Die Bibel

 

Genesis 30

Lernen

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3952

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3952. ‘Et cubuit cum illa in nocte illa’: quod significet conjunctionem, constare etiam potest absque explicatione. Quod praecedentia ad maximam partem solum quoad vocum significationes in sensu interno explicata sint, in causa est quia talia sunt ut non comprehendi possint nisi in una serie exponantur; agitur enim de conjunctione veri cum bono et boni cum vero, quae conjunctio est conjugiale in spirituali sensu intellectum, hoc est, quae facit apud hominem et in Ecclesia conjugium caeleste; arcana conjugii hujus nempe caelestis in illis descripta sunt ac ibi revelata, quae sunt haec: conjugium caeleste est, ut dictum, boni cum vero et veri cum bono, sed non inter bonum et verum unius ejusdemque gradus, sed inter bonum et verum inferioris gradus et superioris, hoc est, non inter bonum externi hominis et verum ejusdem, sed inter bonum externi hominis et verum interni, seu quod idem, non inter bonum naturalis hominis et ejus verum, sed inter bonum naturalis hominis et verum spiritualis 1 ;

[2] haec conjunctio est quae facit conjugium; similiter se habet in interno seu spirituali homine; ibi inter bonum et verum non est conjugium caeleste, sed inter bonum spiritualis hominis et verum caelestis hominis, caelestis enim homo est in superiore gradu respective; nec conjugium caeleste est inter bonum et verum ibi, sed inter bonum caelestis hominis et Verum Divinum quod procedit a Domino; inde quoque patet quod ipsum conjugium Divinum Domini non sit inter Bonum Divinum et Verum Divinum in 2 Divino Humano Ipsius, sed inter Bonum 3 Divini Humani et Ipsum Divinum, hoc est, inter Filium et Patrem, nam Bonum 3 Divini Humani Domini est quod in Verbo vocatur ‘Filius 4 Dei’, et Ipsum Divinum ‘Pater’.

[3] Haec arcana sunt quae continentur in sensu interno 5 in illis quae dicuntur de dudaim: quisque videre potest quod inibi aliquod arcanum sit; nam memorare quod Reuben in agro invenerit dudaim, et Rachel desideraverit illos, et pro quod accepit illos, spoponderit quod vir eorum cubaret cum illa, et quod Leah obviam iverit Jacobo cum ex agro venit in vespera, et dixerit quod conduxerit illum pro dudaim, haec leviora forent quam ut aliquod historicum Verbi facerent nisi Divinum quoddam inibi reconditum esset; sed quodnam Divinum, nemo scire potest nisi sciat quid per filios Jacobi, et 6 per tribus ab illis nominatas significatur; tum nisi sciat seriem rei in sensu interno; et insuper nisi sciat 7 quid conjugium caeleste est, nam de hoc agitur, quod nempe sit conjunctio boni externi hominis cum affectione veri interni hominis; sed hoc arcanum ut manifestius sciatur, licet adhuc illustrare. '

[4] Externi hominis vera sunt scientifica et doctrinalia quae hausit 8 primum 9 per parentes, tum per magistros, 10 dein per libros, et tandem proprio studio; bonum externi hominis est volupe et jucundum quod percipit in illis; scientifica quae sunt vera, et jucunda quae sunt bonum, conjunguntur, sed non faciunt apud illum conjugium caeleste, nam apud illos qui in amore sui et mundi sunt et inde in malo et falso, etiam scientifica, immo doctrinalia, conjuncta jucundis sunt, sed sunt jucunda amorum illorum, cum quibus 11 etiam vera conjungi possunt; sed usque sunt tales extra conjugium caeleste: at cum volupe aut jucundum, quod est bonum externi seu naturalis hominis, ex amore spirituali est, hoc est, ex amore erga proximum, erga patriam seu publicum, erga Ecclesiam, erga regnum Domini, et magis, ex amore caelesti qui est in Dominum, et haec ab interno seu spirituali homine influunt in jucundum externi seu naturalis hominis, et id faciunt, tunc conjunctio illa cum scientificis et doctrinalibus externi seu naturalis hominis, facit apud eum conjugium caeleste; hoc non dari potest apud malos, sed apud bonos, qui nempe pro fine habent illa; sed quomodo se habet cum influxu interni seu spiritualis hominis in externam seu naturalem, videantur quae prius n. 3286, 3288, 3314, 3321 de illis dicta sunt; haec cum prius cognita sunt, tunc sciri potest, quid per singula illa quae 12 supra solum quoad sensum internum vocum explicata sunt, significatur, ut quod ‘Reuben’, qui est verum fidei quod primum regenerationis est, ‘dudaim invenerit’, quod ‘ad matrem suam Leam’, quae est affectio veri externi, ‘adduxerit’, quod ‘Rachel’, quae est affectio veri interioris, ‘illos desideraverit’, et quod etiam ‘ei dati sint’, quod 13 Leah ideo ‘cubuerit cum viro suo, Jacobo’, qui est bonum veri in naturali homine; tum in consequentibus quod 14 nati sint Jacobo filii ex Leah, ‘Jisaschar et Zebulun’, per quos significantur et repraesentantur illa quae amoris conjugialis sunt, ita quae conjugii caelestis, et 15 dein Josephus, per quem significatur et repraesentatur' regnum spirituale Domini, quod est ipsum conjugium de quo agitur.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts hominis.

2. Domino, in the First Latin Edition

3. The Manuscript has Divinum

4. The Manuscript deletes Dei.

5. The Manuscript has verborum quae de dudaim dicta sunt

6. The Manuscript has ab illis nominatas tribus,

7. The Manuscript has quid conjugiale est, in sensu spirituali, quod nempe sit conjunctio boni cum vero, nempe sit conjunctio boni externi hominis cum affectione veri Interni hominis; sedutsciatur quomodo se habet cum conjunctione hac, quae facit apud hominem conjugium caeleste, licet manifestius illud adhuc illustrare;

8. The Manuscript inserts et didicit.

9. The Manuscript inserts per sensualia, dein.

10. The Manuscript has denique

11. The Manuscript inserts scientifica.

12. The Manuscript has hactenus

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. The Manuscript has per filios Jacobi ex Leah Jisascharem et Zebulonem repraesententur

15. The Manuscript has per Josephum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.