Die Bibel

 

Genesis 9

Lernen

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #781

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 962  
  

781. "Et equorum et rhedarum et corporum, et animas 1 hominum," significat illa omnia secundum intellectum Verbi et doctrinam inde, et secundum bona et vera Sensus literae ejus, quae illis non sunt, quia falsificant et adulterant Verbum, applicando illa quae ibi contra genuinum sensum ejus ad dominium super Caelum et Mundum.--Haec dicuntur in casu genitivo, quia sunt illarum rerum quae praecedunt. Quod per "equos" significetur intellectus Verbi, videatur 298; quod per "currus" significetur doctrina e Verbo, 437, inde simile per "rhedas:" quod per "corpora et animas hominum" significentur bona et vera Sensus literae Verbi, est quia per illa significantur similia quae per Corpus et Sanguinem in Sacra Caena; per "Corpus" in illa significatur Divinum Bonum Domini, et per "Sanguinem" Divinum Verum Domini; et quia significant illa, etiam significant Divinum Bonum et Divinum Verum Verbi, quia Dominus est Verbum: sed pro "sanguine" hic dicitur "anima;" causa est, quia per "animam" pariter significatur Verum (681), et quia sanguis in Verbo dicitur "Anima," (Genesis 9:4-5; Leviticus 17:12-14; Deuteronomius 12:23-25). 2

Simile significatur per "Animam hominis," (Ezechiel 27:13);

tum per "Semen hominis," (Daniel 2:43).

Similia per "equos" et "rhedas" significantur apud Esajam:

'Tunc ducent omnes fratres vestros super equis et super curru et super rhedis, et super mulis et super veredariis ad montem sanctitatis Meae Hierosolymam," (66:20); 3

haec dicuntur de Nova Ecclesia Domini, quae est Hierosolyma, de illis ibi qui in intellectu Verbi et in doctrina inde sunt, quae sunt "equi," "currus," "rhedae."

Nunc quia illi, qui ex Religioso Romano Catholico sunt,

falsificant et adulterant Verbum per applicationem ad dominium super Caelum et Mundum, significatur quod illis non aliqua bona et vera sint ex Verbo, et ideo nec in doctrina illorum. De hoc ita dicit Jeremias:

"Comedit me, conturbavit me Rex Babelis, constituit me vas vacuum, deglutivit me sicut cetus, implevit ventrem suum ex deliciis meis," (Jeremias 51:34); 4

"Gladius contra equos Babelis, et contra currus ejus; et contra thesauros ejus, ut diripiantur; siccitas super aquas ejus, ut exarescant; quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur," (Jeremias 50:37-38).

Fußnoten:

1. animas pro "animae"

2. 12:23-25 pro "27:25"

3. lxvi. pro "lxi."

4. 34 pro "34, 35"

  
/ 962