Die Bibel

 

Hoschea 13

Lernen

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6119

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

6119. ‘Et cur moriemur juxta te, quia deficit argentum?’: quod significet quod alioquin ob defectum veri mors spiritualis, constat e significatione ‘mori’ quod sit mors spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione ‘deficere argentum’ quod sit defectus veri; quod ‘argentum’ sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Cum hoc quod mors spiritualis sit cum defectus veri est, ita se habet: vita spiritualis consistit in exercitiis secundum vera, consequenter in usibus; nam qui in vita spirituali sunt, appetunt et desiderant vera ob finem vitae, hoc est, ut vivant secundum illa, ita ob finem usuum; quantum itaque haurire possunt vera secundum quae usus fient, tantum in vita spirituali sunt, quia tantum in luce intelligentiae et sapientiae; cum itaque deficiunt vera, quod fit cum status umbrae venit, qui per ‘vesperam’ in Verbo significatur, n. 6110, tunc laborat vita spiritualis, obveniunt enim talia quae sunt umbrae, hoc est, quae sunt mortis spiritualis; nam non tunc tenentur in luce ut prius, sed remittuntur quoad partem aliquam in suum proprium, inde obvenit ex umbra imago mortis spiritualis, hoc est, damnationis.

[2] Quod per ‘mortem’ significetur mors spiritualis seu damnatio, a perpluribus locis in Verbo constat, ex quibus solum haec licet afferre:

apud Esaiam,

Judicabit in justitia pauperes, et corripiet cum rectitudine miseros terrae: contra percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum mori faciet impium, 11:4;

ibi de Domino; ‘virga oris’ et ‘spiritus labiorum’ pro Divino Vero ex quo judicium; ‘mori’ pro damnari:

apud eundem,

Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus, 25:8:

apud eundem,

Mortui non vivent, Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, 26:14:

apud eundem,

Vivent mortui tui, cadaver meum, resurgent, 26:19:

apud eundem,

Dixistis, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem:... abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non 1 consistet, 28:15, 18:

[3] apud Jeremiam,

Exspectatis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, 13:16:

apud Ezechielem,

Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis; ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, 13:19, 22:

apud Hoscheam,

E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestes tuae, mors, ero exitium tuum, inferne, 13:14:

apud Davidem,

Extollis me e portis mortis, Ps. 9:14 [KJV 9:13]:

apud eundem,

Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. 13:4 2 [KJV 13:3]:

apud eundem,

Circumdederunt me funes mortis, ... et funes inferni, Ps. 18:5, 6 [KJV Ps. 18:4, 5]:

apud eundem,

Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet eos, Ps. 49:15 [KJV Ps. 49:14]:

apud Johannem, Habeo claves inferni et mortis, Apoc. 1:18:

apud eundem,

Qui vicerit, non damnum patietur in morte altera, Apoc. 2:11:

[4] apud eundem,

Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es: esto vigilans, et stabili reliqua quae moribunda sunt, Apoc. 3:1, 2:

apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum; et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta illis est, 4:16:

apud Johannem, Qui verbum Meum audit, et credit Ei Qui misit Me, habebit vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendit a morte ad vitam, 24:

apud eundem,

Ego abeo et 3 quaeretis Me, sed in peccato vestro moriemini; ... dixi vobis quod morituri sitis in peccatis vestris: nisi enim credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris:... si quis verbum Meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, 4 8:21, 24, 51, 52.

Quia ‘mors’ significabat damnationem, idcirco illis qui ab Ecclesia repraesentativa erant, vetitum fuit ne tangerent mortuos, et si tangerent quod immundi essent ac mundarentur, Ezech. 44:25, Lev. 15:31, 21:2, 3, 22:8 5 , Num. 6:6-12, 11 ad finem.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4926

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4926. ‘Et dixit, Quid rupisti super te rupturam’: quod significet separationem ejus a bono apparenter, constat a significatione ‘rupturae’ quod sit infractio et perversio veri per separationem a bono, de qua sequitur; quod ‘rumpere rupturam’ hic sit avellere e manu dibaphum, patet, ita separare bonum, nam per ‘dibaphum’ significatur bonum, n. 4922; quod id apparenter, sequitur ex eo quia ita apparuit obstetrici, non enim erat is cui dibaphum, sed frater ejus per quem repraesentatur verum; de his videantur quae mox supra 1 ostensa sunt n. 4925, quod nempe bonum actualiter primogenitum sit, sed verum apparenter; illustrari 2 hoc adhuc potest ab usibus et membris in corpore humano: apparet sicut membra et organa prius sint, et quod eorum usus dein 3 , sistuntur enim illa prius coram oculo et quoque prius noscuntur quam usus; sed usque est usus prius quam membra et organa, sunt enim haec ex usibus, at 4 ita secundum usus formata, immo ipse usus format illa et adaptat illa sibi; nisi id foret, nusquam conspirarent omnia et singula apud hominem tam unanimiter ad unum; similiter se habet cum bono et vero; apparet sicut verum prius sit, sed est bonum, hoc format vera et adaptat illa sibi; quapropter vera in se spectata non aliud sunt quam bona formata, seu formae boni; vera etiam respective ad bonum se habent sicut viscera et sicut fibrae in corpore ad usus 5 , etiam bonum in se spectatum nec est nisi quam usus.

[2] Quod ‘ruptura’ significet infractionem in verum et perversionem ejus, per separationem a bono, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Davidem Horrea nostra plena, depromentia de cibo ad cibum; greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris, boves nostri onerati sunt, non est ruptura, Ps. 144:13, 14;

ibi agitur de Antiqua Ecclesia qualis fuit in sua adolescentia; ‘cibus quo horrea plena’ pro cibo spirituali, hoc est, vero et bono; ‘greges et boves’ pro bonis internis et externis; ‘non est ruptura’ pro quod verum non est infractum seu perruptum per separationem a bono:

[3] apud Amos, Erigam tentorium Davidis collapsum, et sepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, aedificabo juxta dies aeternitatis, 9:11;

ibi de Ecclesia quae in bono; ‘tentorium Davidis collapsum’ est bonum amoris et charitatis a Domino; quod ‘tentorium’ sit bonum illud, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, 6 4128, 4391, 4599, et quod David sit Dominus, n. 1888; ‘sepire rupturas’ pro falsa emendare quae intrarunt per separationem veri a bono; ‘aedificare juxta dies aeternitatis’ pro juxta statum Ecclesiae antiquis temporibus; ille status et illud tempus in Verbo vocantur ‘dies aeternitatis’, et ‘dies saeculi’, et quoque ‘generationis et generationis’:

[4] apud Esaiam,

Aedificat ex te vastitates saeculi, fundamenta generationis et generationis [erigas], et dicatur tibi reparans rupturam, reducens semitas ad habitandum, 58:12;

ibi de Ecclesia ubi charitas et vita est essentiale; ‘reparare rupturam’ etiam pro emendare falsa quae irrepserunt per separationem boni a vero, omne falsum inde est; ‘reducere semitas ad habitandum’ pro vera quae sunt boni, ‘semitae’ enim seu viae sunt vera n. 627, 2333, et ‘habitare’ praedicatur de bono, n. 2268, 2451, 2712, 3613:

[5] apud eundem,

Rupturas urbs Davidis vidistis quod plurimae sint, et congregastis aquas piscinae inferioris, 22:9;

‘rupturae urbis Davidis’ pro falsis doctrinae; ‘aquae piscinae inferioris’ pro traditionibus per quas infractiones fecerunt in vera quae in Verbo, Matth. 15:1-6; Marcus 7:1-13 apud Ezechielem,

Non ascendistis in rupturas, nec sepivistis sepem pro domo Israelis, ut staretis in bello in die Jehovae,

13:5:

apud eundem,

Quaesivi ex illis virum sepientem sepem, et stantem in ruptura coram Me pro terra, ut non perderem eam, sed non inveni, 22:30;

‘stare in ruptura’ pro defendere et cavere ne irrumpant falsa:

apud Davidem,

Jehovah dixit, Perditurum populum, nisi Moses electus Ipsius stetisset in ruptura ante Ipsum, Ps. 106:23;

‘stare in ruptura’ etiam pro cavere ne falsa irrumpant, ‘Moses’ est Verbum, Praef. ad Gen. xviii et n. 4859 f. :

[6] apud Amos, Extrahent... posteritatem vestram hamis piscationis, per rupturas exibitis quisque 7 e regione sua, et dejicietis palatium, 4:2, 3;

‘per rupturas exire’ pro per falsa ex ratiociniis, ‘palatium’ est Verbum, proinde doctrinae verum quod ex bono. Et quia per ‘rupturas’ significatur 8 falsum quod existit per separationem boni a vero, etiam idem in sensu repraesentativo significatur per ‘firmare et reparare rupturas domus Jehovae’, 2 Reg. 12:6, 8, 9, 13 [KJV 2 Reg. 12:5, 7, 8, 12]; 22:5:

in libro 2 Samuelis,

Doluit Davidi, quod rupisset Jehovah rupturam in Uzzah; unde vocavit locum illam Perez Uzzah, 6:8;

ubi de Uzzah, qui 9 mortuus quia tetigit arcam; per ‘arcam’ repraesentabatur caelum, in supremo sensu Dominus, proinde Divinum Bonum; per ‘Uzzam’ autem repraesentabatur id quod ministrat, ita verum nam hoc ministrat bono; separatio illa significatur per ‘rupturam in Uzzah’.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts quod bonum prius sit quam verum.

3. ac sic usus sint inde

4. et

5. The Manuscript inserts eorum.

6. The Manuscript and the First Latin Edition insert 3391, perhaps 3439 was intended.

7. quilibet

8. significabatur

9. quod

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.