Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4390

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4390. ‘Et aedificavit sibi domum’: quod significet incrementum boni a vero in illo statu, constat a significatione ‘aedificare domum’ quod sit instruere intelligentia et sapientia externum hominem, de qua n. 1488; et quia intelligentia est veri, et sapientia est boni, hic per ‘aedificare domum’ significatur incrementum boni a vero; quod ‘domus’ sit bonum, videatur n. 2233, 2234, 3128, 3142, 3652, 3720 quid bonum veri, supra n. 4337, 4353

dictum est, quod nempe sit verum voluntate et actu; id verum est quod 1 bonum dicitur; et conscientia quae ex illo bono est, vocatur conscientia veri. Hoc bonum quod ex vero, tantum crescit quantum homo exercet charitatem ex velle bene, ita quantum et qualiter amat proximum.

[2] Quod toties in explicationibus bonum et verum nominentur, est causa quia omnia quae in caelo sunt, et inde omnia quae in Ecclesia Domini, se referant ad verum et bonum; haec bina includunt in genere omnia quae sunt doctrinae et quae sunt vitae, vera quae sunt doctrinae et bona quae sunt vitae: mens humana etiam in universali non alia objecta habet quam quae sunt veri et boni, ejus intellectus quae sunt veri, et ejus voluntas quae sunt boni; inde patet quod verum et bonum sint latissimae significationis, et quod derivationes eorum sint numero ineffabiles inde est quod toties verum et bonum nominentur.

Fußnoten:

1. tunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4128

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4128. ‘Et Jacob fixit tentorium suum in monte’: quod significet amoris statum in quo bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum amoris, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312; et ‘figere tentorium’ quod sit status illius amoris; et a significatione ‘montis’ quod sit bonum, ut supra n. 4117 hic bonum per ‘Jacobum’ nunc intellectum, de quo videatur supra n. 4073.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4337

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4337. SENSUS INTERNUS

In capitibus quae praecedunt, in sensu interno, ubi de Jacobo, de acquisitione veri in Naturali 1 actum est, quae acquisitio fit ut conjungi possit bono, nam omne verum est propter illum finem; ‘Jacob’ in sensu interno est id verum, et ‘Esau’ est bonum cui verum conjungendum est. Antequam conjunctio fit, verum apparet primo loco esse, sed post conjunctionem est bonum actualiter primo loco, videantur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 3995; id quoque est quod significatur per propheticum Isaci ad Esavum, Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit, quando dominaris, et disrumpes jugum illius de collo tuo, Gen. 27:40; hic nunc agitur de illo statu; inde est quod Jacob vocet 2 Esau dominum suum, et se servum, in hoc capite vers. 5, 8, 13, 14.

Sciendum quod ‘Jacob’ hic repraesentet veri bonum, sed veri bonum 3 in se spectatum est modo verum; verum enim quamdiu in sola memoria est, dicitur verum; at cum in voluntate et inde in actu, vocatur 4 veri bonum; facere enim verum non aliud est; quicquid procedit ex voluntate, dicitur bonum, nam essentiale voluntatis est amor et inde affectio, et omne quod ex amore et ejus affectione fit 5 , nuncupatur bonum: verum etiam nec 6 conjungi potest bono quod per internum hominem influit et origine Divinum est, quod hic repraesentatur per ‘Esavum’, priusquam verum voluntate et actu est verum, hoc est, veri bonum; nam bonum quod per internum hominem influit et origine Divinum est, hoc influit in voluntatem, et ibi occurrit veri bono quod per externum hominem insinuatum est.

Fußnoten:

1. ubi de Jacobo, in sensu interno de acquisitione veri naturalis

2. The Manuscript inserts nunc.

3. tale quod

4. The Manuscript inserts tunc.

5. The Manuscript has procedit but deletes it.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.