Die Bibel

 

Genesis 6

Lernen

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #588

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

588. Sed praedicatur de Domino quod ‘paeniteat et doleat ad cor’, quia tale apparet inesse omni misericordiae humanae; quare secundum apparentiam hic, ut multoties alibi in Verbo, locutum. Quid misericordia Domini nemo scire potest quia infinite transcendit omnem intellectum hominis; sed quid misericordia hominis, novit homo, quod est paenitere et dolere; et nisi ab homine capiatur idea de misericordia ex 1 alia affectione quam novit qualis est, nusquam aliquid cogitare potest, ita nec instrui; quae causa est quod proprietates humanae multoties praedicentur de Jehovae seu Domini attributis; sicut quod Jehovah seu Dominus puniat, inducat in tentationem, perdat, excandescat; cum tamen nusquam aliquem punit, nusquam aliquem in tentationem inducit, nusquam aliquem perdit, et nusquam excandescit; quare cum talia usque praedicantur de Domino, sequitur quod etiam paenitentia et dolor praedicentur, nam praedicatio unius sequitur a praedicatione alterius, sicut manifeste constat ab his in Verbo locis;

[2] apud Ezechielem,

2 Consummabitur ira Mea, requiescere faciam excandescentiam Meam, et paenitebit Me, 5:13;

ubi quia ira et excandescentia praedicatur, etiam praedicatur paenitentia:

apud Zachariam,

Quemadmodum cogitavi malum facere, cum iram excitarunt patres vestri Mihi, dixit Jehovah Zebaoth, nec paenituit Me; sic convertere, cogitabo in diebus illis bonum facere Hierosolymae, et domui Jehudae, 8:14, 15;

ubi dicitur quod ‘Jehovah cogitaverit malum facere’, cum tamen nusquam malum alicui cogitat facere sed bonum omnibus et singulis:

apud Mosen cum deprecatus facies Jehovae, Revertere ab excandescentia irae Tuae, et paeniteat Te super malo populi Tui; ... et paenituit Jehovam super malo, quod locutus est facere populo Suo, Exod. 32:12, 14;

ibi quoque tribuitur Jehovae excandescentia irae, ‘consequenter paenitentia:

apud Jonam,

Rex Ninivae [dixit], Quis sciens, revertatur et paeniteat Deum, ut revertatur ab ardore irae Suae, et non peribimus? 3:9;

[3] similiter paenitentia praedicatur quia ira:

apud Hoscheam,

Conversum est super Me cor Meum, simul aestuarunt paenitudines Meae, non faciam excandescentiam irae Meae, 11:8, 9;

ubi similiter de corde, quod ‘aestuaverint paenitudines’, sicut hic quod ‘doluerit ad cor’; ‘paenitudines’ manifeste pro multa misericordia: similiter apud Joelem,

Convertimini ad Jehovam, Deum vestrum, quia gratiosus et misericors Ipse, longanimis, et multus misericordia, et paenitens super malum, 2:13;

ubi quoque manifeste quod ‘paenitere’ significet misericordiam:

apud Jeremiam,

Si forte audiant et revertantur vir a via sua prava, et paeniteat Me mali, 26:3;

pro misereri:

apud eundem,

Si convertitur gens ista a malo suo, ... paenitebit Me super malo, 18:8;

ubi etiam ‘paenitere’ pro misereri si se converterent; nam homo est qui avertit a se misericordiam Domini, nusquam Dominus ab homine.

Fußnoten:

1. et in the First Latin Edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.