Die Bibel

 

Genesis 6

Lernen

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10043

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10043. ‘Et imponent Aharon et filii ejus manus suas’: quod significet potentiae communicationem, constat ex significatione ‘imponere manus’ quod sit communicatio potentiae, de qua supra n. 10023.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3671

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3671. ‘Tibi et semini tuo cum te’: quod significet cum bono et vero quod inde, constat ex repraesentatione Jacobi, qui hic est ‘tibi’, quod sit 1 bonum veri seu bonum quod ex vero, de qua supra; et ex significatione ‘seminis’ quod sit bonum et verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3373; ‘cum te’ significat quod adjunctum bono veri, quod est ‘Jacob’. Se habet cum bono et vero, sicut cum seminibus, et cum humo; bonum interius est sicut semen quod producit sed non nisi quam in bona humo; bonum et verum exterius est sicut humus, in qua producitur; illud, nempe semen, quod est bonum et verum interius, non aliter radicari potest; inde est quod rationale hominis 2 omnium primo regeneratur, nam ibi sunt semina, et dein naturale, ut hoc inserviat pro humo, n. 3286, 3288, 3321, 3368, 3493, 3576, 3620, 3623; et quia naturale est sicut humus, bonum et verum fructificari et multiplicari potest in rationali, quod non fieri posset nisi alicubi haberet humum, in qua semen suam radicem. Ex hac comparatione, sicut in speculo videri potest quomodo se habet cum regeneratione 3 , et cum plurimis arcanis ejus;

[2] intelligere bonum et verum et velle illa, est rationalis, perceptiones boni et veri inde sunt sicut semina, at scire illa et agere illa est naturalis; ipsa scientifica et opera sunt sicut humus; quando homo afficitur scientificis quae confirmant bonum et verum, et magis cum jucundum appercipit in agendo illa, tunc sunt semina ibi ut in sua humo, et crescunt; inde bonum fructificatur et verum multiplicatur, et continue ex humo illa ascendunt in rationale, et hoc perficiunt; aliter se habet cum homo intelligit bonum et verum, et quoque interius 4 percipit aliquid velle, sed usque non amat scire illa, et minus facere illa, tunc non fructificari potest bonum et multiplicari verum in rationali.

Fußnoten:

1. The Manuscript has bonum quod ex vero seu bonum veri

2. The Manuscript places this before rationale.

3. The Manuscript inserts hominis.

4. The Manuscript has vult illud

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.