Die Bibel

 

Genesis 6

Lernen

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10043

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10043. ‘Et imponent Aharon et filii ejus manus suas’: quod significet potentiae communicationem, constat ex significatione ‘imponere manus’ quod sit communicatio potentiae, de qua supra n. 10023.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #7442

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

7442. 'Et implebuntur domus Aegyptiorum volatili noxio, et etiam terra super qua illa': quod significet quod falsa malevolentiae occupabunt omnia mentis naturalis, constat ex significatione ‘implere’ quod sit occupare; ex significatione ‘domus Aegyptiorum’ quod sint interiora mentis naturalis, de qua supra n. 7407; ex significatione 'volatilis noxii' quod sint falsa malevolentiae, de qua mox supra n. 7441; et ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis in communi, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.

[2] Quomodo cum hoc se habet, quod etiam interiora mentis naturalis occupabuntur a falsis mali quae sunt in externis 1 illius mentis, paucis dicendum: quae influunt per caelum a Domino apud hominem, illa influunt in interiora ejus, et pergunt usque ad ultima seu extrema, et ibi sistuntur homini sensibilia, consequenter influunt usque in sensuale, et per hoc in illa quae corporis sunt; si sensuale 2 oppletum est phantasiis ex fallaciis ac apparentiis, et magis si ex falsis, tunc vera quae influunt vertuntur ibi in similia, nam recipiuntur 3 ibi secundum formam inductam, videatur n. 7343; quantum 4 etiam vera in falsa vertuntur, tantum interiora, per quae transitus fit, 5 clauduntur, et tandem non plus 6 patet quam 7 ut transfluat modo quantum dare potest facultatem ratiocinandi, et confirmandi mala per falsa.

[3] Quia 8 ita se habet apud hominem, necessum est ut 9 dum is regeneratur, ejus naturale usque ad sensuale regeneretur, nam nisi id regeneratur, nulla est receptio veri ac boni, quoniam, ut supra dictum est, verum influens ibi pervertitur, et tunc interiora clauduntur; quapropter cum exteriora regenerata sunt, totus homo regeneratus est; hoc significatum est per Domini verba ad Petrum cum lavit pedes ejus, apud Johannem, Dixit Simon Petrus, Domine, non laves pedes meos tantum, sed etiam manus et caput: dixit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, 13:9, 10;

per ‘pedes’ significantur naturalia, n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; per ‘lavare’ significatur purificare, n. 3147, 5954 fin. ; per ‘manus’ 10 significantur interiora naturalis, et per ‘caput’ spiritualia' inde patet quid intelligitur per ‘qui lotus est non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus’, quod scilicet homo tunc regeneratus sit, cum etiam quoad exteriora, quae sunt naturalis, regeneratus est; 11 cum itaque homo etiam quoad naturale regeneratus est, tunc 12 omnia ibi subordinata sunt interioribus, ac interiora cum influunt, ibi influunt ut in sua communia per quae se sistunt homini sensibilia; cum ita est apud hominem, tunc ab illo sentitur affectio veri quod fidei, et affectio boni quod charitatis.

[4] 13 Ast ipsum sensuale, quod est ultimum naturalis, aegre potest regenerari, ex causa quia id ideis materialibus ex terrestribus, corporeis, et mundanis prorsus oppletum est; idcirco homo qui regeneratur, imprimis hodie, non regeneratur quoad sensuale, sed quoad naturale quod proxime supra sensuale est, ad quod a sensuali elevatur a Domino cum cogitat de veris et bonis fidei; facultas elevationis a sensuali est qua donatur homo 9 qui regeneratur a Domino; de sensuali quale sit, et de elevatione 14 cogitationis supra illud, videatur n. 5084, 5089, 15 5094, 5125, 5128, 5767, 6283, 6201, 6310, 6311, 6313, 6314, 6316, 6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949.

Fußnoten:

1. apud hominem

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript places this after formam.

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. claudantur

6. influit

7. quod

8. The Manuscript inserts nunc.

9. cum

10. significantur altered to significatur

11. ex his nunc patet quod homo non prius regeneratus sit quae cum

12. The Manuscript inserts enim.

13. At

14. ejus

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.