聖書

 

Amos 4

勉強

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

スウェーデンボルグの著作から

 

Apocalypsis Explicata#533

この節の研究

  
/ 1232に移動  
  

533. CAPUT IX.

1. Et quintus angelus clanxit, et vidi stellam e caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi.

2. Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol et aer e fumo putei.

3. Et e fumo exiverunt locustae in terram, et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae.

4. Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis.

5. Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque; et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem.

6. Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et fugiet mors ab illis.

7. Et similitudines locustarum similes equis paratis ad bellum, et super capitibus illarum sicut coronae similes auro; et facies illarum sicut facies hominum.

8. Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes illarum sicut leonum erant.

9. Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos; et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum.

10. Et habebant caudas similes scorpiis, et aculei erant in caudis illarum; et potestas illarum laedere homines mensibus quinque.

11. Et habebant super se regem, angelum abyssi; nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon.

12. Vae unum praeteriit, ecce veniunt adhuc duo vae post haec.

13. Et sextus angelus clanxit, et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei quod coram Deo,

14. Dicentem sexto angelo qui habebat tubam, Solve quatuor angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem.

15. Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.

16. Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum; et audivi numerum illorum.

17. Et ita vidi equos in visione, et sedentes super illis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos; et capita equorum sicut capita leonum; et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur.

18. A tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum.

19. Nam potestas illorum in ore illorum erat, nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita, et in his laedunt.

20. Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his, neque paenitentiam egerunt ex operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et idola aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare.

21. Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis.

VERSUS 1, 2.

"Et quintus angelus clanxit, et vidi stellam e caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi. Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol et aer a fumo putei.

1. "Et quintus angelus clanxit", significat influxum e caelo manifestantem statum ecclesiae, quod plane immutatus sit [n. 534] ; "et vidi stellam e caelo delapsam in terram", significat cognitiones veri falsificatas et sic versas in falsa [n. 535] ; et data ei clavis putei abyssi", significat communicationem et conjunctionem cum infernis [n. 536] .

2. "Et aperuit puteum abyssi", significat communicationem et conjunctionem cum infernis ubi et unde talia falsa [n. 537, 538] ; "et ascendit fumus e puteo sicut 1 fumus fornacis magnae", significat inde densa falsa ex malis amorum terrestrium et corporeorum [n. 539, 540] ; "et obscuratus est sol et aer a fumo putei", significat quod lux veri a Domino caligo facta sit per falsa infernalia [n. 541] .

脚注:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232に移動  
  

聖書

 

Marcus 16:2

勉強

       

2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.