聖書

 

Daniel 2:19

勉強

       

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

聖書

 

Jeremias 27:5

勉強

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

スウェーデンボルグの著作から

 

Vera Christiana Religio#609

この節の研究

  
/ 853に移動  
  

609. Tres illi gradus in quibus Coeli sunt, consequenter in quibus Mens humana, possunt 1 etiam aliquatenus illustrari per comparationes cum materialibus in Mundo; illi tres gradus sunt sicut nobilitate inter se sunt Aurum, Argentum et Cuprum, cum quibus Metallis etiam 2 fit comparatio in Statua Nebuchadnezaris, Daniel 2:31, seq. Tres illi gradus etiam inter se distincti sunt, sicut inter se puritate et bonitate, Rubinus, Sapphirus et Achates: et quoque sicut Olea, Vitis et Ficus, et sic porro; etiam Aurum, Rubinus et Olea in Verbo significant bonum coeleste, quod est bonum supremi coeli, et Argentum, Sapphirus et Vitis significant bonum spirituale, quod est bonum medii Coeli; et Cuprum, 3 Achates et Ficus bonum naturale, quod est bonum ultimi Coeli; quod sint tres gradus, coelestis, spiritualis, et naturalis, supra dictum est.

脚注:

1. Prima editio: potest.
2. Prima editio: itiam.
3. Prima editio: cuprum.

  
/ 853に移動