Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2622

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2622. ‘Sarah Abrahamo’: quod significet ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, constat ex repraesentatione ‘Sarae’ quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172 1 , 2173, 2198, 2507, et ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum caeleste, seu Divinum Bonum, de qua n. 1989, 2011, 2172, 2198, 2501: de unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, videantur quae supra n. 2618 dicta sunt.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2063

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2063. Quod ‘non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius’ significet quod exuet humanum, et induet Divinum, constat ex illis quae supra ad vers. 5 dicta sunt de Abrahamo 1 , ubi haec, ‘Non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham’, per quae similiter significatum, quod exuet humanum, ac induet Divinum, de quibus n. 2009; littera enim ‘H’ quae adjecta est nomini Sarah, ex Jehovae nomine desumpta est, ob causam ut Sarah, sicut Abraham, repraesentaret Divinum Domini; nempe Divinum conjugium Boni cum Vero in Domino, ‘Abraham’ Divinum Bonum, et ‘Sarah’ Divinum Verum;

[2] ex quo nasceretur Divinum Rationale quod est ‘Isacus’. Divinum Bonum quod est amor, et respective ad universum genus humanum est misericordia, fuit Internum Domini, hoc est, Jehovah, Qui ipsum Bonum est; hoc repraesentatur per ‘Abrahamum’; verum quod conjungendum Divino Bono, repraesentatum est per ‘Sarai’, quod cum etiam Divinum factum, repraesentatur per ‘Sarah’, nam Dominus ad unionem cum Jehovah successive progressus est, ut supra passim dictum; verum nondum Divinum per ‘Sarai’ repraesentatum, erat cum adhuc non ita unitum Bono, ut ex Bono verum; at cum ita unitum Bono ut ex Bono procederet, tunc fuit Divinum, ac ipsum Verum tunc quoque Bonum quia Boni verum; aliud est verum quod tendit ad bonum, ut uniatur bono, et aliud [est, ] quod unitum bono ita ut procedat prorsus a bono; verum quod tendit ad bonum, trahit adhuc aliquid ab humano; at quod prorsus unitum bono, hoc exuit omne quod est humanum et induit Divinum:

[3] hoc per simile, ut prius, apud hominem illustrari potest; cum regeneratur homo, hoc est, cum conjungendus Domino, ad conjunctionem per verum, hoc est, per vera fidei procedit, nemo enim regenerari potest nisi per cognitiones fidei, quae sunt vera per quae ad conjunctionem procedit; his Dominus obviam it per bonum, hoc est, per charitatem, et illam inaptat cognitionibus fidei, hoc est, veris ejus; omnia enim vera sunt vasa recipientia boni, quare quo genuina magis sunt vera et quo plus multiplicantur, eo plus bono datur copia recipiendi illa ut vasa, redigendique illa in ordinem, et se demum manifestandi, usque demum ut non appareant vera, nisi quantum per illa translucet bonum, ita verum fit caeleste spirituale; [et] quia in bono quod solius est charitatis, Dominus solum est praesens, ita homo conjungitur Domino et donatur per bonum, hoc est, per charitatem conscientia, ex qua dein cogitat verum 2 et facit rectum 3 , sed haec secundum vera et recta, quibus bonum seu charitas inaptatur.

Fußnoten:

1. The Manuscript has Abramo.

2. In the Manuscript, the word suum is interpolated here.

3. The Manuscript has cogitat verum suum et fact rectum suum, sed...

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2173

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2173. Quod ‘Sarah’ sit hic Dominus quoad verum, constat ex repraesentatione ‘Sarae’ quod sit verum intellectuale adjunctum bono, hic quod sit verum rationale, ex eadem causa, ut modo de ‘Abrahamo’ dictum; quod ‘Sarah’ repraesentet verum, videatur prius n. 1468, 1901, 2063, 2065; bonum et verum in historicis Verbi non aliter possunt quam repraesentari per ‘conjugium’, se enim ita habent; est enim Divinum Conjugium inter caelestia et spiritualia; seu quod idem, inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; seu quod adhuc idem, inter illa quae sunt voluntatis et intellectus; illa sunt boni, haec sunt veri: tale conjugium est in regno Domini in caelis, tale etiam in regno Domini in terris seu in Ecclesia, tale in unoquovis homine, in singulis ejus, immo in omnium singularissimis; quae non in tali conjugio sunt, non vivunt; immo tale conjugium inde est in universa natura inque singulis ejus, sed sub alia forma et specie, alioquin nihil usquam ibi subsisteret: quia tale ‘conjugium est’ in singulis, apud Prophetas unaquaevis res duplici modo exprimitur, imprimis apud Esaiam, et una expressio se refert ad caeleste seu bonum, altera ad spirituale seu verum, de quo n. 683, 793, 801: quod sit instar conjugii in singulis, videatur n. 718, 747, 917, 1432; inde est quod per ‘Abrahamum’ repraesentetur bonum Domini et per ‘Sarah’ verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.