Die Bibel

 

Genesis 7

Lernen

   

1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #633

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 1232  
  

633. "Mensibus quadraginta duobus." - Quod significet usque ad finem veteris ecclesiae et ad principium novae, constat ex significatione "mensium", quod sint status, hic status ecclesiae; nam per "tempora", sive sint horae, sive dies, sive menses, sive anni, sive saecula, significantur status; ac illi status designantur per numeros, per quos tempora illa determinantur, ut hic per numerum "quadraginta duo"; (quod ita sit, videatur supra, n. 571, 610); et ex significatione "quadraginta duorum", quod sit finis prioris ecclesiae et principium novae; quod id per illum numerum significetur, est quia per illum intelliguntur sex septimanae, et per "sex septimanas" significatur simile quod per "sex dies" unius septimanae, nempe status pugnae et laboris; proinde finis quando prorsus vastata est ecclesia, seu quando malum consummatum est; et per "septimanam septimam", quae tunc sequitur, significatur principium ecclesiae novae; numerus enim quadraginta duo exsurgit ex multiplicatione 6 in 7, nam 6 in 7 faciunt 42; inde est quod significet simile quod "sex septimanae", et "sex septimanae" simile cum "sex diebus" unius septimanae, nempe statum pugnae et laboris, ut dictum est; et quoque plenarium; ibi plenariam consummationem boni et veri, hoc est, plenariam vastationem ecclesiae.

[2] In Verbo aliquoties dicuntur "quadraginta", nunc dies, nunc menses, nunc anni; et per illum numerum significatur ibi vel plenaria vastatio ecclesiae, vel quoque plenaria tentatio: quod hic status per numerum "quadraginta", et "quadraginta duo", significetur, constare potest a sequentibus :

- Apud Ezechielem,

Aegyptus "non habitabitur quadraginta annis; dabo.. Aegyptum solitudinem in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio urbium devastatarum, erunt solitudo quadraginta annis; et dispergam Aegyptum inter gentes, et dejiciam eos in terras:.... a fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti" (29:11-14):

per "Aegyptum" significatur ecclesia quoad vera scientifica, super quibus fundatur doctrina; vera scientifica eo tempore erant scientiae correspondentiarum et repraesentationum, super quibus fundabatur doctrina ecclesiae eorum; sed quia Aegyptii illas scientias vertebant in magias, et sic pervertebant ecclesiam, ideo vastatio ejus describitur, quae intelligitur per "quadraginta annos"; hoc itaque significatur per quod "Aegyptus non habitabitur quadraginta annis, ac urbes ejus erunt solitudo quadraginta annis": quod "dispergenda esset Aegyptus inter gentes, et disjicienda in terras", significat quod mala et falsa prorsus occupatura sint illam ecclesiam, ac perversura omnia ejus scientifica: inde patet quod per "quadraginta annos" significetur status ejus vastationis plenariae, seu usque ad finem, dum amplius non aliquid verum et bonum residuum futurum sit: initium autem ecclesiae novae, quod significatur per "finem quadraginta annorum", intelligitur per haec verba, "A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti."

[3] Simile significatur apud Prophetam eundem, per

Quod cubaret a latere dextro quadraginta diebus, et obsideret Hierosolymam, quae "carebit pane et aqua, ac desolabitur vir et frater, et contabescent propter iniquitatem" ( 1 4:6, 7, 17):

plenaria vastatio ecclesiae etiam per illum numerum significatur; per "Hierosolymam" significatur ecclesia; per "obsidere illam" significatur angustare malis et falsis; per "carere pane et aqua" significatur vastari quoad bonum amoris et quoad verum doctrinae; per "desolari vir et frater, et contabescere propter iniquitatem" similia significantur, nam "vir et frater" est veritas et charitas, ac "contabescere" est demori.

[4] Simile per "quadraginta dies diluvii" significatur in Genesi,

"Ad dies adhuc septem Ego pluere faciam super terram quadraginta dies et quadraginta noctes, et perdam omnem substantiam, quam feci, a super faciebus terrae:.... et fuit pluvia super terra quadraginta dies et quadraginta noctes :".... tunc "post septem dies emisit columbam, quae non redibat ad illum" (7:4, 12; 8:6, 12 2 ):

per "diluvium" significatur devastatio ecclesiae veteris seu Ecclesiae Antiquissimae, tum ultimum judicium super illos qui fuerunt ab ea ecclesia; per "pluviam quadraginta dierum" significatur interitus ejus per falsa mali: at principium ecclesiae novae significatur per "exsiccationem terrae" post illos quadraginta dies, ac per "germinationem e novo"; "columba", quam emisit, significat bonum charitatis, quae illius ecclesiae essentiale erat. (Sed de his videantur Arcana Caelestia, ubi illa explicata sunt.)

[5] Ex significatione numeri "quadraginta" ducit causam haec lex apud Mosen,

Quod impius quadraginta plagis percutietur, et non plus, "ne vilis habeatur frater tuus in oculis tuis" (Deuteronomius 25:3):

punitio plenaria per "quadraginta" aeque describitur sicut vastatio, nam punitio est aeque consummatio mali; et quia post punitionem reformatio succedit, ideo dicitur quod "non pluribus" plagis percutietur, ne vilis habeatur frater in oculis tuis"; nam per "quadraginta" significatur finis mali, et quoque principium boni; quare si pluribus plagis quam quadraginta percuteretur, non significaretur principium boni seu reformatio.

[6] Vastatio ecclesiae apud filios Jacobi per quadringentorum annorum servitutem in Aegypto, significatur per Jehovae verba ad Abrahamum,

"Scias quod peregrinum erit semen tuum in terra non illorum, ubi servituti subjicient illos.... quadringentis annis" (Genesis 15:13);

per "quadringenta" simile significatur quod per "quadraginta", sicut simile per "mille" quod per "centum", ac simile per "centum" quod per "decem."

[7] Vastatio ecclesiae, et quoque tentatio plenaria, etiam significatur per "commorationem filiorum Israelis quadraginta annis "in deserto", de qua ita in sequentibus locis:-

"Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta annis, et portabunt scortationes vestras, usque dum 3 consumantur corpora vestra in deserto" (Numeri 14:33, 34);

"Vagari fecit eos in deserto quadraginta annis, usque dum consumpta est omnis generatio quae fecit malum in oculis Jehovae" (Numeri 32:13);

"Jehovah.... cognovit ambulare tuum per desertum magnum his quadraginta annis, Jehovah Deus tuus tecum, ut non destitutus fueris ulla re" (Deuteronomius 2:7);

"Recorderis omnis viae qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, ut affligeret te, et tentaret te;.... cibavit te manna.... ad affligendum te, ad tentandum te, et ad benefaciendum tibi postremo" (Deuteronomius 8:2, 3, 15, 16);

"Tentarunt Me patres vestri, probarunt Me;.... quadraginta annis fastidivi in generatione hac, dixique, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias meas" (Psalmuss 95:9, 10);

Ego ascendere feci vos e terra Aegypti, et duxi Vos in deserto quadraginta annis ad possidendum terram Emorraei" (Amos 2:10):

ex allatis constat quod per "quadraginta annos" non solum significetur vastatio ecclesiae apud filios Israelis, sed etiam plenaria tentatio; tum per "finem illorum annorum" principium novae ecclesiae. Vastatio ecclesiae describitur per haec: quod "pascerent in deserto quadraginta annis, et portarent scortationes, usque dum consumantur corpora eorum"; tum per haec, "Usque dum consumpta est omnis generatio haec, quae fecit malum in oculis Jehovae"; tum per haec, "Fastidivi in generatione illa, dixique, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias meas. Tentatio autem, quae etiam significatur per "quadraginta annos", describitur per haec: "Jehovah Deus tuus tecum per quadraginta annos, ut non destitutus fueris ulla re"; tum per haec, "Duxit te Jehovah quadraginta annis in deserto, ut affligeret te et tentaret te, et cibavit te manna"; tum per haec, "Duxit te in deserto ad tentandum te, et ad beneficiendum tibi postremo." Principium novae ecclesiae, post finem quadraginta annorum, describitur per introductionem eorum in terram Canaanem, quae facta est post quadraginta illos annos; et quoque intelligitur per haec, "Ad benefaciendum tibi postremo"; tum per haec, "Duxi vos in deserto quadraginta annis, ad possidendum terram. Emorraei."

[8] Plenaria tentatio etiam significatur per

Quod Moses super Monte Sinai fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes, et tunc panem non comederit et aquam non biberit (Exod. 24:18 4 34:28; Deuteronomius 9:9, 11, 18, 25);

Similiter quod Jesus fuerit in deserto tentatus a diabolo, et ibi jejunaverit quadraginta dies (Matthaeus 4:1, 2; Marcus 1:13; Luca 4:1).

Ex his constare potest quod per numerum "quadraginta" in Verbo significetur plenaria vastatio, et consummatio, hoc est, quando omne bonum ecclesiae vastatum est, et malum consummatum; tum quod per eundem numerum significetur plenaria tentatio; ut et instauratio ecclesiae e novo seu reformatio: ex quibus sciri potest quid significatur per "menses quadraginta duos, quibus gentes civitatem sanctam conculcabunt": similiter in sequentibus in Apocalypsi,

Quod datum sit bestiae ascendenti ex mari "os loquens magna et blasphemias et data est illi potestas..menses quadraginta duos" (13:1, 5 5 )

Nemo itaque credat quod per "menses quadraginta duos" intelligantur menses, aut aliquod tempus designatum secundum numeros, hic, nec etiam in sequentibus.

Fußnoten:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232