Die Bibel

 

Genesis 8

Lernen

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #911

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

911. 1 Quod ‘reptile repens’ significet similia correspondentia apud externum ejus hominem, ita se habet: apud regeneratum hominem correspondent externa internis, hoc est, obsequia praestant; externa ad obsequium rediguntur cum homo regeneratur, et tunc fit imago caeli; sed antequam regeneratus est, externa dominantur super interna, et tunc est imago inferni: ordo est ut caelestia regant spiritualia et per haec naturalia et demum per haec corporea; at cum corporea et naturalia dominatur super spiritualia et caelestia, est ordo destructus; cum ordo destructus est, est imago inferni, quare a Domino per regenerationem ordo restituitur, et cum restitutus est, fit imago caeli; ita homo Domino extrahitur ab inferno; et ita attollitur ad caelum;

[2] ut sciatur quomodo tunc correspondentia externi hominis ad internum se habeat paucis licet exponere; unusquisque homo regeneratus est exiguum quoddam caelum, seu effigies aut imago universi caeli, quare etiam in Verbo internus ejus homo vocatur caelum; in caelo talis ordo est quod Dominus per caelestia regat spiritualia et per haec naturalia, et si universum caelum sicut unum hominem, quare etiam caelum Maximus Homo vocatur; talis ordo quoque est apud unumquemvis qui in caeli est; cum talis etiam homo, tunc similiter est exiguum caelum, seu quod idem est, est regnum Domini, quia in eo est regnum Domini tunc apud eum correspondent similiter ac in caelo externa internis hoc est, oboediunt; nam in caelis, qui tres sunt et unum hominem simul referunt, spiritus constituant externum hominem, spiritus angelici interiorem, angeli internum, n. 459.

[3] Contrarium est apud eo qui solam vitam in corporeis, hoc est, in cupiditatibus, voluptatibus appetitibus et sensualibus ponunt, hoc est, qui nihil jucundum percipiunt quam quod est amoris sui et mundi, quod idem est ac quod est odiorum contra omnes qui sibi non favent et serviunt; apud hos quia corporea et naturalia dominantur super spiritualia et caelestia, non solum nulla correspondentia aut oboedientia externorum est, sed prorsus contrarium, et ita plane destructus ordo, et quia ita destructus ordo, non possunt aliter esse quam imagines inferni.

Fußnoten:

1. There is no Arcana Coelestia 910 in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.