聖書

 

Exodus 22:10

勉強

       

10 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#5135

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

5135. ‘Quia furto auferendo ablatus sum’: quod significet quod caelestia abalienata sint per malum, constat a repraesentatione ‘Josephi’ qui de se illa dicit, quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106, consequenter caelestia ibi; et ex significatione ‘furto auferri’ quod sit abalienari per malum; ‘furari’ enim est abalienare, et ‘furtum’ est malum quod abalienat, et quoque ‘furtum’ est malum quod vindicat sibi illa quae ibi; furtum significat abalienationem respective ad sedem quam occupat e qua ejicit bona et vera et implet malis et falsis, et furtum significat vindicationem aliorum, cum bona et vera quae in sede illa, sibi attribuit et sua facit, et quoque quando applicat illa malis et falsis; ut sciatur, quid furtum in sensu spirituali, dicendum quomodo se habet cum malis et falsis cum intrant et occupant sedem, et quoque cum vindicant sibi bona et vera quae ibi:

[2] homo ab infantia usque ad pueritiam, et quandoque ad primam adolescentiam imbuit bona et vera per instructionem a parentibus et magistris, arripit enim tunc illa et simpliciter credit; status innocentiae promovet, et inaptat illa memoriae, sed locat in primo limine, nam innocentia infantilis et puerilis non est innocentia interna quae afficit rationale, sed est innocentia externa quae solum afficit naturale exterius, n. 2306, 3183, 1 3494, 4563, 4797; cum autem homo provehitur aetate, et incipit cogitare non sicut prius a parentibus et magistris sed a semet, tunc resumit et quasi ruminat illa quae prius didicerat et crediderat, et illa vel confirmat, vel de illis dubitat, vel illa negat; si illa confirmat, indicium est quod in bono sit; si autem negat, indicium est quod in malo sit; si autem de illis dubitat, indicium est quod succedente aetate vel ad affirmativum vel ad negativum accedat;

[3] quae homo ut infans prima aetate arripit vel 2 credit, et quae dein vel confirmat, vel de quibus dubitat, vel quae negat, sunt imprimis quod Deus sit, et is unus 3 , quod Ille creaverat omnia, quod Ille remuneret illos qui bene agunt et puniat illos qui mala faciunt, quod vita sit post mortem, et quod mali veniant in infernum et boni in caelum, ita quod infernum et caelum sint, quod vita post mortem sit aeterna tum quod quotidie orandum, et hoc humiliter, quod dies sabbati sancte habendi, parentes honorandi, non adulterandum, non occidendum, non furandum, et plura similia; hac haurit et imbui homo ab infantia, at cum incipit ex se cogitare et semet ducere, si talia apud se confirmat, et superaddit plura quae adhuc interior sunt, et vivit secundum illa, tunc bene cum illo est; ast si incipit infringere illa, et tandem negare, utcumque secundum illa propter leges civiles et propter societates in externis vivit, tunc in malo est;

[4] hoc malum est quod significatur per ‘furtum’,

quatenus id sicut fur occupat sedem ubi prius fuit bonum, et apud plures quatenus id bona et vera quae prius ibi fuerant, aufert et applicat ad confirmanda mala et falsa; Dominus quantum possibile est, bona et vera infantiae tunc removet a sede illa et versus interiora retrahit, ac illa in interiore naturali reponit in usum; haec bona et vera in interiore naturali reposita in Verbo significantur per reliquias 4 , de quibus n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 1050, 1738, 1906, 2284; at si malum furatur ibi bona et vera et applicat illa ad confirmanda mala et falsa, imprimis si ex dolo, tunc reliquias illas consumit, nam tunc commiscet mala bonis et falsa veris, usque adeo ut separari nequeant, et tunc actum est cum homine.

[5] Quod per ‘furtum’ talia significentur, constare potest ex sola applicatione furti ad illa quae vitae spiritualis sunt; in vita 5 spirituali non aliae opes sunt quam cognitiones boni et veri, nec aliae possessiones et hereditates quam felicitates vitae quae ex bonis et inde veris, illa furari, sicut supra dictum, est ‘furtum’ in sensu spirituali; quapropter per furta in Verbo non aliud in sensu interno significatur, ut apud Zachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce volumen volans, ... tum dixit ad me, Haec maledictio, exiens super facies totius terrae, nam omnis furans hinc, sicut illa innocens, et omnis pejerans sicut illa innocens: ejeci illam, ... ut ingrediatur in domum furis, et in domum pejerantis per nomen Meum pro mendacio; et pernoctet in domo ejus, et consumat eam, et ligna ejus et lapides ejus, 5:1-4;

malum quod aufert reliquias boni significatur per ‘furantem et per domum furis’, et falsum quod aufert reliquias veri significatur per ‘pejerantem et domum pejerantis’; ‘facies totius terrae’ pro universa Ecclesia; ideo dicitur 6 quod ‘maledictio illa consumet domum, et ligna ejus et lapides ejus’, ‘domus’ est mens naturalis seu homo quoad illam, n. 3128, 3538, 4973, 5023; ‘ligna’ sunt bona ibi, n. 2784, 7 2812, 3720, 4943; et ‘lapides’ sunt vera, n. 643, 1298, 3720.

[6] Profanatio et inde ablatio boni et veri in spirituali sensu significatur per factum Achanis, quod sumpserit de devotis togam Shinearis, ducentos siclos argenti, et linguam auri, et abscondiderit illa sub 8 terra in medio tentorii sui; quapropter ille lapidatus, et omnia combusta 9 , de quibus ita 10 apud Joshuam, Jehovah ad Joshuam, Peccavit Israel, transgressi sunt foedus Meum quod praecepi illis, et sumpserunt de devotione, furati sunt, mentiti, et posuerunt inter vasa sua, 7:11, 21, 25; per ‘devota’ significabantur falsa et mala, quae nequaquam commiscenda essent sanctis; ‘toga Shinearis, sicli argenti et lingua auri’ in sensu spirituali sunt species falsi; ‘recondere illa sub terra in medio tentorii’ significabat commixtionem cum sanctis; quod ‘tentorium’ sit sanctum videatur n. 414, 1102, 1566, 2145, 2152, 3312, 11 4128, 4391, 4599; haec significata sunt per quod ‘furati sint mentiti, et posuerint inter vasa sua’, ‘vasa’ enim sunt sancta ver n. 3068, 3079, 3316, 3318:

[7] apud Jeremiam,

12 Exitum Esavi adducam super eum, tempus visitabo eum; si vindemiatores venerint tibi, nonne relinquent racemationes? si fures in nocte, corrumpentne sufficientiam? Ego denudat Esavum, revelabo occulta ejus, et abscondi non poterit; devastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non ille, 49:8-10;

‘Esau’ pro malo amoris sui cui falsa adjuncta, n. 3322; quod id malum consumat reliquias boni et veri, significatur per quod ‘fures in nocte corrumpant sufficientiam’ et quod ‘devastatum sit semen ejus, fratre ejus, et vicini ejus, 13 et non ille’; ‘semen’ pro veris quae sunt fide ex charitate, n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373, ‘fratre’ pro bonis quae charitatis, n. 367, 2508, 2524, 2360, 3160, 3303, 3459, 3815, 4121, 4191, ‘vicini’ pro adjunctis et affinibus veris et boni quae ejus.

[8] Similiter de Esavo apud Obadiam, Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris; nonne furabuntur quod illis satis? si vindemiatores venerint tibi, nonne relinquent racemos?

vers. 5; ‘vindemiatores’ pro falsis quae non ex malo, per illa falsa non consumuntur bona et vera [in] interiore naturali apud hominem a Domino reposita, hoc est, ‘reliquiae’, sed per falsa ex malis, quae 14 furantur vera et bona, et quoque ad confirmanda mala et falsa per applicatione sinistras adhibentur:

[9] apud Joelem,

Populus magnus [et] validus, ... sicut heroes current, sicut viri belli, conscendent murum, ac quilibet in viis suis pergent; ... in urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut fur, 2:7, 9;

‘populus magnus et validus’ pro falsis pugnantibus contra vera, n.

1259. 1260, et quia pugnant valide destruendo vera, dicuntur ‘heroes et sicut viri belli’; ‘urbs per quam dicuntur discurrere’ pro doctrinalibus veri, n. 402, 2268, 15 2449, 2712, 2943, 3216; ‘domus in quas ascendent’ pro bonis quae destruunt, n. 710, 1708, 2048, 2233, 3128, 3652, 3720, 4982; ‘fenestrae per quas ingredientur’ pro intellectualibus et inde ratiociniis, n. 655, 658, 3391, inde comparantur ‘furi’ quia occupant sedem ubi prius vera et bona:

[10] apud Davidem,

Cum tu oderis disciplinam, et rejicis verba Mea post te, si videris furem curris cum eo, et cum adulteris pars tua; os tuum aperis 16 ad malum, et lingua tua nectis dolum, Ps. 50:17-19;

ibi de impio, ‘currere cum fure’ pro abalienare a se verum per falsum:

[11] in Apocalypsi, Non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex scortationibus suis, 9:21;

‘homicidia’ pro malis quae destruunt bona, ‘incantationes’ pro falsis inde quae destruunt vera, ‘scortationes’ pro falsificatis veris, ‘furta’ pro abalienatis inde bonis:

[12] apud Johannem, Amen, amen, dico vobis, qui non est ingrediens per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingreditur 17 per januam, pastor est ovium.... Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet; fur non velint nisi ut furetur, et mactet et perdat, 10:1, 2, 8-10; ‘fur’ hic etiam pro malo meriti, nam qui aufert Domino quod 18 Ipsius est, et sibi vindicat, ‘fur’ dicitur; hoc malum quia claudit viam, ne bonum et verum a Domino influat, dicitur ‘mactare et perdere’: simile per non furaberis in decalogo, Deut. 5:17 [KJV Deut. 5:19], significatur, n. 4174. Ex his constare potest quod per leges de furtis in Ecclesia Judaica latis, in sensu spirituali significatur, ut Exod. 21:16, 21:37 [KJV 22:1]; 22:1-3 [KJV 2-4]; Deut. 24:7;

omnes enim leges ibi e mundo spirituali quia traxerunt 19 originem, correspondent legibus ordinis quae in caelo.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. et

3. unus sit

4. vocantur reliquiae

5. The Manuscript inserts enim.

6. dicit, in the First Latin Edition

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts sunt.

10. quo

11. The Manuscript and the First Latin Edition insert 3391, perhaps 3439 was meant

12. Exitium

13. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

14. haec

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. operis, in the First Latin Edition

17. ingrediens est

18. quae, in the First Latin Edition

19. The Manuscript deletes trahunt, and inserts traxerunt.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1298

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1298. Quod ‘fuit iis later pro lapide’ significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione ‘lateris’, de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione ‘lapidis’ quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod ‘lapides’ significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. 28:22; 35:14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. 31:46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. 22:10, 28, 34. Inde in Verbo per ‘lapides’ significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris:

[2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc ‘altare’ significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem ‘lapides’ sancta vera illius cultus;

Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. 27:5-7; Jos. 8:31;

ex causa quod ‘lapides caesi et super quos ferrum motum’ significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. 20:25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. 6:7.

[3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam,

Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, 1 54:11, 12, 13; lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod ‘omnes filii tui docti Jehovae’: inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. 21:19, 20;

‘sancta Hierosolyma’ pro regno Domini in caelis et in terris, cujus ‘fundamenta’ sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. 24:12; 31:18; 34:1; Deut. 5:19 [KJV 5:22]; 10:1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei.

[4] Quia nunc per ‘lapides’ antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per ‘statuas, altaria, et templum’ significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus ‘Lapis’;

apud Mosen,

Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, 28:16:

apud Davidem,

Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. 118:22:

similiter apud Danielem,

Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, 2:34, 35, 45.

[5] Quod ‘lapides’ significent vera, etiam constat apud Esaiam,

Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, 27:9;

‘lapides altaris’ pro veris in cultu quae dissipata:

apud eundem,

Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, 62:10;

‘via et lapis’ pro veris:

apud Jeremiam,

Ego contra te, mons perdens, ... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, 51:25, 26;

ubi de Babele; ‘mons combustionis’ est amor sui; quod ‘non lapis inde’ est quod non verum.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.