Die Bibel

 

Genesis 32

Lernen

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4262

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4262. ‘Et accepit de veniente in manum suam munus Esavo fratri suo’: quod significet Divina initianda bono caelesti naturali, constat ex significatione ‘accipere de veniente in manum’ quod sit ex illis quae proviso obtigerunt, ita quae ex Divina providentia, et quia illa quae Divinae providentiae sunt, Divina sunt, ideo hic per ‘accipere de veniente in manum suam’ significantur Divina; ex significatione ‘muneris’ quod sit initiatio, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit Divinum Naturale quoad bonum, de qua n. 3302, 3322, 3504, 3599, hic quoad bonum caeleste, quia Naturale nondum Divinum factum.

[2] Quod ‘munus’ significet initiationem, est quia erat ad captandam benevolentiam et gratiam; munera enim quae dabantur et offerebantur olim varia significabant aliud quae dabant regibus et sacerdotibus cum illos adirent, et aliud quae offerebant super altari; illa significabant initiationem haec autem cultum, n. 349, omnia enim sacrificia 1 in communi’ cujuscumque generis dicebantur munera, at minhae quae erant panis et vinum, seu placentae cum libamine, in specie, nam ‘minha’ in lingua originali significat munus.

[3] Quod munera darent regibus et sacerdotibus cum illos adirent, constat ex pluribus locis in Verbo, ut cum Saul consuleret Samuelem, 1 Sam. 9:7, 8: quod illi qui contempserunt Saulem, non 2 offerrent ei munus, 1 Sam. 10:27: cum regina Shebae ad Salomonem veniret, 1 Reg. 10:2;

et quoque reliqui, de quibus haec, Omnis terra quaerebat facies Salomonis ad audiendum sapientiam illius... et illi offerentes quisque munus suum, vasa argenti et vasa auri, et vestes et arma, et aromata, equos et mulos, 1 Reg. 10:24, 25;

et quia id rituale sanctum fuit, significans initiationem, etiam Sapientes ab oriente, qui venerunt ad Jesum recens natum, attulerunt munera, aurum, tus, et myrrham, Matth. 2:11; ‘aurum’ significabat amorem caelestem, ‘tus’ amorem spiritualem, ‘myrrha’ illos amores in naturali.

[4] Quod rituale illud mandatum fuerit, constat apud Mosen,

Facies Jehovae non videbuntur vacuae 3 , Exod. 4 23:15; Deut. 16:16, 17;

et quod munera quae data erant sacerdotibus et regibus, essent sicut Jehovae, constare potest ab aliis locis in Verbo. Quod munera quae mittebantur, significarent initiationem, patet a muneribus quae duodecim principes Israelis mittebant ad initiandum altare postquam unctum erat, Num. 7:1 ad fin. ; ubi munera illorum vocantur initiatio, ibid. Gen. 32:88

Fußnoten:

1. The Manuscript places this after generis.

2. The Manuscript inserts tunc regem.

3. In 9293 Swedenborg has vacue; the Hebrew word is an adverb.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.