Die Bibel

 

Genesis 8

Lernen

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #931

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

931. Quod ‘adhuc omnibus diebus terrae’ significent omne tempus, constat ex significatione ‘diei’, quod sit tempus, videatur n. 23, 487, 488, 493; quare hic ‘dies terrae’ est omne tempus quamdiu terra seu incola super tellure; incola super tellure tunc primum cessat esse cum amplius nulla Ecclesia; nam cum nulla Ecclesia, non amplius datur communicatio hominis cum caelo, qua communicatione cessante, omnis incola perit; Ecclesia se habet, ut prius dictum, sicut cor et pulmo in homine; quamdiu cor integrum est et pulmo, tamdiu vivit homo, ita quoque quamdiu Ecclesia respective ad Maximum Hominem, qui est universum caelum; quare hic dicitur ‘omnibus diebus terrae sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt’; inde constare quoque potest quod tellus in aeternum non duratura, sed quod quoque suum finem habitura, nam dicitur ‘omnibus diebus terrae’, hoc est, quamdiu terra.

[2] Quod autem credant finem terrae idem fore ac ultimum judicium de quo in Verbo, ubi de consummatione saeculi, de die visitationis, et de ultimo judicio agitur, in eo falluntur; nam ultimum judicium est cujusvis Ecclesiae cum vastata est seu cum in ea amplius nulla fides; ultimum judicium Antiquissimae Ecclesiae fuit cum periit, ut in posteritate ejus ultima proxime ante diluvium: ultimum judicium fuit Ecclesiae Judaica cum Dominus venit in mundum: ultimum judicium quoque futurum cum Dominis venturus in gloriam; non quod tunc peritura sit terra e periturus mundus sed quod pereat Ecclesia; at tunc semper nova Ecclesia a Domino resuscitatur; sicut tempore diluvii Ecclesia Antiqua et tempore Adventus Domini, Ecclesia primitiva gentium; ita quoque cum Dominus venturus in gloriam; quod quoque per ‘novam caelum et novam terram’ etiam intelligitur;

[3] similiter ac apud unumquemvis regeneratum qui fit homo Ecclesiae seu Ecclesia, qui dum e novo creatus est, internus ejus homo vocatur ‘novum caelum’ et externus ‘nova terra’: praeterea etiam ultimum judicium est cuivis homini cum moritur, nam tunc secundum illa quae egit in corpore, judicatur vel ad mortem vel ad vitam. Quod per consummationem saeculi, finem dierum, aut ultimum judicium, non intelligatur aliud, proinde non mundi interitus, constat clare a Domini verbis apud Lucam, In illa nocte, erunt duo in lecto uno, unus assumetur, alter relinquetur: duae erunt molentes simul, una assumetur, et alter relinquetur: duo erunt in agro, unus assumetur et alter relinquetur 17:34-36;

ubi ultimum tempus vocatur ‘nox’, quia nulla fides, hoc est, charitas et quod ‘relinquetur’, quo clare indicatur quod non periturus tunc mundus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.