聖書

 

Daniel 2

勉強

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Explicata#1029

この節の研究

  
/ 1232に移動  
  

1029. CAPUT XVII.

1. Et venit unus ex septem angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium meretricis magnae sedentis super aquis multis;

2. Cum qua scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram.

3. Et detulit me in desertum in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae, habente capita septem et cornua decem.

4. Et mulier circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus.

5. Et super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.

6. Et vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum, et ex sanguine testium Jesu, et admiratus sum videns illam, admiratione magna.

7. Et dixit mihi angelus, Quare admiraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris, et bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua.

8. Bestia, quam vidisti, erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire: et mirabuntur habitantes super terra (quorum non scripta nomina in libro vitae a fundatione mundi), videntes bestiam, quae erat et non est, attamen est.

9. Haec mens habens sapientiam: septem capitamontes sunt septem, ubi mulier sedet super illis.

10. Et reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere.

11. Et bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit.

12. Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum bestia.

13. Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam bestiae tradent.

14. Hi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia Dominus dominorum est, et Rex regum; et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles.

15. Et dicit mihi, Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt, et gentes et linguae.

16. Et decem cornua quae vidisti super bestia, hi odio habebunt meretricem, et devastatam facient illam, et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent Igne.

17. Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum bestiae, donec consummentur verbaDei.

18. Et mulier, quam vidisti, est urbs magna habens regnum super reges terrae.

EXPLICATIO.

Quoniam in hoc capite et in sequenti agitur de Babylonia, ideo ante explicationem illorum capitum dicetur quid in genere et in specie per "Babyloniam" intelligitur, et qualis illa est in principio, et qualis fit postea per gradus. Per "Babyloniam" seu per "Babelem" intelligitur ecclesia ab illis qui per sancta ecclesiae affectant ad dominium super universum terrarum orbem, et hoc per dominium super animas hominum, vindicando sibi potestatem salvandi quoscunque volunt; et demum quaerunt et quoque sibi appropriant dominium super caelum et infernum: ob quem finem derivant et transferunt in se omnem potestatem Domini, sicut quod ab Ipso illis data sit. Ecclesia a talibus non sibi similis est in initio, sicut fit progressu temporis; in initio sunt sicut in zelo pro Domino, pro Verbo, pro amore et fide, et imprimis pro salute hominum; sed in illo zelo latet ignis dominandi, qui progressu temporis, sicut crescit dominium, erumpit; et quemadmodum in actum venit, fiunt sancta ecclesiae media, ac ipsum dominium fit finis; et cum dominium fit finis, tunc applicantur sancta ecclesiae ad finem, ita ad illos, et tunc non modo salutem animarum suae potestatis faciunt, sed etiam omnem Divinam potentiam Domini sibi appropriant: et cum hoc faciunt, tunc omne bonum et omne verum ecclesiae pervertunt, ita sancta ecclesiae profanant: haec sunt Babylonia.

[2] Quod ita sit, ad vivum mihi ostensum est. Fuerunt tales in mundo spirituali, qui simile dominium affectarunt; et quia noverunt quod soli Domino esset omnis potestas, tunc induerunt sicut zelum pro Ipso, proque caelo et pro ecclesia, et omni opera laborarunt ut Dominum solum colerent, atque omnia Verbi sancte custodirent; ordinaverunt etiam, ut sanctitas et integritas in omnibus regnaret. Sed datum est scire quod in zelo illo lateret ardens cupido dominandi super omnes alios, credentes quod illa quae ordinaverunt Domino accepta forent; verum enim vero, ut primum ceperunt dominium, per gradus revelabatur finis, qui erat quod non Dominus, sed illi imperarent, et sic quod Dominus illis serviret, et non illi Domino, indignati si non liceret illis sicut dii ad nutum omnia disponere: immo apperceptum est quod Dominum vilipenderent, immo rejicerent, si non dederit illis potestatem faciendi omnia ex lubitu, et nisi annueret omni arbitrio illorum. Apperceptum etiam est quod vellent in se sub aliqua specie transferre Divinam Ipsius potestatem, si ausi essent, timebant enim propterea dejectionem in infernum. Per hoc ostensum est quomodo Babylonia incohat, et quomodo terminatur. Ex eo etiam datum est concludere quod dum dominium fit finis, et sancta ecclesiae fiunt media, cultus Dei sub varia specie vertatur in cultum hominum, sic ut ipsi sint dii actu, et Dominus sit Deus non actu, quod dicitur, pro forma.

[3] Nunc quia dominium per sancta ecclesiae super animas hominum, super caelum, et super Ipsum Dominum, est interius profanum, sequitur quod sit infernale; diaboli enim qui in inferno sunt, non plus cupiunt quam dominari super caelum et super Ipsum Dominum; et quoque sub varia specie id aggrediuntur, verum dum in aggressu sunt absorbentur ab inferno. Quoniam in mundo illi qui Dominum de solio regni sui dejiciunt, et se super illo ponunt, in corde similes diaboli sunt, patet quod ecclesia ab illis successu temporis quoad omne bonum et quoad omne verum ejus devastetur: hic est finis ejus. Quod diaboli sint, ex iisdem in mundo spirituali constat: illi qui Divinam potestatem Domini in mundo exercuerunt, post mortem sanctissime loquuntur de Domino, et Ipsum cum omni devotione externa colunt; sed cum interiora illorum inspiciuntur, illa enim in mundo spirituali possunt retegi et inspici, datur videre quod profana sint, quia atheistica, in quibus diabolica astutia; inde quod sancta externa servirent illis pro mediis ad finem, qui erat dominium, patuit. Sermo quondam venit inter spiritus num aliquis diabolus in inferno simile potuisset facere: ideo unus inter pejores inde arcessitus est, et ei dictum est quod dominium super multos acciperet si potuisset sancte colere Dominum, et agnoscere Divinum Ipsius aequale Divino Patris, ac simul obire omnia cultus; ille cum audivit dominium super multos, statim interiora sua ad astutiam disposuit, et exteriora ad sanctitatem, et Dominum coluit sanctius quam multi angeli, excandescens contra omnes qui Ipsum non adorarent; sed ut primum animadvertit quod ei dominium non datum sit, excanduit contra Ipsum Dominum, et non modo Divinum Ipsius et quoque Divinum Patris negavit, sed etiam utrumque contumeliis affecit: erat enim atheus.

[4] Quod hodierna Babylonia talis sit, patet manifeste ex eo, quod sub specie clavorum Petro datorum in se omnem Divinam potestatem Domini transtulerint, quod Divinum Verum populo occluserint per ablationem Verbi, et quod dictaminibus Papae sanctitatem aequalem sanctitati Verbi addixerint, immo actualiter superiorem; quod parum, si quicquam, doceant timorem et cultum Dei, sed timorem et cultum sui, et quoque cultum sanctorum propter se: inde patet quod Babylonia in fine suo sit ecclesia vacua et inanis ab omni bono amoris in Deum, et ab omni bono amoris erga proximum, et consequenter ab omni vero; inde amplius non est ecclesia sed idololatria; et per id parum dissimilis gentilismis antiquorum, qui colebant Baales, Astaroth, Beelzebubum, et plures, et tamen habebant templa, festa stata, altaria, sacrificia, suffitus, libamina, et alia similia, quae Ecclesia Judaica habebat. Haec de Babylonia in initio ejus, et de illa in fine ejus, dicta sunt, ut sciatur unde est quod "Babel" in Verbo nunc extollatur usque in caelum, et nunc dejiciatur usque in infernum.

[5] Quod Babel talis sit, plene constare potest a descriptionibus et repraesentationibus ejus apud Prophetas, et imprimis apud Danielem. Primum a "statua" Regis Nebuchadnezaris, apud Danielem,

Visa est in somnio Regi Nebuchadnezari, statua stans e regione regis; ejus "caput aurum bonum, ejus pectus et brachia argentum, ejus venter et femora aes, ejus crura ferrum, ejus pedes ex parte ferrum, et ex parte argilla." Postea "excisus est Lapis qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui erant ferrum et argilla, et contrivit illos, et tunc simul contrita sunt ferrum, argilla, aes, argentum et aurum, et facta sunt sicut palea de areis aestatis, ita etiam abstulit ea ventus; et ullus locus non inventus est illis. Lapis autem qui percussit statuam, factus est in Petram magnam" (2:31-35):

ex interpretatione istius somnii a Daniele, patet quod status ecclesiae, quae fit Babylonia, a principio ad finem ejus ibi describatur; quod sit Babylonia quae describitur, est quia Rex Babelis illa in somnio vidit, et quia vidit statuam e regione sui; tum aperte dicitur a Daniele ad regem,

"Tu es caput ejus, quod aurum" (vers. 38):

successivi ejus ecclesiae status usque ad ultimum descripti sunt per statuae illius caput, pectus, brachia, ventrem, femora, crura et pedes; tum per aurum, argentum, aes, ferrum, et argillam, ex quibus statua a summo ad imum constitit; ex illis patet quod ecclesia illa in principio suo fuerit ex bono amoris in Dominum plena sapientia, nam "caput" ejus, quod supremum, significat sapientiam, et "aurum" bonum amoris in Dominum: quod ultimus status illius ecclesiae futurus sit absque omni bono amoris et absque omni sapientia, significatur per quod "digiti pedum ejus essent ex parte ferrum, et ex parte argilla"; nam haec ita interpretatur Daniel,

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (vers. 43):

"semen hominis" significat Divinum Verum, ita verum Verbi; et per hoc non fit cohaerentia, quia id in fine ecclesiae falsificatur per applicationem ad cultum hominum. Interitus ecclesiae istius describitur per quod "Lapis contriverit omnia statuae"; per "Lapidem" significatur Divinum Verum, et per "Petram" in quam factus est Lapis, significatur Dominus quoad illud; interitus ejus est ultimum judicium. Nova ecclesia, quae tunc a Domino instaurabitur, describitur per haec,

"Surgere faciet Deus caelorum regnum quod in saecula non peribit, ac regnum Ipsius populo alii non permittetur; conteret et consumet omnia illa regna, ipsum autem stabit in saecula" (vers. 44):

per "regnum" hic et alibi in Verbo significatur ecclesia; similiter per "hominem", In cujus forma fuit statua.

[6] Ecclesia quae postea fit Babylonia, etiam describitur per "arborem" visam regi Nebuchadnezari in somnio, apud Danielem,

"Videns fui, cum ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus magna: crevit arbor et robusta facta est, ut altitudo ejus pertigerit usque ad caelum, et prospectus ejus usque ad finem omnis terrae; folium ejus pulchrum, et flos ejus multus, sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, et ex ea alebatur omnis caro. .... Sed ecce vigil et sanctus de caelo descendit, clamans ex viribus, .. sic dicens: Excidite arborem, et amputate ramos ejus, et dispergite florem ejus; fugiat bestia a sub ea, et aves a ramis ejus; verum stirpem radicum ejus in terra relinquite, et in vinculo ferri et aeris, in herba agri, et in rore caelorum tingatur, et cum bestia pars ejus in gramine terrae; cor ejus ab homine mutabunt, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora transibunt super eum; .... usque dum noverint viventes quod Dominus altissimus in regno hominis" (4:7-14 [B.A. 10-17]):

quod Rex Nebuchadnezar, proinde Babel, per arborem illam et per omnia ejus, intelligatur, apertis verbis dicitur (vers. 17, 18, 19 [B.A. 20, 21, 22]); et quod regi contigerint illa quae audita sunt, nempe quod "expulsus sit ab homine", "cum bestia agri habitaverit", "herbam sicut boves comederit, usque dum septem tempora transiverunt", constat a versibus 29, 30, 31 [B.A. 32, 33, 34), illius capitis: quod haec illi evenerint propter amorem sui et fastum dominii sui, constat ab his illius verbis,

"Nonne haec est Babel magna, quam ego aedificavi in domum regni, per robur fortitudinis meae, et in gloriam honoris mei?" (vers. 27 [B.A. 30]):

et postea cum restitutus est,

"Ego Nebuchadnezar ... honorans Regem caelorum, cujus omnia opera veritas, et viae Ipsius judicium; et qui ambulant in superbia, potest humiliare" (vers. 34 [B.A. 37]):

per statum illum Nebuchadnezaris describitur status illorum post mortem qui se sicut dii super omnia ecclesiae extollunt; quod nempe "expellantur ab homine", hoc est, quod non quoad intellectum sint sicut homines amplius; quod "fiant bestiae, et gramen sicut boves comedant", et quod "crines eorum sicut aquilarum crescant, et ungues eorum sicut avium", per quae significatur quod prorsus sensuales sint, quod loco intelligentiae illis sit fatuitas, ac loco sapientiae insania; "comedere gramen", "crinem sicut aquilarum, et ungues sicut avium habere", significat sensuales fieri.

[7] Status successivi ecclesiae, quae demum fit Babylonia, etiam describitur per "quatuor bestias ascendentes ex mari", apud Danielem,

Visum est ei quod quatuor bestiae ascenderint e mari; "prima sicut alae aquilae illi, ... sed evulsae sunt alae ejus, et sublata est e terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Dein .. bestia alia secunda similis urso, et ad latus unum erexit se, .. tres costae in ore ejus inter dentes ejus, insuper sic dicentes ei, Surge, comede carnem multam. Post haec, ... ecce alia sicut pardus, cui alae quatuor quales avibus, super tergo ..", et ei "quatuor capita; et dominium datum illi est. Postea .... bestia quarta terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, et reliquum pedibus suis conculcavit" (7:3-7):

quod per has "bestias" etiam successivi status ecclesiae a primo usque ad ultimum ejus descripti sint, videatur supra (n. 316, 556, 650, 780, 781): quod in primo statu fuerint in veris, et inde in intelligentia, significatur per "leonem cui alae aquilae", et qui postea apparuit "sicut homo, et ei cor hominis datum." Quod in ultimo statu sint in omnis generis falsis ex malo, significatur per "quartam bestiam, quae terribilis, comedit et contrivit, ac reliquum pedibus suis conculcavit"; de qua bestia plura dicuntur, vers. 23-25.

[8] Quod tunc ecclesia illa, quae facta Babylonia, destruetur, et nova ecclesia, quae Dominum colet, instaurabitur, intelligitur per haec ibi,

"Videns fui, ... et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis: .... Huic datum est dominium, .. gloria, et regnum, ut omnes populi, gentes et linguae Illum colerent; dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit. .... Et regnum et dominium, et majestas regnorum sub omnibus caelis, dabitur populo sanctorum altissimorum, cujus regnum regnum saeculi, et omnia dominia colent Ipsum, et obedient" (vers. 13, 14, 27):

per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et quoad Verbum; quod ab Ipso ecclesia instauranda sit quae Ipsum colet, intelligitur per quod Ipsi datum sit dominium, et gloria et regnum", quod "dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit"; et ecclesia ab Ipso instauranda intelligitur per "regnum datum populo sanctorum." Quod hoc futurum sit quando ecclesia facta est Babylonia, hoc est, ita devastata ut non amplius aliquod bonum nec verum ibi supersit, est quia tunc finis ejus est; ita quando non aliqua ibi ecclesia amplius: hic finis per "finem Babyloniae" intelligitur: non quod cultus illorum idololatricus in mundo, cum ipsis, destruendus sit, hic enim permansurus; verum non ut cultus alicujus ecclesiae, sed ut cultus paganismi; quare etiam iidem post mortem inter paganos veniunt, et non amplius inter Christianos. Ex illis autem, qui non Papam, nec sanctos et sculptilia, adoraverunt, sed Dominum, nova ecclesia a Domino colligitur.

[9] Idololatria Babylonica describitur apud Danielem,

Per statuam altam quam Rex Nebuchadnezar erexit, et de qua edixit ut omnes prociderent et adorarent illam, et quod qui id non facerent, projicerentur in medium fornacis ignis ardentis (3:1-7).

Eadem etiam describitur apud eundem,

Per statutum quod Darius Medus edixit, quod non peteret quis petitionem ab aliquo deo aut aliquo homine, nisi a rege; et quod qui a deo aut ab homine intra triginta dies aliquid petierit, conjiceretur in foveam leonum (6:8-10 [B.A. 7-9]):

per haec describitur Babel seu Babylonia quoad dominium super sancta, et quoad arrogationem Divinae potestatis; et exitium illorum describitur per quod omnes illi qui persuaserunt Dario ad faciendum statutum illud, conjecti sint in foveam leonum et devorati.

[10] Describitur etiam Babel apud Danielem,

Per quod Belschazar rex, magnates ejus, uxores ejus, et pellices ejus, biberint vinum ex vasis auri et argenti quae eduxerat Nebuchadnezar pater ejus e templo Hierosolymae, et quod simul laudaverint deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, et quod tunc scriptura in pariete ei apparuerit: post quam rex illa nocte occisus est (5:1 ad fin. ):

per haec repraesentabatur et inde significabatur profanatio sanctorum ecclesiae ab illis qui e Babylonia sunt, ac dominium usque in caelum extendunt; nam dicitur,

"Supra Dominum caelorum exaltasti te, dum vasa domus Ipsius adduxerunt ante te" (vers. 23).

Ex his apud Danielem constare potest quod per "Babyloniam" seu per "Babelem" in Verbo intelligatur amor dominii super orbem terrarum, tum super caelum, et super Ipsum Dominum; et quod ecclesia Domini successive fiat Babylonia; et quod sicut fit Babylonia, ita quoad omne bonum amoris et quoad omne verum fidei devastetur, et quod id sit finis ejus, nempe, quod non amplius sit ecclesia; et dum amplius non est ecclesia, adnumeratur gentibus idololatricis; praeter illos qui Dominum adorant, sanctum habent Verbum, et instructionem ex illo admittunt.

[11] Babel seu Babylonia etiam describitur apud Esaiam,

"Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, ut ponat eos super terram eorum. .... Fiet in die quo quietem daturus est Jehovah tibi a dolore tuo, .... ut enunties hanc parabolam de rege Babelis: ... Quomodo cessavit exactor, cessavit auri cupido; confregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium": unde "quiescit, quieta est omnis terra, insonuerunt jubilo; etiam quercus gaudent propter te, cedri Libani, Ex quo tu occubuisti, non ascendit caesor super nos. Infernus inferius commotus est propter te, obviam veniendo tibi; excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae; surgere fecit e thronis eorum omnes reges gentium; omnes respondent et dicunt ad te, Etiamne tu infirmatus es sicut nos? nobis assimilatus es? Demissa est in infernum magnificentia tua, tumultus nabliorum tuorum; sub te substratus est vermis, et contegentes te vermiculus. Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, fili aurorae, excisus es in terram, infirmatus es infra gentes: atqui tu dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, supra stellas" caeli "exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam supra excelsa nubis, similis fiam Altissimo: verum enim vero ad infernum demissus es, ad latera foveae. Videntes te considerant te, Num hic est vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit? .... Tu projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum. Non adunaberis cum illis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, non nominabitur in aeternum semen malitiosorum. Parate filiis ejus mactationem, ob iniquitatem patrum eorum, ut non resurgant et possideant terram, ac impleantur facies terrae urbibus. Surgam enim contra eos, dictum Jehovae Zebaoth, et exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem. ... Ponam te in hereditatem anatariae, et stagna aquarum, et everram eam scopis perdendo. .... Et frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo illum" (14:1-25):

haec omnia dicta sunt de Babele, et non de aliquo diabolo qui creatus lucis angelus, et rebellis factus dejectus est in infernum, et ex primaevo suo statu vocatus est "Lucifer, filius aurorae": quod Babel hic describatur, constat a versu 4, et a versu 22 hujus capitis, ubi Rex Babelis, et Babel nominatur; dicitur enim "Enunties hanc parabolam de rege Babelis"; et postea, "Exscindam Babeli nomen et residuum." Sciendum est quod in Verbo per "regem" simile significetur quod per "regnum" ejus: quod Babel dicatur "Lucifer, filius aurorae", est quia, ut supra dictum est, Babel in principio est ecclesia quae in zelo pro Domino, pro bono amoris et pro veris fidei, tametsi intus in zelo pastorum ejus latet ignis dominandi per sancta ecclesiae super omnes quos sibi possunt subjicere; inde est quod Babel dicatur "Lucifer, filius aurorae"; propterea etiam vocatur

"Rex regum", in cujus manum data sunt omnia:

et quoque vocatur

"Caput statuae, quod erat aurum" (Daniel 2:37, 38):

tum etiam

"Arbor in medio terrae, altitudine magna" (Daniel 4:7, 19 [B.A. 10, 22]).

[12] Babel in initio etiam intellecta est per

Leonem, cui alae aquilae, et qui dein apparuit sicut homo, et ei cor hominis datum (Daniel 7:4);

et vocatur

Ornamentum regnorum, et decus magnificentiae Chaldaeorum" (Esaias 13:19):

et memoratur inter

Cognoscentes Jehovam (Psalmuss 87:4).

Quia nunc per "Babelem" in initio significatur talis ecclesia, ideo rex Babelis hic vocatur "Lucifer, filius aurorae"; "Lucifer" ex luce veri tunc, et "filius aurorae" ex initiamento lucis seu diei; nam "aurora" est ecclesia in suo initio. Sed usque in eo capite describitur ecclesia illa quoad statum ejus in fine, quando facta est "Babylon meretrix", qui status ejus est quando non amplius aliquod bonum amoris, nec aliquod verum fidei, superest: hic status ejus est, qui intelligitur per exitium et per damnationem ejus ad infernum; destructio illorum in mundo non alia est, quam quod post mortem sit infernum illis qui sibi Divinam potestatem arrogaverunt, et illam exercuerunt, et ob illum finem populos terrae tenuerunt in densa caligine aut caecitate, et in cultu idololatrico, imprimis qui homines a cultu Domini abduxerunt.

[13] Quoniam haec sunt quae in capite illo describuntur, velim illa quae inde allata sunt breviter explicare. "Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, ut ponat illum super terram eorum", significat novam ecclesiam post finem Babyloniae a Domino instaurandam: "in die illo enuntiabis parabolam hanc de rege Babelis, et dices, Quomodo cessavit exactor, cessavit auri cupido", significat liberationem a captivitate et servitute spirituali, in qua fuerunt qui sub dominio illius: "confregit Jehovah baculum impiorum, virgam dominantium", significat quod non amplius aliqua potentia illis per vera ex bono, quia in meris falsis ex malo sunt; haec impotentia est illis in mundo spirituali: "quieta est omnis terra, insonuerunt jubilo, etiam quercus gaudent propter te, cedri Libani, Ex quo tu occubuisti, non ascendet caesor super nos", significat quod illi qui in cognitionibus boni et veri sunt non amplius infestentur ab illis; "terra" est nova ecclesia quae ab illis quieta erit, "quercus" et "cedri Libani" sunt cognitiones boni et veri in sensu externo et interno, "non ascendet caesor" est quod non amplius infestatio: "infernus inferius commotus est propter te, obviam veniendo tibi, excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae, surgere fecit e throno eorum omnes reges gentium", significat jucundum vindictae illorum qui in inferno sunt: "omnes respondent et dicunt, Etiamne tu infirmatus es sicut nos? nobis assimilatus es? et demissa est in infernum magnificentia tua, tumultus nabliorum tuorum", significant jucundum illud ex eo, quod illis similis factus sit, et quod similiter in falsis mali: "quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, fili aurorae, excisus es in terram, infirmatus es infra gentes", significant subsannationem quod talis factus sit, tametsi in principio fuerat in caelo, quia in bono amoris et in veris fidei; haec ab illis qui in inferno dicta sunt, quia illis qui ibi sunt nihil jucundius est quam ut possint aliquem e caelo detrahere, et per falsa mali perdere: "atque tu dixisti in corde tuo, Supra stellas caeli exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis, ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo", sunt quoque verba subsannationis super fastum dominii eorum, quod usque in caelum extendunt, et Divinam sibi potestatem arrogant, et sic omnia caeli et omnia ecclesiae suo arbitrio subjiciunt, ob finem ut colantur et adorentur sicut dii; "mons conventus ad latera septentrionis" est ubi est ascensus in caelos; "super stellas et super excelsa nubis" est super Divinum Verum ("stellae" sunt cognitiones boni et veri, "excelsa nubis" sunt vera interiora Verbi): "verumtamen ad infernum demissus es, ad latera foveae, videntes te considerant te, Num hic est vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?" est continuatio subsannationis illorum qui in inferno sunt, et quoque gloriationis inde quod e caelo dejectus sit; "latera foveae" sunt loca in inferno ubi mere falsa mali sunt; per "terram", "regna" et "orbem" significatur ecclesia, et per "urbes" significantur doctrinalia: "tu projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum", significant statum damnationis illorum; "vestimentum occisorum", "confossi gladio", et "cadaver conculcatum" significant damnationem profanationis veri: "non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, non nominabitur in aeternum semen malitiosorum", significant damnationem graviorem quam reliquorum, quia omnia ecclesiae exstinxerat: "parate filiis ejus mactationem ob iniquitatem patrum illorum, ut non resurgant, possideant terram, ac impleantur facies terrae urbibus" significant exitium illorum in aeternum: "exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem", significant exitium totale, quia nihil boni et veri illis amplius est: "ponam te in hereditatem anatariae, et stagna aquarum, et everram eam scopis perdendo", significant falsum infernale per destructionem veri: "frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo eum", significat quod in nova ecclesia non aliquae ratiocinationes ex falsis contra vera et bona existent. Praeterea illa quae in hoc capite sunt particularius explicata videantur in aliis locis hujus Libri (ut (supra, ) n. 208(b), 223(b), 304 (d, g), 331(b), 386(b), 405(e), 539(b), 589, 594(d), 608(a), 659(e), 687(b), 697(e), 724(e), 727(b), 730(b), 741(d), 768(e), 811(d).

[14] Apud eundem,

"Sic erit Babel, ornamentum regnorum et decus magnificentiae Chaldaeorum, sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha; non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem, ita ut non moretur ibi Arabs, et pastores non faciant cubare; sed cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et saltabunt ibi satyri: respondebunt etiam ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus: propinquum est tempus ejus, ut veniat, et dies ejus non extrahetur" (13:19-22):

agitur in toto hoc capite de devastatione totali omnium boni et omnium veri ecclesiae apud illos qui e Babylonia sunt; per "Sic erit Babel", intelligitur in sensu litterae urbs magna Babel vocata, sed per illam in sensu spirituali intelligitur ecclesia quae facta est Babylonia: Babel vocatur "ornamentum regnorum, et decus magnificentiae Chaldaeorum", ex sapientia illius ecclesiae in principio ejus, ut prius dictum est; in genere autem per "Babelem" seu "Babyloniam" intelligitur ecclesia in qua omnia bona amoris destructa et demum profanata sunt, et per "Chaldaeam" ecclesia in qua omnia vera fidei destructa et demum profanata sunt; inde est quod dicatur "eversio Dei, Sodoma et Gomorrha"; "Sodoma" etiam significat destructionem omnis boni per amorem sui, et "Gomorrha" destructionem omnis veri inde: "non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem", significat destructionem ejus in aeternum; "non habitari in aeternum" spectat destructionem boni, et "non incoli in generationem et generationem" spectat destructionem veri; nam qui bonum et verum destruunt, et postea loco illorum amplectuntur malum et falsum, non possunt reformari; aliter illi qui in malis et falsis sunt, et non bonum et verum destruxerunt, ut sunt gentes quae ignorant bonum et verum: "non morabitur ibi Arabs, et pastores non cubare facient", significat quod ecclesia tale desertum fiet; "Arabs" est qui in deserto vivit, sed quia ibi non seges aut fructus, non moratur ibi; simile fit cum grege pastorum, quando non datur pascuum: "cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus ochim", significat falsa et mala infernalia, quae illis; "tziim" sunt falsa infernalia, "ochim" sunt mala infernalia, "domus" est mens eorum qui tales sunt: "cubabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi", significat quod ibi falsificata vera et adulterata bona; falsificata vera sunt "filiae noctuae", adulterata bona sunt "satyri", "saltare" est gaudium ex amore spurco qui bonum amoris adulteravit: "respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum", significat illa adulterata et falsificata in doctrinis illorum.

[15] Describitur Babel similiter in aliis locis apud Prophetas:

– Ut apud Jeremiam,

Gladie, contra Babelem; "gladie, contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ut exarescant, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur; ideo habitabunt tziim cum ijim, et habitabunt in ea filiae noctuae; non sedebit amplius in aeternum, nec inhabitabit usque in generationem et generationem: juxta eversionem Dei, Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ... non habitabit ibi vir, neque commorabitur in ea filius hominis" (50:35, 37-40).

Apud eundem,

"Fugite e medio Babelis, et eripite vir animam suam, ne exscindamini ob iniquitatem ejus: .... calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram, de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes: subito cecidit Babel, et confracta est. .... Ecce Ego contra te, mons perdens, dictum Jehovae, perdens universam terram: et extendam manum meam contra te, ut devolvant te de petris, et dem te in montem combustionis: nec sumant de te lapidem pro angulo. .... Erit Babel in acervos, habitaculum draconum, stuporem et sibilum, nec habitator" (51:6-8, 25, 26, 37).

Apud Esaiam,

"Jam audi" Babel "sedens secure, dicens in corde suo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atque venient tibi duo ista momento in die uno, orbitas et viduitas, plene venient super te, propter multitudinem praestigiarum tuarum, ob magnitudinem incantationum tuarum plurimam: confisa enim es in malitia tua, (dixisti, ) Non videns Me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea: ideo veniet super te malum, quod non scies deprecari, et cadet super te calamitas, quam non poteris expiare; et veniet super te subito devastatio, non scies" (47:8-11):

ita describitur destructio Babelis non solum ibi, sed etiam In toto capite 47 apud Esaiam; ac in toto capite 50 et in toto capite 51 apud Jeremiam; tum cap. 21:8, 9, apud Esaiam; Psalmuss 137:1, 8, 9, apud Davidem. Etiam adulteratio boni et falsificatio veri a Judaeis describitur per scortationes illorum in Aegypto, et dein cum filiis Aschuris, et demum cum filiis Babelis et cum Chaldaeis (Ezech. cap. 16:1 ad finem; et cap. 23:1 ad finem): et per "scortationem in Aegypto" intelligitur falsificatio veri ex naturali homine, quae fit per fallacias, apparentias et scientifica; per "scortationem eorum cum filiis Aschuris" significatur falsificatio veri ex rationali homine, quae fit per ratiocinationes et per sophistica ex fallaciis, apparentiis et scientificis; per "scortationem eorum cum filiis Babelis et cum Chaldaeis" significatur adulteratio boni et profanatio veri.

[16] Quando itaque filii Israelis prorsus recesserunt a statutis quae erant repraesentativa spiritualium ecclesiae, per quae illis communicatio fuit cum caelo, tunc omnes dati sunt in manus regis Assyriae, non enim amplius apud illos fuit aliqua ecclesia repraesentativa, et inde nec aliqua communicatio cum caelo. De praevaricationibus illorum, et de transportatione illorum a rege Assyriae in urbes ejus, et quoque in Babelem, videatur 2 Regnum 17:1 ad fin. Simile factum est cum Judaeis; illi postquam ita adulteraverunt et profanaverunt omnia statuta, judicia et leges, quae repraesentabant bonum amoris et verum fidei, ut nihil boni et veri amplius superesset, et cum inde ecclesia illorum facta est Babylonia, tunc dati sunt in manum Nebuchadnezaris regis Babelis; non modo reges et principes eorum, et universus populus, sed etiam omnes thesauri domus Jehovae, et postea omnia vasa aurea ejus, et insuper ipsum templum combustum est (De quibus videatur 2 Regnum 24:1-20; 25:1-26: et praeterea Esaias 20:17, 18; Esaias 39:6, 7; Jeremias 20:4, 5; 21:4-10; 25:1-12; 27:6-22; 28:1-16; 29:1-21; 32:1-5; 34:1-7, 18-22; 35:11; 38:17-23; 39:2-18; 41:1-12; 52:1 ad finem). Transgressiones eorum fuerunt,

Quod Hierosolymam impleverint sanguine innocente (2 Regnum 24:4);

Quod suffiverint Baali, libaverint libamina diis aliis, quod posuerint abominationes in domo Jehovae, aedificaverint excelsa Baali, in valle Hinnomi traduxerint filios et filias suas Molecho (Jeremias 32:29-30):

per quae omnia significatur profanatio sanctorum ecclesiae; qualis profanatio etiam significatur per "Babelem": quare ne terra, per quam significabatur ecclesia, ab illis amplius profanaretur, et quoque ut Babel inde repraesentationem suam plene indueret, dictum fuit illis a Jeremia ut se sponte darent in manus regis Babelis, et qui se non darent, sed remanerent in terra, morerentur gladio, fame, et peste (Jeremias 25:1-11).

[17] Verum quoniam Dominus in illa gente nasceretur, ac Se manifestaret ubi tunc fuit ecclesia, et ubi Ipsius Verbum, ideo gens illa post septuaginta annorum captivitatem a Babele reducta fuit, et templum reaedificatum est; sed usque non alia ecclesia quam similis ecclesiae quae vocatur "Babylonia", apud illos permansit, ut constare potest ex pluribus quae Ipse Dominus de gente illa locutus est, et quomodo Ipsum receperunt; quare Hierosolyma denuo destructa est, et templum igne combustum.

[18] In genere sciendum est quod omnis ecclesia in principio sit sicut virgo, sed progressu temporis fiat meretrix; per gradus enim intrat in vitam mali, et inde amplectitur doctrinam falsi, sicut per gradus incipit amare semet et mundum; et tunc ab ecclesia fit vel Babylonia vel Philisthaea; Babylonia ab illis qui se super omnia amant, et Philisthaea ab illis qui mundum super omnia amant; nam sicut illi bini amores crescunt, ita homines ecclesiae adulterant et falsificant bona et vera Verbi, quod est a virgine fieri meretrix.

[19] Quod ecclesia prima post diluvium etiam Babylonia facta fuisset, nisi Dominus per dispersionem religionis illorum conatum impedivisset, repraesentatur et significatur per "turrim quae pertingeret usque in caelum", quam posteri Noachi ingressi sunt aedificare (de qua, cap. 11:1-9 Geneseos; quae singillatim explicata sunt in Arcanis Caelestibus, a n. 1283 ad 1328). Postquam ex Verbo ostensum est quid per "Babelem" seu "Babyloniam" in genere et in specie significatur, accincti transire possumus ad explicandum illa quae in hoc et in sequente capite de Babylonia et de ejus exitio praedicta sunt.

  
/ 1232に移動  
  

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Explicata#650

この節の研究

  
/ 1232に移動  
  

650. "Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis." - Quod significet impugnationem ex infernali amore, constat ex significatione "bestiae", quod sit affectio naturalis hominis in utroque sensu (de qua sequitur); ex significatione "abyssi", quod sit infernum (de qua supra, n. 538): et ex significatione "bellum facere", quod sit impugnare; nam per "bella" in Verbo non significantur bella qualia sunt in nostro mundo, sed qualia in spirituali mundo, quae omnia sunt pugnae per falsa ex malo contra vera ex bono; quod talia per "bella" in Verbo significentur, constabit in sequentibus, ubi iterum "bella" nominantur. Ex his constare potest quod per quod "bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis", nempe "testibus", significetur quod infernalis amor ex falsis mali impugnaturus vera boni.

[2] Antequam ostenditur quod per "bestiam" significetur amor seu affectio naturalis hominis, aliquid dicetur de impugnatione. Amor infernalis imprimis est amor sui; nam amor sui est amor proprii hominis, et proprium hominis non est nisi quam malum: quare quantum homo in illo amore est, tantum est contra Dominum, et inde contra bonum amoris et charitatis ac contra verum doctrinae et fidei, ita contra illos "binos testes": inde est quod inferna ubi amor sui regnat, sint inferna diriora et maligniora, ac e diametro contra Dominum, et inde jugiter impugnant bona amoris et fidei, quia illa sunt a solo Domino, et Dominus sunt illa apud hominem et angelum. Quod illa inferna sint diriora reliquis constare potest ex eo, quod continue spirent necem illorum qui confitentur Divinum Domini, proinde necem illorum qui in bono amoris et in bono fidei sunt in Dominum a Domino:

[3] quod illa inferna sint maligniora reliquis, est quia quantum homo in amore sui est, et simul in amore propriae intelligentiae, tantum ejus lumen naturale est in quodam quasi splendore; est enim amor sui sicut ignis, qui id lumen accendit; inde est quod ingeniose possint cogitare et ratiocinari contra Divinum, et contra omnia caeli et ecclesiae. Quandoque stupefactus sum quando audivi tales, credens quod etiam prae aliis potuissent adduci ad recipiendum fidem; sed animadverti quod hoc impossibile esset; nam quantum corporea, mundana et naturalia in luce fuerunt, tantum illis caelestia et spiritualia in caligine fuerunt; caligo visa est, quod prorsus furva cum immixto igneo esset: hoc multa experientia potuissem confirmare, si locus foret exspatiandi ad experientias. Amor sui est qui in specie hic intelligitur per "bestiam ascendentem ex abysso", quae bellum cum binis testibus fecit, et illos occidit.

[4] Quod "bestia" significet amorem seu affectionem naturalis hominis in utroque sensu, constare potest a permultis locis in Verbo: et quia hactenus ignotum fuit, et sicut alienum apparet, quod "bestiae" amorem seu affectionem naturalis hominis significent, necessum est ut id confirmetur e Verbo. Quod affectiones naturales per "bestias" significentur, est quia illae affectiones sunt prorsus similes affectionibus bestiarum, et inde homo 1 qui non per bona et vera caeli imbuit affectiones spirituales, parum a bestiis differt. Nam homini prae bestiis superaddita est facultas spiritualiter cogitandi et inde volendi, ex qua eminenter potest res abstractas videre et percipere; et si spiritualis illa facultas non vivificatur per cognitiones veri et boni, et dein per fidem et vitam fidei, non melior bestiis est, nisi solum quod ex facultate illa superiore possit cogitare et loqui.

[5] Quoniam affectiones naturalis hominis significantur per "bestias", ideo affectiones illae, cum in mundo spirituali sistuntur videndae in forma animalium simili, apparent prorsus sicut formae variarum bestiarum; ut sicut agni, oves, caprae, haedi, hirci, juvenci, boves, vaccae, et quoque sicut cameli, equi, muli, asini, ut et sicut ursi, tigres, leopardi, leones, tum sicut canes et serpentes plurium generum: sed talia sunt modo apparentiae affectionum quae apud spiritus; quae cum apparent, etiam scitur ibi non solum quod inde sint, sed etiam a quibus; verum ut primum affectiones apud illos cessant, etiam apparentiae illae cessant. Ex his quoque constare potest unde est quod toties nominentur "bestiae" in Verbo.

[6] Sed ad confirmationes inde:

- Apud Davidem,

"Dominari fecisti Ipsum super opera manuum tuarum, omnia posuisti sub pedes Ipsius; gregem et armenta [omnia] , etiamque bestias agrorum, avem caeli et pisces maris" (Psalmuss 8:7-9 [B.A. 6-8]):

haec de Domino, de quo in toto illo capite agitur, deque dominio Ipsius super omnia caeli et ecclesiae: illa quae caeli et ecclesiae sunt, intelliguntur hic et alibi in Verbo per "opera manuum Jehovae"; et quia dominium Ipsius super illa est, et quia spiritualia per naturalia in Verbo exprimuntur, Verbum enim in sinu est spirituale, inde per "gregem", "armenta", "bestias agrorum", "aves caeli", et "pisces maris", non illa intelliguntur, sed spiritualia quae sunt caeli et ecclesiae: per "gregem" et "armenta" significantur spiritualia, et naturalia quae ex origine spirituali sunt; per "gregem", nempe per "agnos", "haedos", "capras", "oves", "arietes", spiritualia; et per "armenta", quae sunt "juvenci", "boves", "vaccae", "cameli", naturalia ex spiritualibus; per "bestias agrorum" significantur affectiones naturalis hominis, per "aves caelorum" cogitationes inde, et per "pisces maris" scientifica naturalis sensualis hominis; quid alioqui foret describere dominium Domini super alia?

[7] Apud eundem,

"Pluviam benevolentiarum stillare facis, Deus; hereditatem tuam.. laborantem confirmabis..; fera tua", coetus tuus, "habitabunt in ea" (Psalmuss 68:10, 11 [B.A. 9, 10]):

ibi manifeste "fera" pro populo qui recipit influxum Divini Veri a Domino; nam "hereditas Dei", per quam significatur ecclesia, dicitur "fera tua", coetus tuus, "habitabunt in ea"; per "pluviam benevolentiarum" significatur influxus Divini Veri ex Divina clementia.

[8] Apud eundem,

Jehovah "qui emittit fontes in fluvios, inter montes eant, potum praebent omni ferae, frangunt onagri sitim suam, juxta illos avis caelorum habitat, ab inter ramos edunt vocem: .... qui germinare facit gramen bestiae, et herbam in ministerium hominis ad educendum panem e terra. .... Disponis tenebras ut fiat nox, in qua prodit omnis fera silvae;.... mare magnum et latum spatiis, ibi reptile cui non numerus, ferae parvae cum magnis" (Psalmuss 104:10, 11, 12,] 14, 20, 25):

etiam haec de Domino, et per illa verba describitur instauratio ecclesiae apud gentes; quare per "feras", "bestias" et "aves" significantur talia quae apud hominem ecclesiae sunt.

[9] Sciendum est quod in pluribus locis nunc dicatur "bestia" et nunc "fera", et quod per "feram" non intelligatur fera in eo sensu quo capta est idea de feris; nam "fera" in Hebraea lingua derivatur ex voce quae significat vitam; inde pro "fera" in quibusdam locis potius dicendum est animal; quod etiam constare potest ex eo, quod "quatuor animalia" in quibus cherubi visi sunt, per quos significatur Divina providentia et tutela, apud Ezechielem (cap. 2 Ezech. 1:10) nominentur "ferae"; pariter apud Johannem in Apocalypsi, ubi agitur de "quatuor animalibus circa thronum", per quae etiam intelliguntur cherubi. Sed usque in Verbo probe distinguitur inter "bestias" et "feras"; et per "bestias" significantur affectiones naturalis hominis quae sunt ejus voluntatis, et per "feras" affectiones naturalis hominis quae sunt ejus intellectus. Quia "fera" in lingua Hebraea derivatur ex voce quae significat vitam, ideo Eva uxor Adami ex illa voce nominata est. Hoc praemittitur ut sciatur quid per "feram" et quid per "bestiam" in proprio sensu significatur.

[10] Quid significatur per quod "Jehovah emittet fontes in fluvios, ut inter montes eant, potum praebent omni ferae agrorum, frangunt onagri sitim, juxta illos avis caelorum habitat", explicatum est supra (n. 483 [a]): quod "Jehovah germinare faciat gramen bestiae, et herbam in ministerium hominis, ad educendum panem e terra", significat instructionem et nutritionem naturalis et spiritualis hominis per vera ex Verbo, ut inde bonum amoris et charitatis; per "gramen" significatur verum naturalis hominis, quod est verum scientificum (videatur supra, n. 507); per "bestiam" significatur affectio ejus quae vult instrui et spiritualiter nutriri; per "herbam" significatur verum spiritualis hominis, per "hominem" intelligentia inde, et per "panem" significatur bonum amoris et charitatis, quod nutritur per vera: quia per "tenebras" et per "noctem" significatur lumen naturalis hominis, quod respective est sicut nox ad lucem spiritualis hominis, per "feram silvae" affectio scientificorum, per "mare magnum et latum spatiis" ipsum naturale, per "reptile cui non numerus" scientificum ibi, et per "feras parvas et magnas" variae affectiones, patet quid significatur per "Disponis tenebras ut fiat nox, in qua prodit omnis fera silvae; mare magnum et latum spatiis; ibi reptile cui non numerus, ferae parvae cum magnis."

[11] - Apud eundem,

"Serent agros et plantabunt vineas, et facient fructum proventus, et benedicet iis ut multiplicentur valde; et bestiam eorum non diminuet, 3 at diminuuntur et incurvantur prae vehementia malitiae et maerore" (Psalmuss 107:37-39):

agitur in toto illo capite de adventu Domini et de Redemptione ab Ipso; quod tunc illis vera, per quae apud illos implantabitur ecclesia, significatur per quod "serent agros, et plantabunt vineas"; quod inde illis bona ecclesiae et inde crescent vera, significatur per quod "facient fructum proventus", quod "Jehovah benedicet illis, ut multiplicentur valde"; quod tunc illis permansura sit omnis affectio bona naturalis hominis, significatur per quod "bestiam eorum non diminuet"; quod illae affectiones 4 alioqui periturae essent per mala, significatur per "Diminuuntur et incurvantur prae vehementia malitiae et maerore."

[12] Apud eundem,

"Laudate Jehovam, ...balaenae et omnes abyssi, .... fera et omnis bestia, reptile et" omnis "avis alae" (Psalmuss 148:7, 10):

in eo psalmo enumerantur perplura quae in mundo absque vita sunt, quae laudabunt Jehovam; sicut "ignis", "grando", "nix", "vapor", "ventus procellae", "montes", "colles", "arbores", "fructus", "cedri", tum etiam hic "ferae", "bestiae", "reptilia" et "aves"; quae tamen usque non laudare possunt Jehovam. Quis non videt quod recensio talium in Divino Verbo supervanea foret, si non quodlibet significaret aliquid apud hominem quod Jehovam laudare, hoc est, colere potest? Ex scientia correspondentiarum scitur quod "balaenae" significent scientifica naturalis hominis in communi, quod "abyssi" et "maria" ipsum naturale ubi scientifica sunt, "ferae" et "bestiae" affectiones naturalis hominis tam quae ejus intellectus quam quae ejus voluntatis sunt, "reptilia" sensuale quod est ultimum naturalis hominis, et "aves alae" cogitativum inde.

[13] Apud eundem,

Jehovah "qui praeparat terrae pluviam, qui germinare facit montes gramen, qui dat bestiae cibum ejus, filiis corvi qui invocant" (Psalmuss 147:8, 9):

singula haec etiam significant spiritualia quae sunt caeli et ecclesiae: quid ad Verbum, quod unice docet hominem viam ad caelum, quae sunt vera fidei et bona amoris, quod dicatur de Jehovah quod "praeparet terrae pluviam, germinare faciat montes gramen, det bestiis cibum, et filiis corvi qui invocant Ipsum"? Haec tamen usque digna Divino Verbo sunt, quando per "pluviam" intelligitur influxus Divini Veri, per "montes" bonum amoris, per "germinare facere gramen" instructio naturalis hominis per cognitiones e Verbo, per "bestias" affectiones naturalis hominis, quae desiderant inde nutriri; nutritio significatur per "dare cibum": et cum per "filios corvi" significentur naturales homines, qui in tenebricoso lumine ex fallaciis sunt de veris Divinis, in quali fuerunt multi ex gentibus, quare dicitur quod "det filiis corvi qui invocant", illi enim invocare Jehovam possunt, non autem filii corvi.

[14] Apud eundem,

"Mihi omnis fera silvae, bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, et fera agrorum meorum Mecum" (Psalmuss 50:10, 11):

haec quidem de sacrificiis dicta sunt, quod Dominus non illis delectetur, sed confessione cordis et invocatione; at usque per "feram silvae", "bestias in montibus", perque "avem montium" et "feram agrorum", significantur similia quae supra, nempe quae apud hominem ecclesiae sunt.

[15] Apud eundem,

"Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna, hominem et bestiam servas, Jehovah" (Psalmuss 36:7 [B.A. 6]):

per "hominem" et "bestiam" significatur affectio interior quae spiritualis ex qua intelligentia, et affectio exterior quae naturalis ex qua scientia intelligentiae correspondens.

[16] Similia per "hominem" et "bestiam" significantur in sequentibus locis:

- Apud Jeremiam,

Dixit Deus Israelis, "Ego feci terram, hominem et bestiam, quae super faciebus terrae, per virtutem meam magnam" (27:5; 5 36:29);

apud eundem,

"Ecce dies venient, ... quibus seminabo domum Jehudae semine hominis et semine bestiae" (31:27);

apud eundem,

"Adhuc audietur in loco hoc, de quo dicitis, Devastatus ille ut non homo et non bestia, et in urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae devastatis, ut non homo et non habitator, et non bestia, vox gaudii et vox laetitiae" (33:10-12);

apud eundem,

"Desolatio erit" tota terra, "ut non homo et bestia" (32:43);

apud eundem,

"Percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam; peste magna morientur" (21:6);

apud eundem,

"Ascendit contra" Babelem "gens a septentrione; haec ponet terram ejus in desolationem, ut non sit habitans in ea; ab homine usque ad bestiam se dimoverunt, abiverunt" (50:3);

apud eundem,

"Ira mea et excandescentia mea effusa est super locum hunc, super hominem et super bestiam" (Jeremias 7:20);

apud Ezechielem,

"Quando terra peccaverit Mihi, .... frangam illi baculum panis, et mittam in eam famem, et exscindam ex ea hominem et bestiam" (14:13, 17, 19);

apud eundem,

"Extendam manum meam super Edomum, et exscindam ex ea hominem et bestiam" (25:13);

apud eundem,

"Perdam omnem bestiam" Aegypti "desuper aquis multis, ut non turbet eos pes hominis amplius, nec ungula bestiae turbet illas" (32:13);

apud eundem,

"Multiplicabo super vobis hominem et bestiam ut crescant et fructificent" (Ezech. 36:11);

apud Zephaniam,

"Consumendo consumam omnia desuper faciebus terrae, ...consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris, et offendicula cum impiis, et exscindam hominem a faciebus terrae" (1:2, 3, 4]);

apud Sachariam,

Dixit angelus qui venit ad metiendum Hierosolymam, "Curre, loquer...dicendo, Suburbia habitabit Hierosolyma, prae multitudin hominis et bestiarum in medio ejus" (2:7, 8 [B. A. 2:3, 4]);

apud eundem,

"Confortent se manus vestrae, .... quia templum aedificabitur; nam ante dies hos non fuit pretium hominis nec pretium bestiae, nam exeunti et intranti non pax ab hoste" (8:9, 10):

[17] in his locis per " 6 hominem" significatur interius seu spirituale, et per "bestiam" exterius seu naturale; proinde per "hominem" affectio spiritualis veri ex qua omnis intelligentia, et per "bestiam" affectio naturalis correspondens spirituali: quod exterius seu naturale per "bestiam" significetur, est quia homo quoad externum seu naturalem hominem non est nisi quam bestia; similibus enim cupiditatibus, et quoque voluptatibus, appetitibus et sensibus gaudet, sic ut homo quoad illa sit prorsus similis bestiae; quare naturalis homo potest animalis homo vocari: quod autem internum seu spirituale per "hominem" significetur, est quia homo quoad internum seu spirituale suum est homo; id gaudet affectionibus boni et veri talibus quae sunt apud angelos caeli; et quia homo per illud apud se regit naturalem seu animalem suum hominem qui bestia est.

[18] Quia homo spiritualis et naturalis per "hominem" et "bestiam" significatur, ideo in Historia Creationis (cap. 1. Genes.) memoratur quod eodem die, nempe sexto, creatae sint bestiae et quoque homo; et dein quod homini datum sit dominium super bestias. De creatione bestiarum et hominis eodem die, et de dominio hominis super bestias, ita legitur in Genesi,

"Dixit Deus, Producat terra animam viventem secundum speciem suam, [bestiam] et se movens, et feram terrae secundum speciem suam; et factum ita. Et fecit Deus feram terrae secundum speciem suam, et bestiam secundum speciem suam, et omne reptans humi secundum speciem suam.... Et dixit Deus, Faciamus hominem in imaginem nostram, secundum similitudinem nostram; et dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans quod reptat super terra. Et fuit vespera et mane dies 7 sextus" (1:24-31):

per "creationem caeli et terrae" in eo capite in sensu spirituali describitur nova creatio seu regeneratio hominis Ecclesiae Antiquissimae; inde est quod per "bestiam" ibi significetur externus seu naturalis homo, et per "hominem" internus spiritualis, et quod per "dominium super bestias" ibi intelligatur dominium spiritualis hominis super naturalem.

[19] Quod datum sit illius ecclesiae homini nosse omnes affectiones naturalis hominis, ob causam ut dominaretur super illas, significatur per haec verba in Genesi,

"Formavit Jehovah..ex humo omnem bestiam agri, et omnem avem caelorum, et adduxit ad hominem ad videndum quid vocaret id: et quicquid vocavit id homo, animam viventem, id nomen ejus; et vocabat homo nomina omni bestiae et avi caelorum, et omni ferae agri" (2:19 [, 20]):

per "vocare nomen" in sensu spirituali significatur nosse quale rei, seu qualis est; ita hic, quales essent omnes affectiones, cupiditates, voluptates, appetitus, tum cogitationes et inclinationes naturalis hominis, et quomodo concordarent et corresponderent affectionibus et perceptionibus spiritualis hominis: nam a creatione datum est spirituali homini videre omnia naturalis hominis, et simul percipere concordantiam et discordantiam ejus cum spirituali, ob causam ut possit regere illum, et admittere concordantia et rejicere discordantia, et sic fieri spiritualis, etiam quoad effectus, qui fiunt medio naturali homine. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 142-146.)

[20] Quoniam per "hominem" in Verbo proprie significatur homo internus seu spiritualis, et per "bestiam" externus seu naturalis, ideo ex mandato Dei omnes bestiae et aves cum Noacho introductae sunt in arcam, de qua re ita in Genesi,

"Dixit Jehovah Noacho,.... De omni bestia munda accipias tibi septena septena, marem et feminam, et de bestia quae non munda bina, marem et feminam..": et accepit "de bestia munda et de bestia non munda, et de ave, et de omni quod reptat super terra; bina bina intrarunt ad Noachum in arcam, masculus et femina" (7:1-9):

per "diluvium" Noachicum in sensu spirituali describitur exitium Antiquissimae Ecclesiae, et quoque ultimum judicium super homines istius ecclesiae; et per "Noachum et ejus filios" in eodem sensu intelligitur et describitur ecclesia succedens, quae Ecclesia Antiqua vocanda est: inde sequitur quod per "bestias" introductas in arcam cum Noacho intelligantur affectiones naturalis hominis correspondentes affectioni spirituali, quae fuerunt hominibus istius ecclesiae. (Sed haec etiam videantur explicata in Arcanis Caelestibus.)

[21] Quoniam per "hominem" significatur internus spiritualis homo, et per "bestiam" externus seu naturalis, et per "Aegyptum" naturalis homo separatus a spirituali, qui prorsus est deperditus, et non amplius homo sed bestia, ideo ubi agitur de exitio Aegypti, memoratur

Quod Jehovah pluere fecerit grandinem, cui ignis fuit immixtus, et percusserit omne quod in agris ab homine usque ad bestiam (Exod 9:22-25).

(De qua re videantur etiam Arcana Caelestia.) Propter repraesentationem ejusdem rei, et inde significationem, etiam Jehovah percussit "omne primogenitum in terra Aegypti, ab homine usque ad bestiam" (Exodus 12:12, 29).

At vicissim apud filios Israelis, per quos repraesentata est ecclesia, mandatum est

Ut sacrificarentur Jehovae omnia primogenita de homine et de bestia (Numeri 18:15).

Quia talia repraesentata et inde significata sunt per "hominem" et "bestiam", ideo ex ritu sancto in Ecclesia Antiqua recepto,

Rex Ninives proclamavit jejunium, et mandavit ut non homo nec bestia quicquam gustarent et biberent, et quod homo et bestia operirentur saccis (Jonas 3:7, 8).

[22] Quoniam per "bestias" significantur affectiones in utroque sensu, ideo prohibitum fuit figuram ullius bestiae facere, de qua re apud Mosen,

Non facietis vobis "figuram ullius bestiae quae in terra, figuram ullius avis alae quae volat sub caelo, figuram ullius reptilis in terra, figuram ullius piscis qui in aquis sub terra" (Deutr. 4:17, 18):

causa erat, quia posteri ex Jacobo, qui propter repraesentationem ecclesiae apud illos vocabantur "filii Israelis", in externis absque interno fuerunt, hoc est, plerique mere naturales; quare si figuram alicujus bestiae aut avis sibi fecissent, quae significabant affectiones et similia, fecissent illas sibi idola, et coluissent. Haec etiam causa fuit quod Aegyptii, apud quos repraesentativa prae ceteris populis nota fuerunt, fecerint sibi figuras bestiarum, sicut vitulorum, serpentum et plurium aliarum, primitus tamen non propter cultum, sed propter significationem; sed posteri illorum, qui ab internis facti sunt externi, proinde mere naturales, inspexerunt illa non sicut repraesentativa et significativa, sed sicut sancta ecclesiae, et inde illis cultum idololatricum addixerunt. Inde est quod posteris Jacobi, quia prorsus externi homines erant, et inde corde idololatrae, prohibebatur figuram illarum sibi facere.

[23] Sicut pro exemplo, quod vitulos coluerint in Aegypto, et postea in deserto, erat quia "vitulus" significabat affectionem primam naturalis hominis una cum ejus bono innocentiae: quod gentes passim coluerint serpentes, erat quia "serpens" significabat sensuale quod est ultimum naturalis hominis et ejus prudentiam; et sic in reliquis.

[24] Quia "bestiae" significabant varia naturalis hominis, ideo etiam aliquoties mandatum est, quod cum devotioni darent urbes et regiones, etiam trucidarent bestias; ex causa quia "bestiae" repraesentabant mala et profana quae fuerunt apud homines qui devotioni dabantur. Quoniam omnes species bestiarum significabant varia quae apud homines ecclesiae sunt, ideo leges latae sunt de bestiis, quaenam edendae et quaenam non edendae (11): "quae edendae" significabant bona, et "quae non edendae" significabant mala; erat enim ecclesia illius temporis ecclesia repraesentativa, et ideo singula quae illis praescripta fuerunt, repraesentabant et significabant, praecipue bestiae; de qua re ita legitur apud Mosen,

"Distinguetis inter bestiam mundam et immundam, et inter avem immundam et mundam, ut non abominabiles faciatis animas vestras per bestiam et avem: .... et eritis Mihi sancti" (Leviticus 20:25, 26).

[25] Ex his nunc videri potest unde est quod sacrificia ex variis bestiarum generibus permissa fuerint, ut ex agnis, ovibus, haedis, capris, juvencis, bovibus, et ex columbis et turturibus; nempe, quia significabant spiritualia et naturalia ex origine spirituali; sicut "agni" innocentiam, "oves" charitatem, "juvenci" et "boves" affectiones naturalis hominis affectionibus spiritualis hominis correspondentes. Inde erat quod bestiae pro sacrificiis variarentur secundum causas propter quas offerebantur, quod non factum fuisset nisi singula sacrificia ex bestiis significavissent talia quae ecclesiae sunt.

[26] Quoniam homo ecclesiae hodie aegre adduci potest ad credendum quod per "bestias" et "feras" in Verbo significentur affectiones boni et veri, quae sunt homini ecclesiae, et hoc ex causa quia apparet alienum quod aliquid bestiae significaret aliquid hominis, ideo velim adhuc e Verbo afferre plura, quae confirmant:

- Apud Ezechielem,

"Dic ad..regem Aegypti et ad multitudinem ejus, Cui similis es in altitudine tua? Ecce Aschur cedrus in Libano, pulchra ramo et silva umbrosa alta facta est altitudo ejus prae omnibus arboribus agri, et multiplicati sunt rami ejus per aquas multas...; in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri, ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae; pulchra fuit magnitudine sua: .... sed quoniam elatus es altitudine", exscindetur, "super ruina ejus habitabit omnis avis caelorum, et super ramis ejus erunt omnis fera agri" (31:2, 3, 5, 6, [7,] 10, [12,] 13):

per "regem Aegypti" et per "multitudinem ejus" significatur naturalis homo cum scientificis ibi; per "Aschurem cedrum in Libano" significatur rationale quod ex scientificis ab una parte et ab influxu veri spiritualis ab altera; per "pulchram ramo et silva umbrosa" significatur intelligentia per vera rationalia mediis scientificis;

[27] per "altitudinem prae omnibus arboribus agri significatur elevatio usque ad interius rationale quod ex spirituali; per "multiplicatos ramos per aquas multas" significatur copia per vera spiritualia quae ex cognitionibus veri ex Verbo; per "aves caelorum quae nidificarunt in ramis ejus" significantur cogitationes spirituales in rationalibus, nam rationale est medium inter internum spiritualem hominem et externum naturalem; per " [omnem] feram agri quae sub ramis ejus pepererunt" significantur affectiones scientificorum rationaliter perceptorum;

[28] per "gentes magnas quae in umbra ejus habitarunt" significantur bona affectionum in naturali homine; per "pulchram magnitudine" significatur intelligentia; at per "avem caelorum et feram agri quae super ruina ejus in ramis ejus habitabunt" significantur falsa cogitationum et mala cupiditatum, quae illi quia "elatus est altitudine", hoc est, quia superbivit ex amore propriae intelligentiae; quod cogitationes veri et affectiones ejus per "aves caelorum et feras agri" significentur, patet, nam etiam dicitur quod "gentes magnae in umbra ejus habitarunt."

[29]): hoc fuit somnium Nebuchadnezaris regis Babelis, et per id describitur instauratio ecclesiae caelestis et ejus incrementum usque ad suum fastigium, et postea ejus exitium propter dominationem etiam super sancta ecclesiae, et propter vindicatum sibi jus super caelum:

[30] per "arborem in medio terrae" significatur illa ecclesia; per "altitudinem ejus" significatur extensio perceptionis et inde sapientiae; per "prospectum ejus usque ad finem terrae" significatur extensio ejus usque ad ultima ecclesiae; per "folium ejus pulchrum" et per "florem ejus multum" significantur cognitiones et affectiones veri et boni et inde intelligentia; per "cibum omnibus in ea" significatur nutritio caelestis quae ex bono et inde veris; per "bestiam agri quae umbram in illa habebat", et per "aves caelorum quae in ramis ejus habitabant", significantur affectiones boni, et inde cogitationes et perceptiones veri, quae quia sunt cibi spiritualis, dicitur quod "ex ea aleretur omnis caro."

[31] Sed propter dominationem super sancta caeli et ecclesiae ex amore sui, super quae Babylonici tandem sibi jus vindicant, sequitur descriptio interitus ejus, per haec, "Vigil et Sanctus de caelo descendit, clamans, Excidite arborem, et amputate ramos ejus, discutite folium, dispergite florem, et fugiet bestia a sub illa, et aves e ramis ejus"; nam apud illos amor sui et inde elatio animi increscit usque dum jus sibi super sancta ecclesiae, immo super caelum, vindicant; quod cum fit, tunc omne ecclesiae perit, atque omnis perceptio et cognitio boni et veri; clauditur enim internum mentis ubi spirituale, et dominatur externum ubi naturale, et sic fit homo sensualis, usque ut parum differat a bestiis.

[32] , illius capitis, ubi haec verba,

"Rex dixit, Nonne hoc est Babel magna quam ego aedificavi in domum regni, per robur fortitudinis meae, et in gloriam honoris mei? Adhuc verbum in ore regis, vox e caelis cecidit, dicens Regnum transibit de te, et ab homine expellent te, et cum bestia agri habitatio tua; herbam sicut boves te gustare facient usque dum scias quod dominetur Altissimus in regnum hominis, et ei cui vult det illud."

[33] Quod per "Nebuchadnezarem" ut regem Babelis in initio significetur ecclesia caelestis et ejus incrementum usque ad sapientiae fastigium, constat quoque apud Danielem, ubi agitur de statua visa ab ipso in somnio: ibi dicitur,

"Deus caelorum filios hominis, bestiam agri, et avem caelorum, dedit in manum tuam, et dominari fecit te in omnes; tu es caput" statuae "quod est aurum" (2:37, 38):

per "caput statuae", quod erat ex auro, significatur ecclesia caelestis quae est omnium primaria; quod illa ecclesia per "regem Babelis" in principio significetur, est quia ecclesia, quae postea fit Babel seu Babylonia, incohat a cultu Domini et ex amore in Ipsum, et tunc apud illos regnat zelus extendendi et perficiendi illam per sancta bona et vera caeli; at hoc ex causa adhuc latente, quae est amor dominandi, qui tamen non erumpit nisi successive. Sed de hac re plura dicentur ubi agendum est de Babylonia.

[34] Apud Hoscheam,

"Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum et reptili terrae, et arcum et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure, et desponsabo te Mihi in aeternum" (2:18, 19):

haec de instauratione novae ecclesiae a Domino, de qua ibi agitur. Quod tunc Jehovah, hoc est, Dominus, non facturus sit foedus cum fera agri, et cum avi caelorum, et cum reptili terrae, sed cum hominibus, apud quos instaurabitur ecclesia, patet: quare per illa significantur talia quae apud hominem sunt; nempe per "feram agri" affectio cognitionum veri, per "avem caelorum" cogitatio rationalis ex spirituali, et per "reptile terrae" scientificum naturalis hominis, in specie scientificum sensualis: quod tunc "arcum et gladium franget de terra" significat quod destructurus falsa impugnantia vera doctrinae; et quod non amplius aliquod discidium inter vera et falsa et inter bona et mala futurum, significatur per "Desponsabo te Mihi in aeternum."

[35] Apud Esaiam,

"Honorabit Me fera agri, dracones et filiae noctuae, eo quod dederim in deserto aquas, fluvios in solitudine, ad potandum populum meum electum meum" (43:20);

quod per "feram agri", "dracones" et "filias noctuae", hic non intelligantur fera agri, dracones et noctuae, patet, nam illae non honorare possunt Jehovam; quod homines ecclesiae sint qui intelliguntur, constat ex sequentibus, nam dicitur, "ad potandum populum meum, electum meum": quare per "feram agri" significantur affectiones cognitionum veri, per "dracones" ideae naturales, et per "filias noctuae" affectiones sensuales; nam sensuale afficitur veris et videt illa in tenebris, sicut noctua objecta in nocte:

[36] et quia illa significantur, patet quod gentes per illa intelligantur apud quas nova ecclesia instauranda erat, nam illi ante reformationem in obscura tali affectione et naturali cogitatione fuerunt: per "dare in deserto aquas, et in solitudine fluvios", significatur imbuere veris et inde intelligentia illos qui prius in ignorantia fuerunt; "aquae" sunt vera, "fluvii" sunt intelligentia, "desertum" et "solitudo" sunt ignorantia: "potare populum Jehovae et electum Ipsius", significat instruere illos qui in veris fidei et in bono charitatis sunt; "populus" dicitur de illis qui in veris fidei, et "electus" qui in bono charitatis.

[37] Apud Joelem,

"Nonne coram oculis nostris cibus excisus est e domo Dei nostri, laetitia et gaudium? .... Suspirat bestia, perplexa sunt armenta bovis, eo quod non pascuum illis; tum greges pecudum desolati sunt: .... bestia agri glocitat ad Te, quia exsiccati sunt rivi aquarum, et ignis comedit habitacula deserti" (1:16, 18, 20):

haec de statu ecclesiae, quando non ibi amplius sunt vera doctrinae et bonum vitae: per "cibum qui excisus est e domo Dei" significatur nutritio spiritualis quae est ex veris quae ex bono; "domus Dei" significat ecclesiam: "Suspirat bestia, perplexa sunt armenta bovis", significat defectum affectionum veri et inde cognitionum in naturali homine, et ex eo dolorem; "armenta bovis" significant illa quae naturalis hominis sunt in toto complexu:

[38] quod "non pascuum", significat quod non instructio; "greges pecudum desolati sunt" [l] significat defectum veri et boni spiritualis quae sunt fidei et charitatis; "bestia agri glocitat ad Te" significat dolorem illorum qui in affectione naturali et inde in desiderio cognitionum veri et boni: "exsiccati sunt rivi aquarum" significat vera doctrinae dissipata per amorem naturalem: "ignis comedit habitacula deserti" significat amorem illum et inde destructionem cognitionum veri; "habitacula deserti" sunt illa quae intellectus et voluntatis apud talem hominem sunt, quae alioqui receptura vera et bona ecclesiae.

[39] Apud eundem,

" [Ne] time tibi, terra, gaude et laetare, quod magnificaverit Jehovah faciendo; ne timete, bestiae agrorum meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti, quia arbor feret fructum suum, ficus et vitis dabunt vim suam; filii Zionis, gaudete et laetamini in Jehovah" ( 8 2:21-23).

[40] Quod "herbosa facta sint habitacula deserti" significat quod cognitiones veri et boni erunt apud illos apud quos non prius: "arbor faciet fructum" significat productionem boni vitae per cognitiones illas; "arbor" enim significat hominem ecclesiae, in specie mentem imbutam cognitionibus, et "fructus" bonum vitae: "ficus et vitis dabunt vim suam" significat productionem effectus ex bono naturali et simul spirituali: quia per "bestias agrorum", "arborem", "ficum" et "vitem" talia quae apud hominem ecclesiae sunt, significantur, ideo dicitur, "Filii Zionis, gaudete et laetamini in Jehovah; per "filios Zionis" intelliguntur qui ab ecclesia caelesti, ac "gaudere" praedicatur de jucundo boni ac "laetari" de amoeno veri.

[41] Apud Ezechielem,

"In die illo veniet Gog super terram Israelis, .... et tunc erit terrae motus magnus super terra Israelis, et contremiscent coram Me pisces maris, et avis caelorum, et fera agri, et omne reptile reptans super terra, et omnis homo qui super faciebus terrae" (38:18-20):

per "Gogum" significatur sanctum externum absque sancto interno, ita illi qui in tali sancto sunt: per "terrae motum" significatur mutatio status ecclesiae: quod "contremiscent pisces maris, avis caelorum, fera agri, reptile terrae et omnis homo", significat quod omnia hominis quoad illa quae ecclesiae sunt apud illum, mutabuntur; "pisces maris" sunt scientifica, "aves caelorum" sunt cogitationes inde, "ferae agri" sunt affectiones inde, "reptile terrae" sunt cogitationes et affectiones in sensuali corporeo, et "homo" sunt omnia illa a primis ad ultima. Quid alioqui foret quod illa coram Jehovah contremiscerent?

[42] Apud Sachariam,

Erit in die illo tumultuatio magna.... , Jehudah pugnabit contra Hierosolymam; .... et ita erit plaga equi, muli, cameli et asini, et omnis bestiae quae erit in castris illis.... : deinde omnis residuus ascendet.... Hierosolymam" (14:13-15):

ita describitur status ultimus ecclesiae veteris, et primus novae: status ultimus ecclesiae veteris describitur per "tumultationem magnam, quando Jehudah pugnabit contra Hierosolymam", per quae intelligitur mutatio tunc et pugna amoris mali contra vera doctrinae ecclesiae: per "plagam equi, muli, cameli, asini et omnis bestiae", significantur talia quae laedunt et destruunt ecclesiam, et vitam spiritualem hominum ecclesiae; et per "equos, mulos, camelos, asinos", illa quae illorum intellectus et illorum voluntatis sunt, proinde quae illorum cognitionum et affectionum; quid autem in specie per "equum", "mulum", "camelum" et "asinum" significatur, alibi dictum est; hic solum quod "bestia" significet affectionem naturalis hominis, et per "plagam bestiae" laesio et destructio affectionis illius.

[43] Apud Jeremiam,

"Quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? Propter malitiam 9 habitantium in ea consumentur bestiae et avis" (12:4):

per "terram" intelligitur ecclesia; per "herbam agri" significatur verum ecclesiae natum et nascens; per "lugere et "exarescere" significatur perire et per cupiditates dissipari; et per "bestias et avem" quae consumentur, significantur affectiones boni et inde cogitationes veri: quod hae periturae sint propter mala in ecclesia, sequitur; quare etiam dicitur, "propter malitiam habitantium in terra."

[44] Apud Esaiam,

"Relinquentur simul 10 avis montium, et 11 bestia terrae; sed abominabuntur eum avis, et omnis bestia terrae eum contemnet (18:6):

haec de "terra inumbrata alis", per quam intelligitur ecclesia, quae ex obscuro, in quo est, imaginaria pro veris spiritualibus captat, et quae inde ex ignorantia in negationem illorum venit; per "avem" et "bestiam" etiam ibi significantur cogitationes veri et affectiones boni tam rationales quam naturales, quae dicuntur "abominari" et "contemnere"; quod avis et omnis bestia non abominaturae et contempturae sint, patet; sed affectiones boni et cogitationes veri, hoc est, ii qui in illis sunt.

[45] Apud Hoscheam,

"Latrocinantur, sanguines sanguines attingunt et contabescet omnis habitans in ea, ad feram agri et ad avem caelorum, etiamque pisces maris colligentur" (4:2, 3)

etiam hic per "feram agri" et "avem caelorum", ac per "pisces maris", similia significantur quae supra.

[46] Apud Ezechielem,

"Tu fili hominis dic omni avi omnis alae, et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium meum quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem; carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietes, agnos et 12 haedos et juvencos, saginatos Baschanis omnes; comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem de sacrificio meo quod sacrifico vobis: et satiabimini super mensa mea equo et curru, forti et omni viro belli: .... sic dabo gloriam meam inter gentes" (39:17-21):

haec dicta sunt de convocatione gentium ad ecclesiam, et de receptione veri doctrinae in bono amoris, quod est bonum vitae, ab iis, ac de eorum intelligentia in spiritualibus inde: quare per "avem omnis alae", et per "omnem feram agri", quae congregarentur a circuitu ad sacrificium magnum super montibus Israelis, intelliguntur omnes in quocunque statu sint quoad perceptionem veri et quoad affectionem boni; per "avem omnis alae" intelliguntur omnes qualicunque perceptione veri sint, per "omnem feram agri" omnes qualicunque affectione boni; per "congregari a circuitu significatur ab undeque qui extra ecclesiam;

[47] per "sacrificium magnum" significatur cultus Domini ex fide et amore, nam illum sacrificia in genere repraesentabant; et per "montes Israelis" significantur bona amoris spiritualis: per "comedere carnem" et "bibere sanguinem" significatur appropriare sibi bonum amoris et verum illius boni: per "comedere carnem fortium, et bibere sanguinem principum terrae", significatur appropriatio illa; "fortes" (seu boves) significant affectiones naturalis hominis, et "principes terrae" principalia vera ecclesiae: per "arietes", "agnos", " 13 haedos", "juvencos", "saginatos Baschanis", significantur omnia quae sunt innocentiae, amoris, charitatis et boni; "saginati Baschanis" bona naturalis hominis ex origine spirituali:

[48] inde patet quid significatur per "comedere carnem ad satietatem" et per "bibere sanguinem ad ebrietatem", nempe, quod implerentur omni bono amoris et vero fidei: per "satiari super mensa Domini equo et curru, forti et omni viro belli", significatur ad plenum instrui ex Verbo; per "equum" significatur intellectus veri, per "currum" doctrina veri, per "fortem et virum belli", significatur verum boni pugnans contra falsum mali et destruens illud: quia illa dicta sunt de convocatione gentium ad ecclesiam Domini, ideo dicitur, "Sic dabo gloriam meam inter gentes"; "gloria" significat Divinum Verum in luce.

[49] Quod per "avem omnis alae" et per "bestiam agri", illa significentur, constare potest ex locis hactenus explicatis; tum ex hoc apud Esaiam,

"Dictum Domini Jehovih congregantis expulsos Israelis, Adhuc congregabo illos ad congregatos ejus; omnis fera agrorum meorum, venite ad comedendum, omnis fera in silva" (56:8, 9):

per "expulsos Israelis", quos Dominus congregabit, significantur omnes in ecclesia 14 qui in veris ex bono sunt separati ab illis ibi qui in falsis ex malo; illi etiam intelliguntur per "feras agrorum Domini Jehovih", "agri" enim significant ecclesiam quoad implantationem veri doctrinae: gentes autem quae extra ecclesiam significantur per "feram in silva"; "silva" significat naturalem et sensualem hominem, et "fera" scientiam ejus ac inde obscuram intelligentiam: quod per "feram agri" et per "feram in silva" illa significentur, patet, nam dicitur, "Venite, omnis fera agrorum meorum, et omnis fera in silva, ad comedendum"; "comedere" significat instructionem et appropriationem.

[50] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "bestia" et "fera"; in quo sensu "bestiae" significant affectiones malas, quae sunt cupiditates adulterandi et destruendi bona ecclesiae, et "ferae" significant cupiditates falsificandi et sic destruendi vera ecclesiae.

[51] In hoc sensu nominantur "bestiae" et "ferae" in sequentibus locis:

- Apud Ezechielem,

"Excitabo super illos Pastorem unum, qui pascet eos, Servum meum Davidem; Hic erit iis in Pastorem: .... tunc excidam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter, et dormiant in silvis; .... non erunt amplius praeda gentibus, et fera terrae non devorabit eos, sed habitabunt confidenter, non terrefaciens" (34:23, 25, 28):

haec de adventu Domini, et de statu beato caeli et illorum ab ecclesia qui in novum caelum venturi sunt: per "Pastorem Servum Davidem", quem Jehovah excitabit, intelligitur Dominus, qui vocatur "Servus" ab inserviendo et ministrando, hoc est, usus praestando (videatur supra, n. 409 [b]): per "excidere illis foedus pacis" significatur conjunctio cum Domino per Divina procedentia ab Ipso, quae sunt bona amoris et vera doctrinae ex Verbo, ita per Verbum: per "cessare facere feram malam e terra" significatur quod non amplius illos invadent et perdent cupiditates et concupiscentiae malae:

[52] per "habitare in deserto confidenter, et dormire in silvis", significatur quod tuti erunt ab infestatione illarum, tametsi in illis et inter illas sunt; "desertum" et "silva" sunt ubi talia et tales sunt: (per haec simile intelligitur quod apud Esaiam 11:7-9): quoniam cupiditates mali et falsi perdunt hominem ecclesiae, ideo dicitur, "Non erunt amplius praeda gentibus, et fera mala non devorabit eos"; nam per "gentes" significantur cupiditates mali, et per "feras terrae" cupiditates falsi.

[53] Apud Jeremiam,

"Facta est hereditas..mea sicut leo in silva, edidit contra Me vocem suam, ideo odi eam; avis Zabuah hereditas...; circa quam avis; ..congregate omnem feram agri, venite ad comedendum; pastores multi perdiderunt vineam meam" (12:8-10):

haec de vastatione ecclesiae per falsa mali: per "hereditatem" significatur ecclesia; per "leonem e silva", qui contra Deum edidit vocem, significatur falsum mali in toto complexu; "avis Zabuah" significat ratiocinationes ex falsis; "fera agri" quae congregabitur ad comedendum, significat cupiditates per falsa destruendi vera ecclesiae; et quia intelligitur ecclesia quae sic destruitur, ideo dicitur, "Pastores multi perdiderunt vineam meam"; per "vineam" significatur ecclesia spiritualis, seu ecclesia quoad affectionem veri: quia per "vineam" significatur ecclesia, sequitur quod per "feram agri" significetur cupiditas falsificandi et sic destruendi vera ecclesiae

[54] Apud Esaiam,

"Non erit leo, rapax ferarum non ascendet eo, non invenietur ibi" (35:9):

agitur ibi de adventu Domini, et de regno Ipsius in caelis et in terris; et per "leonem" et "rapacem ferarum" similia significantur quae supra: quod non fera per "feram" ibi intelligatur, quisque potest videre.

[55] Apud Hoscheam,

"Occurram illis sicut ursus orbatus, et discindam clausuram cordis eorum, et consumam eos sicut immanis leo, fera agri diffindet eos" (13:8):

etiam hic per "leonem" et "feram agri" similia quae supra significantur.

[56] Apud Zephaniam,

Jehovah "extendet manum suam supra septentrionem, et perdet Aschurem, et ponet Niniven in vastitatem, locum siccum sicut desertum; et requiescent in medio ejus greges, omnis fera gentis, tam platea quam anataria, in malogranatis ejus pernoctabunt; vox cantabit in fenestra, siccitas in limine, eo quod cedrum ejus denudaverit; talis urbs laetabunda, habitans secure, dicens in corde suo, Ego, praeter me non amplius; quomodo facta est in vastitatem, cubile ferae, omnis transiens super ea sibilat, movet manum suam" (2:13, 14 [, 15]):

ita describitur vastatio ecclesiae per falsa doctrinae, quae ex propria intelligentia: per "septentrionem" super quam Jehovah extendet manum, significatur ecclesia quae in falsis; per "Aschurem" quem Jehovah perdet, significantur ratiocinationes ex falsis; per "Ninivem" quam ponet in vastitatem, locum siccum sicut desertum, significantur falsa doctrinae; per "greges", "feram gentis", "plateam" et "anatariam", significantur affectiones falsi, et ipsa falsa interiora et exteriora;

[57] per "malogranata" in quibus illae requiescent, significantur cognitiones veri ex Verbo falsificatae; per "vocem in fenestra" significatur praedicatio falsi; per "siccitatem in limine" significatur desolatio veri totalis; per "cedrum" quam denudavit, significatur rationale deperditum; per "urbem laetabundam habitantem secure" significatur doctrina falsi qua delectantur et in qua requiescunt; "dicens in corde suo, Ego, praeter me non amplius", significat fastum propriae intelligentiae; per "cubile ferae" significatur status ecclesiae vastatae quoad vera; per quod "omnis transiens super ea sibilet, moveat manum suam", significatur contemptus et rejectio illorum ab illis qui in veris et bonis doctrinae sunt.

[58] Apud Mosen,

"Dabo pacem in terra, ita ut secure cubetis, et non perterrefaciens, et cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per terram vestram" (Leviticus 26:6):

per "pacem in terra, ut secure cubent, et non perterrefaciens", significatur tutela ab irruptione falsi in ecclesia ex confidentia in Dominum; per "cessare facere feram, malam e terra" significatur immunitas ab affectione et cupiditate falsi; et per "gladium" qui "non transibit per terram", significatur quod falsum non amplius destruet verum.

[59] Apud eundem,

"Mittam crabronem ante te, et expellet Chivaeum, Cananaeum, Chittaeum ante te; non expellam eum ab ante te in anno uno, ne forte sit terra solitudo, et multiplicetur super te fera agri: parum parum expellam eum ab ante te, usque dum fructificeris et heredites terram (Exodus 23:28-30):

"mittam crabronem ante te" significat formidinem illorum qui in falsis ex malo sunt; "et expellet Chivaeum, Cananaeum et Chittaeum", significat fugam falsorum quae ex malis; "non expellam illum ab ante te in anno uno" significat fugam seu remotionem eorum festinam; "ne forte sit terra desolata" significat deficientiam tunc et parum vitae spiritualis; "et multiplicetur super te fera agri" significat affluxum falsorum ex jucundis amorum sui et mundi; "parum parum expellam illum ab ante te" significat remotionem per gradus secundum ordinem; "usque dum fructificeris" significat secundum incrementum boni; "et heredites terram" significat dum in bono sit et regeneratus. (Sed haec amplius explicata in Arcanis Caelestibus, n. 9331-9338, videantur)

[60] Similia significantur per haec apud Mosen,

"Expellet Jehovah Deus.. gentes.. coram te paullatim, non poteris [perdere] eas statim, ne multiplicetur contra te fera agri" (Deutr. 7:22 15 ):

per "gentes" e terra Canaane a filiis Israelis expulsas et expellendas, significantur mala et falsa omnis generis; per "terram Canaanem" ecclesia, et per "filios Israelis" homines ecclesiae: quare per "feram agri" quae contra illos multiplicaretur, significantur cupiditates falsi ex malo: nam homo qui reformatur et regeneratur usque ut sit ecclesia apud illum, paullatim reformatur et regeneratur; e novo enim concipitur, nascitur et educatur, quod fit quantum mala et inde falsa, quae ei ex nativitate et hereditario insunt, removentur; quod fit non uno momento, sed per insignem cursum vitae; ex quibus patet quid in sensu spirituali intelligitur per quod "gentes non expellentur anno uno", sed "parum" et "paullatim", "ne multiplicetur contra te fera agri"; nam si mala et inde falsa confestim removentur, tunc homini vix aliqua vita foret; vita enim ejus, in quam natus, est vita mali et inde falsi ex cupiditatibus, quae removentur quantum bona et vera intrant; per haec enim removentur illa.

[61] Quoniam per "feram" in sensu spirituali 16 significantur cupiditates falsi ex malo, et per "aves" cogitationes et ratiocinationes ex illis, et quia homo ecclesiae per illas spiritualiter perit, ideo passim in Verbo, ubi agitur de vastatione ecclesiae, dicitur quod "darentur feris et avibus ad comedendum"; ut in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Conculcat" vitem "aper in silva, et fera agrorum depascit eam" (Psalmuss 80:14 [B.A. 13]);

apud Hoscheam,

"Devastabo vitem ejus et ficum ejus, .... et ponam ea in silvam, et comedet ea fera agri" (2:12);

apud Ezechielem,

"Mittam super vos famem, et feram malam, et orbam facient te" (5:17):

haec de Hierosolyma, per quam intelligitur ecclesia.

Apud eundem,

"Ferae dabo eum ad devorandum" (33:27):

apud eundem,

"Oves dispersae sunt sine pastore, et in cibum omni ferae agri" (34:5, 8);

apud eundem,

"Ferae terrae et avi caelorum dedi te in cibum" (29:5):.

apud eundem,

"Super facies agri projiciam te, et habitare faciam super te omnem avem caelorum, et satiabo ex te feram omnis terrae" (32:4);

apud Jeremiam,

"Erit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae" (16:4; 19:7; cap. 34:20 17 );

apud Ezechielem,

"Avi volucris omnis alae, et ferae agri dedi te in cibum" (39:4);

apud Davidem,

"Dederunt cadaver servorum tuorum [cibum] avi caelorum, carnem sanctorum tuorum ferae terrae" (Psalmuss 79:2);

apud Jeremiam,

"Visitabo super eos quatuor generibus, ...gladio ad occidendum, et canibus ad trahendum, et avibus caelorum et bestiis terrae ad devorandum et ad perdendum" (15:3):

[62] in his locis per "feras et aves" significantur falsa ex cupiditate mali et ex ratiociniis: et quia per "gentes" in terra Canaane significantur mala et falsa religionis et cultus, ideo filii Jacobi cadavera gentium, quas bello occiderunt, non sepeliebant, sed avibus et feris relinquebant devoranda; sed hoc non ex mandato Divino, sed ex immanitate ipsi populo innata, ita ex permissione ut repraesentarentur talia.

[63] Apud Davidem,

"Hostis opprobrio afficit Jehovam, et populus stultus spernit nomen tuum; ne des bestiae animam turturis..; vitae miserorum tuorum ne obliviscaris in perpetuum" (Psalmuss 74:18, 19):

per "hostem" qui opprobrio afficit Jehovam, significatur infernum et inde malum: per "populum stultum" qui spernit nomen Ipsius, significantur falsa quae sunt contra vera doctrinae; "populus" dicuntur illi qui in veris sunt, et in opposito sensu qui in falsis, qui sunt "populus stultus"; et "nomen Jehovae" significat omne verum doctrinae et ecclesiae: "ne des bestiae animam turturis" significat ne det spirituale bonum illis qui in cupiditatibus mali sunt: per "vitam miserorum" significatur vita spiritualis oppressa a malis et falsis.

[64] Apud Habakuk,

"Violentia Libani operuit te, et devastatio bestiarum consternabit eas, propter sanguines hominum, et violentiam terrae, urbis, et omnium habitantium in ea" (2:17):

per "violentiam Libani" significatur vis illata veris a rationali homine e Verbo perceptis, "Libanus" enim significat ecclesiam quoad perceptionem veri ex rationali homine; per "devastationem bestiarum", quae consternabit, significatur destructio veritatum per cupiditates mali; per "sanguines" significatur violentia illata veris Verbi per mala; et per "violentiam terrae, urbis et omnium habitantium in ea", significatur vis illata veris et bonis ecclesiae, ac doctrinae ejus ex Verbo per falsa.

[65] Apud Mosen,

"Dentem bestiarum immittam in illos, cum veneno reptilium terrae" (Deutr. 32:24 18 ):

per "dentem bestiarum" significatur sensuale quoad cupiditates mali; nam "dens" correspondet ultimo vitae hominis, quod est sensuale: per "venenum reptilium terrae" significantur falsitates inde, quae per fallacias sensualis hominis astute pervertunt vera.

[66] Apud Ezechielem,

"Quum intravi et vidi, ecce omnis effigies reptilis et bestiae, abominatio, et omnia idola domus Israelis depicta super pariete circumcirca" (8:10):

per haec et plura quae ostensa sunt Prophetae, significantur dirae cupiditates et falsitates, in quibus fuerunt Israelitae, propterea quod in externis essent et prorsus non in internis; et qui tales fuerunt, verterunt omnia repraesentativa in idololatrica; inde idololatria eorum, et quoque plurium gentium: et tunc per "bestias" et "reptilia", quorum imagines, propter significationem affectionum boni et prudentiae, sibi fecerunt, repraesentatae sunt dirae cupiditates mali et falsi: sic enim fit quando naturalis homo separatus a spirituali res sanctas intuetur; inde est quod appellentur "idola domus Israelis": per "parietem circumcirca", in quo depicta videbantur, significantur interiora ubique in naturali homine; nam per "tectum" significatur intimum, per "solum" seu "pavimentum" ultimum, et per "parietes" interiora, et per "domum" ipse homo quoad illa quae ejus mentis sunt; et naturalis homo est interior et exterior, et interior naturalis est ubi foeda hominis resident, et exterior non vulgat illa sed mentitur bona, justa et sincera.

[67] Quia "ferae" et "bestiae" significabant bona intellectus et bona voluntatis, quae sunt affectionum, et ab antiquis, qui noverunt correspondentias, figurae repraesentativae et significativae factae sunt, quas illi primitus non coluerunt; sed posteri, qui ab internis facti sunt mere externi, coluerunt illa sicut Divina in se; inde ferae et bestiae factae sunt idola: ut patet apud Esaiam,

"Incurvatus est Bel, inflexus est Nebo, sunt idola eorum ferae et bestiae" (46:1).

Legitur propheticum apud Esaiam,

De bestiis meridiei (cap. 30:6, seq.);

per quas significantur adulterationes boni et falsificationes veri, unde omnis generis mala et falsa apud illos qui ab ecclesia solum in externis sunt, oriuntur; "bestiae meridiei" dicuntur, quia apud illos qui habent Verbum, ex quo in luce veri, quae est "meridies", possunt esse.

[68] Apud Danielem,

Vidit in visione cum nox esset, quatuor bestias ascendentes ex mari; "prima erat sicut leo, sed alae aquilae illi; .... altera similis urso; .... tertia sicut pardus, cui alae quatuor; et quarta terribilis et formidabilis" (7:27 19 ):

per "bestiam e mari" ibi significatur amor dominii, cui sancta Verbi et ecclesiae pro mediis inserviunt; et per "quatuor bestias" significatur incrementum ejus successive; quare ultima bestia dicitur "terribilis et formidabilis." (Sed illa videantur quoad partem supra, n. 316 [c] et 556 [a] , explicata.)

[69] Similia paene significantur in Apocalypsi,

Per bestiam ascendentem ex mari (13:1-10);

Per bestiam ascendentem ex terra (13:11-18);

Per bestiam coccineam (17:3);

Per bestiam ex abysso ( 20 Apocalypsi 17:8):

(de quibus bestiis porro, cap. 19:19, 20; 20:10):

sed quaenam cupiditates mali et falsi per singulas "bestias" in specie significantur, videbitur infra ubi de bestiis illis agetur.

[70] Ex his nunc constare potest quid intelligitur per haec apud Marcum,

"Spiritus" Jesum "impellens fecit exire in desertum, et erat..in deserto dies quadraginta, .... et erat cum bestiis, et angeli ministrabant Ipsum" (1:12, 13):

Dominus per quod in deserto fuerit quadraginta diebus, repraesentabat durationem omnium tentationum, quas Ipse prae omnibus in universo terrarum orbe immanissimas subiit et sustinuit; nam per "quadraginta dies" significatur integra periodus et duratio tentationum; ita non quod tunc solum tentatus fuerit, sed quod a pueritia usque ad ultimum vitae suae in mundo; ultima tentatio fuit Ipsi in Gethsemane; per tentationes enim subjugavit omnia inferna, et quoque glorificavit Humanum suum: (sed de tentationibus Domini videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 302): et quia tentationes existunt per malos spiritus et genios qui ab inferno sunt, ita per inferna, unde mala et falsa et eorum cupiditates et concupiscentiae assurgunt, ideo per "bestias" ibi, cum quibus fuit, non intelliguntur bestiae, sed inferna et inde exsurgentia mala; et per "angelos", qui ministrabant Ipsi, non intelliguntur angeli, sed Divina vera, per quae ex propria potentia vicit et subjugavit inferna. (Quod per "angelos" in Verbo significentur Divina vera, videatur supra, 130, 200, 302, 593.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232に移動