Die Bibel

 

Genesis 4

Lernen

   

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #920

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

920. In hoc versu describitur cultus Antiquae Ecclesiae in genere, et quidem per ‘altare et holocaustum’, quae fuerunt principalia omnis cultus repraesentativi: sed hic primum dicendum qualis fuit cultus Antiquissimae Ecclesiae, et inde quomodo ortus est cultus Domini per repraesentativa. Antiquissimae Ecclesiae homini non fui alius cultus quam internus qualis est in caelo, nam communicabat apud eos caelum cum homine ut unum facerent; communicatio illa erat perceptio, de qua prius saepe dictum; ita quia angelici, interni homines erant; externa quae erant corporis et mundi quidem sentiebant sed non curabant; in objectis singulis sensuum aliquid Divinum e caeleste percipiebant; ut pro exemplo, cum altum quendam montem viderent, non montis ideam percipiebant, sed altitudinis, et ex altitudine caelum et Dominum; inde factum quod Dominus dictus ‘habitare in altissimis’, et Ipse ‘Altissimus et Excelsissimus’ appellatus, et postea cultus Domini super montibus habitus; similiter in ceteris; ut cum perciperent mane, tunc non ipsum mane diei percipiebant, sed caeleste quod est instar mane et aurorae in mentibus; inde Dominus appellata ‘Mane, Oriens et Aurora’; similiter cum arborem et ejus fructum e folia; haec nihil curabant, sed in illis videbant quasi repraesentatum hominem, in ‘fructum amorem et charitatem, in ‘foliis’ fidem; inde quoque non solum comparatus est homo Ecclesiae arbori, ut et paradiso et quae apud eum fructui et foliis, sed etiam ita appellatus:

[2] tales sunt qui in caelesti et angelica idea sunt: notum cuique esse potest quod idea communis regat omnia particularia, ita omnia objecta sensuum, tam illa quae vident quam quae audiunt; et quidem ita ut objecta nihil curent nisi quatenus ea influunt in ejus ideam communem; ut qui animo laetus est, omnia quae audit et videt, apparent ei sicut laeta e ridentia; qui autem animo tristis est, ei apparent omnia quae vide et audit, sicut tristia et dolorifica; ita in omnibus ceteris; nam affectio communis est in singulis, et facit ut videat et audiat singula in affectione communi; cetera ne quidem apparent sed sunt tanquam forent absentia aut nihili: ita se habuit cum Antiquissimae Ecclesiae homine; quicquid oculis vidit, hoc ei caeleste fuit; ac ita apud illum omnia et singula quasi vivebant.

[3] Exinde constare Potest qualis ejus cultus Divinus fuit, quod fuerit internus, et nullatenus externus. Cum vero declinabat Ecclesia, ut in posteris, et perceptio illa, seu communicatio cum caelo, perire inciperet, aliter se res habere coepit; in objectis sensuum non amplius percipiebant caeleste, ut prius, sed mundanum, et tantum magis quantum minus perceptionis residuum haberent; et tandem in posteritate ultima, quae erat proxime ante diluvium, in objectis nihil aliud quam mundanum, corporeum et terrestre capiebant: ita separabatur caelum ab homine, nec communicabat nisi admodum remote; communicatio tunc homini facta cum inferno, et inde idea communis e qua ideae omnium particularium, ut dictum; tunc cum aliqua idea caelestis obveniebat, ea nihili apud eos erat, usque tandem ut ne quidem agnoscere vellent quod daretur aliquid spirituale et caeleste; ita status hominis mutatus et inversus factus est.

[4] Quia a Domino praevisum quod talis fieret status hominis, etiam provisum fuit quod doctrinalia fidei haberent conservata ut inde scirent quid caeleste et quid spirituale. Doctrinalia illa ex Antiquissimae Ecclesiae homine collegerunt illi qui Cain dicti et qui Hanoch, de quibus actum; quare de Caino dicitur, quod signum ei impositum ne quis eum occideret; et de Hanoch, quod sumptus a Deo, de quibus videantur cap. iv ad vers. 15, n. 393, 394; et cap. v ad vers. 24. Doctrinalia haec constabant solum in significativis, et sic quasi in aenigmaticis, quid nempe significarent illa quae super terra; ut quid montes, quod caelestia et Dominum; quid mane et oriens, quod quoque caelestia et Dominum; quid diversi generis arbores et earum fructus, quod hominem et ejus caelestia; et sic quid cetera: in talibus constabant doctrinalia eorum quae collecta fuerunt a significativis Antiquissimae Ecclesiae; exinde eorum scripta quoque talia fuerunt: et quia in talibus Divinum et caeleste, quia etiam antiquum, admirabantur et conspicere sibi videbantur, cultus eorum ex similibus inceptus et permissus est; inde eorum cultus super montibus, inque lucis, in medio arborum; inde eorum statuae subdiales; et tandem altaria et holocausta, quae principalia omnis cultus postea facta sunt. Hic cultus inceptus est ab Antiqua Ecclesia et inde emanabat ad posteros adque omnes gentes circumcirca; praeter alia plura, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.