Die Bibel

 

Genesis 30

Lernen

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3942

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3942. ‘et invenit dudaim in agro’: quod significet illa quae amoris conjugialis sunt in vero et bono charitatis et amoris, constat ex significatione ‘dudaim’ quod sint illa quae amoris conjugialis, de qua sequitur; et a significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia, proinde verum fidei et bonum charitatis, quia haec faciunt Ecclesiam, de qua n. 368, 2971, 3196, 3310, 3500, 3508, 3766. Quid dudaim, interpretes non sciunt; quod fructus aut flores fuerint, opinantur, qui etiam secundum cujusvis 1 opinionem nominantur; sed quodnam genus 2 , non interest scire; 3 modo quod apud antiquos qui ab Ecclesia fuerunt, omnes fructus et flores significativi fuerint; noverant enim quod universa natura esset theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, et quod omnia quae in tribus 4 ejus regnis repraesentaverint, et singula aliquod speciale in mundo spirituali, ita quoque singuli fructus et singuli flores; quod per ‘dudaim’ significatum sit conjugiale boni et veri, ex serie rerum in sensu interno hic constare potest; tum quoque ex derivatione illius vocis in lingua originali, derivatur enim a voce dudim, quae significat amores et per illos conjunctionem; quod inde dudaim, et quod conjugiale significet, patet ab his, Mane surgemus ad vineas, videbimus si effloruerit vitis, protruserit uvam, flores protulerint malogranatae, ibi dabo amores meos (dudim) tibi; dudaim dederunt odorem, Cant. 7:13, 14 [KJV 12, 13];

[2] inde patet quid ‘dudaim’; quod Librum, 5 in quo illa qui Canticum vocatur, attinet, non est inter illos qui vocantur Moses et Prophetae, quia non sensum internum habet, sed conscriptus est stilo 6 antiquo, plenus significativis, ex libris Antiquae Ecclesiae corrasis, et perplurimis quae in Antiqua Ecclesia amorem caelestem et spiritualem, imprimis conjugialem, significarunt; quod is talis liber sit, patet etiam ex eo quod in sensu litterae, secus ac in libris qui Moses et Prophetae dicuntur, plura quae indecentia sunt, exstent; sed quia talia quae significativa amoris caelestis et conjugialis sunt, ibi congesta sunt, inde apparet sicut mysticum quoddam inibi quoque foret.

[3] Ex significatione ‘dudaim’ nunc constare potest quod per quod ‘Reuben invenerit dudaim in agro’, significetur conjugiale quod in vero et bono amoris et charitatis, hoc est, quod conjungi 7 potest; nam conjugiale non aliud est in sensu spirituali quam id verum quod conjungi potest bono, et id bonum quod conjungi 7 potest vero; inde etiam est omnis amor conjugialis, n. 2728, 2729, 3132; quapropter amor conjugialis genuinus non datur, nisi sint in bono et vero, ita simul in conjugio caelesti.

Fußnoten:

1. The Manuscript has conjecturam

2. The Manuscript inserts fuerit.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has regnis, naturae

5. The Manuscript omits, the First Latin Edition has in quo illo.

6. The Manuscript has veteri

7. The Manuscript has possit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.