Die Bibel

 

Genesis 35

Lernen

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4572

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4572. ‘Ego Deus Shaddai’: quod significet statum tentationis praeteritum et nunc Divinum solatium, constat a significatione ‘Dei Shaddai’ quod sit tentatio et postea solatium; Jehovah enim seu Dominus ab antiquis dictus fuerat Deus Shaddai respective tentationes et solatium post illas, videatur n. 1992, 3667, inde est quod 1 ‘Deus Shaddai’ significet statum tentationis praeteritum et nunc Divinum solatium; quod praeteritum, est quia per ‘Jacobum’ prius, imprimis cum luctatus cum angelo, cap. xxxii

25. ad fin. ; et cum occurrit Esavo cap. xxxiii, repraesentatae sunt tentationes; quod nunc solatium, est quia per illas conjunctio boni et veri in naturali facta; ipsa conjunctio facit solatium, quia conjunctio est finis tentationum, quisque enim cum ad finem venit, secundum dura quae passus in mediis, solatium habet;

[2] in genere sciendum quod omnis conjunctio boni cum vero fiat per tentationes; causa est quia mala et falsa repugnant et quasi rebellant, et omni modo connituntur conjunctionem boni cum vero, et veri cum bono, impedire; illa pugna existit inter spiritus qui apud hominem sunt, nempe inter spiritus qui in malis et falsis ac inter spiritus qui in bonis et veris, hoc 2 apud hominem percipitur ut tentatio sicut 3 in ipso; cum itaque spiritus qui in malis et falsis sunt, vincuntur a spiritibus qui in bonis et veris, et illi recedere coguntur, tunc est gaudium his 4 per caelum a Domino; hoc gaudium etiam ab homine percipitur ut solatium, ut in ipso: sed gaudium et solatium non est propter victoriam, sed propter conjunctionem boni et veri, omnis enim conjunctio boni et veri in se gaudium habet, nam illa est conjugium caeleste, in quo Divinum.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts Ego.

2. haec pugna

3. quasi

4. illis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.