod mare sint cognitiones et scientifica in communi, ArcanaCoelestia n. 28, 2850, proinde illa quae sunt naturalis hominis, ejus enim sunt illa, et quia ibi est terminus seu ultimum planum ubi terminantur bona et vera interiora Arcana Coelestia 3679, et ibi est obscurum respective, ideo quoque in lingua originali mare quoque significat occidentem; quod occasus solis, sit terminus ibi, ubi respective obscurum, inde patet. In the margin per quem repraesentatur ultimum quod est obscurum, is without marks for place of insertion, but the text of the First Latin Edition suggests that it should be placed after occidentem. A further insertion at foot of column, which apparently follows patet, reads quod omnes enim termini et omnia loca inter terminos interna illa repraesentant, videatur Arcana Coelestia 1585.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript has bonum veri illius apud illum per privationem periret, et quia illa sunt externa

13. The Manuscript has mittuntur

14. The Manuscript has castra

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#3195

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

3195. ‘Et ille habitans in terra meridiei’: quod significet inde in Divina luce, constat ex significatione ‘habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293, et quod praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712; significatione ‘terrae meridiei’ quod sit Divina lux; ‘meridies’ enim significat lucem, 1 et quidem lucem intelligentiae, quae est sapientia, n. 1458; ‘terra autem meridiei’ locum et statum ubi illa lux; ita hic, quod ‘Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei’ significat quod Divinum Bonum Rationale, quia ex Divino Vero natum, in Divina luce esset.

[2] Lux multoties in Verbo memoratur, et per illam in sensu interno significatur verum quod ex bono; in sensu autem interno supremo per ‘lucem’ significatur Ipse Dominus, quia Ille est ipsum Bonum et Verum: est quoque actualiter lux in caelo, sed infinite illustrior quam lux in terra, videatur n. 1053, 1117, 1521-1533, 1619-1632; 2 in luce illa se mutuo vident spiritus et angeli, et per illam conspicua est omnis gloria quae in caelo; sed lux illa 3 quoad lucidum quidem apparet similis luci in mundo, sed usque non est similis, non enim est naturalis sed est spiritualis, in se habet sapientiam, sit ut non aliud sit quam sapientia quae ita ante oculos illorum lucet, quare etiam quo sapientiores angeli, eo in illustriore luce sunt, n. 2776; haec lux etiam illuminat intellectum hominis cumprimis regenerati, sed non ab homine appercipitur quamdiu in vita corporis est, propter lucem mundi quae tunc regnat; spiritus mali in altera vita etiam se mutuo vident et quoque vident plura repraesentativa quae existunt in mundo spirituum, hoc quidem ex luce caeli, sed est lumen quale ex igne carbonario, in tale enim vertitur lux caeli, cum ad illos alluit:

[3] quod ipsam lucis originem concernit, fuit illa ab aeterno a solo Domino, nam Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum ex quo lux, est Dominus; Divinum Humanum quod ab aeterno, Joh. 17:5, fuit ipsa illa lux; quae lux quia non amplius afficere potuit genus humanum quod se tantum removit a bono et vero, ita a luce, et se conjecit in tenebras, ideo Dominus voluit ipsum Humanum per nativitatem induere; sic enim non modo rationalia hominis sed etiam ejus naturalia illuminare potuit; Divinum enim fecit in Se tam Rationale quam Naturale, ut illis qui in tam densis tenebris essent, etiam lux esse posset:

[4] quod Dominus sit lux, hoc est, ipsum 4 Bonum et Verum, ita ex Ipso omnis intelligentia et sapientia, proinde salus, constare potest a pluribus locis in Verbo; ut apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ... in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum; ... Johannes venit ut testaretur de luce; ... non erat ille lux, sed ut testaretur de luce. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, 1:1, 4, 7-9: ‘Verbum’ 5 erat Divinum Verum, ita Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, de quo dicitur quod ‘Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum’:

[5] apud eundem,

Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, 3:19: ‘lux’ pro Divino Vero:

apud eundem,

Jesus dixit, Ego sum lux mundi, qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, 8:12:

apud eundem,

Adhuc breve tempus lux vobiscum est, ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; ... quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis, 12:35, 36:

apud eundem,

Qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me, Ego lux ego lux in mundum veni, 6 ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, 12:45, 46:

apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lucent in revelationem gentium, et gloriam populi Tui Israelis, 2:30-32;

propheticum Simeonis de Domino cum 7 natus:

[6] apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris, vidit lucent magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta est, Matth. 4:16 8 ; Esai. 9:1;

ex quibus locis manifeste patet, quod Dominus 9 quoad Divinum Bonum et Verum in Divino Humano, dicatur lux; etiam in propheticis Veteris Testamenti; ut apud Esaiam,

Erit lux Israelis in ignem, et Sanctus ejus in flammam, 10:17:

apud eundem,

Ego Jehovah vocavi Te in justitia, ... et dabo Te in foedus populi, et in lucem gentium, 42:6:

apud eundem,

Dedi Te in lucem gentium, ut sis salus Mea usque ad extremitatem terrae, 49:6:

apud eundem,

Surge, illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; ... ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui, 60:1, 3.

Quod omnis lux caeli, proinde sapientia et intelligentia sit a Domino:

[7] apud Johannem, Urbs Sancta Hierosolyma nova descendens a Deo e caelo, parata sicut sponsa ornata marito, ... non opus habet sole, neque luna, ut luceant in ea, gloria Dei illustrabit illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. 21:2, 23: de eadem porro, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. 22:5:

[8] etiam apud Esaiam,

Non erit tibi amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi, sed erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, 60:19, 20;

‘non erit amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit’ pro quod non illa quae sunt lucis naturalis, sed quod illa quae sunt lucis spiritualis, quae significantur per quod ‘Jehovah erit in lucem aeternitatis’; quod Jehovah hic et alibi in Veteri Testamento nominatus, sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035.

[9] Qui quod sit lux caeli, etiam aperuit tribus discipulis, Petro, Jacobo, et Johanni, nempe Cum transformatus, quod splenduerit facies Ipsius sicut sol, vestimenta autem Ipsius facta sint sicut lux, Matth. xvii

2; ‘facies sicut sol’ erat Divinum Bonum, ‘vestimenta sicut lux’ erat Divinum Verum; inde sciri potest quid intelligitur per hoc quod in Benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui, Num. 6:25;

quod ‘facies Jehovae’ sint misericordia, pax, bonum, videatur n. 222, 223; et quod ‘sol’ sit Divinus Amor, ita quod Divinus Amor Domini sit, qui solis instar apparet in caelo angelorum, 10 n. 30-38, 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495.

脚注:

1. The Manuscript has hoc est sapientiam

2. The Manuscript has ex

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript has est

6. et, in the First Latin Edition

7. The Manuscript has nascebatur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript has quoad Divinum Verum ex Divino Bono but deletes ex Divino Bono.

10. The Manuscript has all these references before ita.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.