Die Bibel

 

Genesis 3

Lernen

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Vera Christiana Religio #508

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 853  
  

508. 1 "SEXTUM MEMORABILE: Quodam die apparuit mihi Templum magnificum formae quadratae, cujus Tectum erat instar Coronae, arcuatum 2 supra, et elevatum circum circa; Parietes ejus erant continuae Fenestrae ex Chrystallis, Porta ex substantia margaritica; intus ad latus meridionale occidentem versus erat Suggestum, super quo ad dextrum jacuit Verbum apertum cinctum sphaera lucis, cujus splendor totum suggestum circuibat et illuminabat; in medio Templi erat Adytum, ante quod Velum, sed nunc sublatum, ubi stetit Cherubus ex auro cum ense huc illuc se vibrante in manu.

[2] Haec dum conspicatus sum, in meditationem meam, quid singula illa significarent, influxit; videlicet, quod Templum illud significaret Novam Ecclesiam; Porta ex substantia margaritica Introitum in illam; Fenestrae ex Chrystallis, Veritates, quae illustrabant illam; Suggestum Sacerdotium et praedicationes; Verbum super illo apertum, et superiorem partem suggesti illuminans, Sensum ejus internum qui spiritualis est, revelatum; Adytum in medio Templi, conjunctionem illius Ecclesiae cum Coelo angelico; Cherubus ex auro inibi, Verbum in sensu literae; Ensis se vibrans in manu ejus, significabat quod hic sensus huc illuc verti possit, modo hoc fit applicate ad quandam Veritatem; quod Velum ante Cherubum esset sublatum, significabat quod nunc patefactum sit Verbum.

[3] Postea, cum propius accessi, vidi Scripturam super Porta, hanc, NUNC LICET, quod significabat, quod nunc liceat intellectualiter intrare in Arcana fidei. Ex hac Scriptura visa incidit in cogitationem meam, quod valde discriminosum sit intellectu intrare in dogmata fidei, quae ex propria intelligentia, et inde ex falsis, conflata sunt, et plus adhuc illa ex Verbo confirmare, inde occluditur Intellectus superius, et pedetentim inferius, in tantum, ut Theologica non modo fastidiantur, sed etiam obliterentur, quemadmodum scriptura chartae tineis, et lana panni blattis, permanente solum intellectu in politicis quae spectant vitam suam in dominio ubi est, et in civilibus quae functionis ejus sunt, et in domesticis quae ejus domus sunt, ac in his et illis continue osculatur naturam, et illam ex illecebris voluptatum ejus amat, sicut Idololatra aureum sculptile in suo gremio.

[4] Nunc quia dogmata in Ecclesiis Christianis hodiernis non ex Verbo, sed ex propria intelligentia, et inde ex falsis, conflata sunt, et quoque per aliqua ex Verbo confirmata, ideo ex Divina Domini Providentia Verbum apud Romano-Catholicos ademptum est Laicis, et apud Protestantes illud apertum, sed usque occlusum per commune oris illorum effatum quod Intellectus captandus sit sub obedientia fidei illorum.

[5] At in Nova Ecclesia fit inversum, in hac licitum est intellectu ingredi et penetrare in omnia ejus Secreta, et quoque per Verbum confirmare illa; causa est, quia Doctrinalia ejus sunt continuae Veritates a Domino per Verbum detectae, et confirmationes illarum per rationalia efficiunt, ut Intellectus aperiatur supra plus et plus, et sic elevetur in lucem, in qua sunt Angeli Coeli; et Lux illa in sua essentia est Veritas, et in hac Luce agnitio Domini pro Deo Coeli et Terrae splendet in sua gloria. Hoc intelligitur per Scripturam super porta Templi, NUNC LICET, et quoque per quod Velum adyti ante Cherubum sublatum sit; Canon enim Novae Ecclesiae est, quod falsitates occludant intellectum, et quod veritates aperiant illum.

[6] Post haec vidi sicut Infantem supra caput, tenens in manu Chartam; ille sicut ad me appropinquavit, succrevit in staturam mediocris hominis; erat Angelus e Coelo tertio, ubi omnes e longinquo apparent sicut Infantes; dum apud me erat, porrexit mihi Chartam, sed quia literis circinnatis, qualibus in illo Coelo, scripta erat, restitui, et petii, ut ipsi expromerent sensum verborum ibi vocibus adaequatis ideis cogitationis meae, et retulit, hoc ibi scriptum est, INTRATE POSTHAC IN MYSTERIA VERBI HACTENUS OCCLUSI, NAM SINGULAE VERITATES EJUS SUNT TOTIDEM SPECULA DOMINI."

Fußnoten:

1. Hoc memorabile in prima editione signis citationis inclusum est.
2. Prima editio: arcuarum.

  
/ 853