Die Bibel

 

Genesis 29

Lernen

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8987

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

8987. ‘Non exibo liber’: quod significet jucundum oboedientiae, constat ex significatione ‘exire liber’ quod sit status post pugnam, qui est solum confirmati et implantati veri, de qua supra n. 8976, 8980, 8984; servitium enim, quod erat sex annorum, et 1 dicitur septimana, Gen. 29:27, 28, significat laborem seu aliquam pugnam, qualis est apud illos qui in veris sunt et non in correspondente bono, qui per ‘servos Hebraeos’ in sensu spirituali intelliguntur; hi tales sunt ut non possint regenerari sed modo reformari; regenerari enim dicitur de illis qui per vera quae fidei dicuntur se perduci a Domino patiuntur ad bonum vitae spiritualis, at reformari de illis qui per vera quae fidei non ad bonum vitae spiritualis possunt perduci, sed solum ad jucundum vitae naturalis;

[2] qui regenerari se patiuntur, ex affectione agunt secundum praecepta fidei, at qui non regenerari se patiuntur, sed solum reformari, non ex affectione sed ex oboedientia 2 agunt; discrimen est, qui ex affectione agunt, illi ex corde agunt, ac ita ex libero, et quoque verum agunt propter verum, 3 et bonum propter bonum, et sic charitatem exercent propter proximum; at qui ex oboedientia agunt, illi non ita ex corde agunt, proinde non ex libero; si agere ex corde et ex libero sibi videntur, est propter aliquid gloriae sui, quae 4 facit ut ita appercipiatur; nec agunt verum propter verum, nec bonum propter bonum, sed propter jucundum ex ista gloria; ita nec charitatem erga proximum exercent propter proximum, sed ut videantur et 5 ut remunerentur; ex bis constat quinam et quales sunt qui per ‘filios Israelis’, ac quinam et quales 6 qui per ‘servos Hebraeos’, repraesentati sunt.

[3] Sed intra Ecclesiam hodie perierat 7 cognitio de discrimine; causa est quia Ecclesia hodie praedicatur et dicitur ex fide et non ex charitate; ac pauci sciunt quid fides; credunt plerique quod fides sit scire illa quae doctrina Ecclesiae docet, et persuaderi quod ea vera sint, non autem quod sit vivere secundum illa; vitam secundum illa vocant vitam moralem, quam a doctrina Ecclesiae separant, et 8 appellant theologiam moralem; docti autem credunt quod fides sit confidentia seu fiducia quod salventur per quod Dominus passus sit pro illis, et ab inferno eos redemerit, et qui hanc confidentiam habent, dicunt salvari, ita per solam fidem; sed hi non expendunt quod non dari queat fidei confidentia quam apud illos qui vitam charitatis vivunt.

[4] Hae causae sunt quod cognitio perierit de discrimine inter illos qui in veris fidei sunt et non in correspondente bono vitae, et qui in bono vitae correspondente veris fidei sunt; et quia cognitio illa perierat, non potest aliter quam ut ea quae 9 dicuntur de illis qui in veris sunt et non in bono, qui per ‘servos Hebraeos’ significantur, appareant ut peregrina.

Fußnoten:

1. dicebatur

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The Manuscript has ac.

4. foret

5. The Manuscript inserts quoque.

6. The Manuscript inserts sunt.

7. ipsa

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.