Die Bibel

 

Genesis 3

Lernen

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8935

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

8935. ‘Altare humi facies Mihi’: quod significet repraesentativum cultus in genere ex bono, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit principale repraesentativum Domini, et inde cultus Ipsius, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, 4541, et ex significatione ‘humi’ quod sit bonum; quod ‘humus’ sit bonum, est quia per ‘humum’ significatur Ecclesia quae in bono, n. 566, nde est quod Adam dictus sit ab humo, Gen. 2:7, 3:19, nam per illum significabatur homo Ecclesiae caelestis seu Ecclesia quae in bono, n. 478, 479. Sunt duo ex quibus fit cultus Domini, bonum et verum; cultus ex bono repraesentabatur per ‘altare ex humo’, at cultus ex vero repraesentabatur per ‘altare ex lapidibus’; de utroque altari hic agitur; haec duo ex quibus fit cultus vocantur fides et charitas; cultus ex vero se refert ad fidem, et cultus ex bono ad charitatem.

[2] Cum cultu ex fide et ex charitate, seu ex vero et ex bono, ita se habet: homo antequam regeneratus est, in cultu est ex vero, at cum regeneratus est, in cultu est ex bono, nam antequam homo regeneratus est, ducitur ille per verum 1 ad bonum, hoc est, per fidem ad charitatem sed cum regeneratus est, in bono est et inde in vero, hoc est, in charitate est et inde in fide, n. 8516, 8539, 2 8643, 8648, 8658; hi bini cultus sunt qui repraesentantur per altaria ex humo et ex lapide. Quod altare sit principale repraesentativum cultus Domini, est quia super illo fiebant holocausta et sacrificia; et haec erant in quibus principaliter consistebat cultus Divinus gentis Hebraeae, et inde gentis Israeliticae ac Judaicae, n. 923, 1343, 2180, 2805, 2807, 3 2830, 3519, 6905.

Fußnoten:

1. per verum ducitur

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.