Die Bibel

 

Genesis 29

Lernen

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Explicata #434

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 1232  
  

434. "Ex tribu Reubenis duodecim millia signati." - Quod significet lucem veri ex illo amore, et quod omnes qui in illa sunt, in caelo sint et in caelum veniant, constat ex significatione "tribus Reubenis", quod sint qui in luce veri sunt, de qua sequitur; ex significatione "duodecim millium", quod sint omnia et omnes (de qua supra, n. 430), hic omnes qui in luce veri ex bono amoris in Dominum, qui amor significatur per "tribum Jehudae" (ut mox supra, n. 433, ostensum est); et ex significatione "Signatorum", quod sint illi qui in caelo sunt et in caelum veniunt (de qua etiam mox supra, n. [427 [a] ,] 433 [a]). Prius dictum est quod duodecim tribus Israelis repraesentaverint et inde in Verbo Significent omnia ecclesiae, et quod unaquaevis tribus aliquod universale essentiale ejus, et quod "Jehudah" significet amorem in Dominum; quod autem "Reuben" significet lucem ex illo amore, in sequentibus videbitur.

[2] "Reuben", et inde tribus ab illo nominata, in sensu supremo significat Dominum quoad praevidentiam seu praescientiam; in sensu interno, fidem spiritualem et intellectum veri; ac in externo, visum: et quia "Reuben" in sensu interno significat fidem et intellectum, etiam significat lucem veri, nam fides existit ex luce veri, ac intellectus illustratur ex illa; nam ubi lux veri est, ibi est intellectus et est fides.

[3] Simile per "Reubenem" seu tribum ejus significatur quod per "Petrum" apostolum; nam duodecim apostoli similiter ac duodecim tribus Israelis repraesentaverunt omnia ecclesiae, et quisque apostolus aliquod universale essentiale ejus; et quia Petrus, simile repraesentabat quod Reuben, ideo ille primus apostolorum erat, sicut Reuben erat primus filiorum Jacobi.

(Quod "Petrus" significet verum in luce et fidem, videatur supra, n. 9, 411 [a] .)

[4] Quod Reuben fuerit primus filiorum Jacobi, et quod inde tribus ab illo dicta in primo loco in plerisque locis in Verbo nominetur, erat causa quia primogenitus erat; et per "primogenituram"in Verbo significatur verum ex bono, seu quod idem, verum in luce, et inde fides ex charitate; verum enim et quod fidei est, primum apparet homini, intrat enim per auditum in memoriam, et inde evocatur in cogitationem, et quod homo cogitat hoc visu interiori videt et appercipit; et quod primum videtur et appercipitur, hoc primum est sed modo apparenter, non autem actualiter: bonum est actualiter primogenitum seu primum ecclesiae, quoniam verum existit ex bono; format enim se bonum in veris, ac se per vera sistit videndum, quare verum est bonum in forma; inde est quod dicatur verum ex bono et fides ex charitate, quod enim est ex aliquo, hoc illud est in imagine, ac in se spectatum est bonum formatum et natum; hoc itaque est primogenitum in sensu spirituali Verbi. Praeterea apud infantes est bonum innocentiae, quod primum a Domino infunditur, ex quo homo primum fit homo; et quia bonum est amoris, et homo super amorem suum non reflectit, sed super cogitationem ex memoria, et quia bonum non prius habet quale quam cum formatum est in vera, et absque quali nihil percipitur, inde est quod ignoretur quod bonum sit primum et primogenitum; bonum enim primum concipitur a Domino apud hominem, et gignitur per vera, in quibus bonum est in sua forma et effigie.

[5] Praeterea sciendum est quod vera quae ab homine in ejus infantia et pueritia hauriuntur ex Verbo doctrina inde et praedicatione, appareant quidem ut vera, sed usque non sunt vera apud illum; sunt modo sicut cortices absque nucleo, seu sicut corporis et faciei forma absque anima et vita: haec non prius fiunt vera quam cum recipiuntur voluntate, sic enim primum recipiuntur ab homine et apud illum incipiunt vivere; voluntas enim est ipse homo, et omne bonum est voluntatis, ac omne verum est intellectus inde. Ex his constare potest unde est quod tribus Jehudae, per quam significatur bonum amoris in Dominum, primo loco nominetur; et quod dein tribus Reubenis, per quam significatur verum in luce ex illo bono.

[6] Sciendum est quod omnis lux, in qua apparet verum, sit a luce caeli quae a Domino; et lux caeli est ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius; lux caeli est Divinum Bonum in forma. Illa duo in caelo unum sunt, ac ut unum recipiuntur ab angelis, et quoque ut unum recipienda sunt ab homine, ut homo communionem habere possit cum angelis. (Sed haec ample ostensa videantur in Arcanis Caelestibus, nempe quod cum homo regeneratur, verum primo loco sit et bonum secundo non actualiter sed apparenter, at quod cum homo regeneratus est bonum primo loco sit et verum secundo actualiter et perceptibiliter, n. 3324, 3325, 3330, 3336, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 1 4245, 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6273, 8516, 10110: ita quod bonum sit primum et ultimum regenerationis, n. 9337. Quia velum primo loco apparet esse, et bonum secundo, cum regeneratur homo, seu quod idem, cum homo fit ecclesia, quod propter illam apparentiam ab antiquis controversum sit num verum fidei vel num bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae, n. 367, 2435. Quod bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae actualiter, at verum fidei modo apparenter, n. 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930, 8042, 8080. Quod etiam per "primogenitum" in Verbo significetur primum ecclesiae, cui prioritas et superioritas, n. 3325. Quod ideo Dominus dicatur "Primogenitus", quia in Ipso et ab lpso omne bonum amoris, charitatis et fidei, n. 3325.)

[7] Quoniam verum apparenter primo loco est, ideo Reuben primogenitus erat, et nominatus est a visu, ut patet apud Mosen,

"Concepit Lea et peperit filium, et Vocavit nomen ejus Reuben, quia dixit quod vidit Jehovah afflictionem meam; quia nunc amabit me vir meus" (Genesis 29:32):

haec tametsi historica sunt usque tamen senSum spiritualem continent; nam omnia et singula quae in Verbo sunt, ex spirituali mundo sunt quia ex Domino; quae dum in mundum naturalem e caelo demissa sunt, induta sunt sensu naturali correspondente, qualis est sensus litterae Verbi: quare per nativitates filiorum Jacobi significantur nativitates spirituales, quae sunt quomodo nascitur bonum et verum apud hominem cum regeneratur a Domino. Unde per "Concepit Lea et peperit filium" significatur conceptio et partus spiritualis; per "vocavit ejus nomen Reuben" significatur quale ejus; per quod "dixit, quod vidit Jehovah", significatur in Supremo sensu praevidentia, in interno fides, in interiori intellectus, et in externo visus, hic fides a Domino; per "afflictionem meam" significatur status perveniendi ad bonum; "quia nunc amabit me vir meus" significat quod inde bonum veri. (Sed haec explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 3860-3866.)

Reuben in lingua originali significat visum; et "visus" in sensu spirituali significat intellectum veri et fidem, et in sensu supremo Divinam praevidentiam. (Ut constare potest ex his quae de significatione "videre" et "visus" in Arcanis Caelestibus ostensa sunt; quae sunt, Quod "visus" in sensu supremo, in quo de Domino, significet praevidentiam, n. 2807, 2837, 2839, 3686, 3854, 3863, 10428:

quod "visus" in sensu interno significet fidem, quoniam visus spiritualis est visus ex fide, et quoniam illa quae fidei sunt videntur in mundo spirituali, n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 5400, 10705:

quod etiam "videre" significet intelligere et percipere verum, n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 10705. Quod visus internus sit intellectus, et quod hic videat per oculos corporis; et quod visus intellectus sit ex luce caeli, n. 1524, 3138, 3167, 4408, 5114, 6608, 8707, 2 9128, 9399, 10569.)

[8] Quod "Reuben" significet verum ex bono seu fidem ex charitate, etiam constare potest ex "dudaim", quod in agro invenit, et dedit matri suae; de qua re ita apud Mosen,

"Ivit Reuben in diebus messis triticorum, et invenit dudaim in agro, et adduxit illa ad Leam matrem suam; et dixit Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui: et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum, et sumes etiam dudaim filii mei? Et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim filii tui. Et venit Jacobus de agro in vespera, et exivit Lea obviam ei, et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim filii mei: et cubuit cum illa in nocte illa, .... et concepit et peperit Jacobo filium" Jisaschar (Genesis 30:14-18):

qui non scit quid "dudaim" significant, tum quid Reuben, Jacob, Lea et Rachel repraesentabant, prorsus non sciturus est cur talia acciderant, et quod in Verbo memorata sint; at quod Divinum in sensu litterae non apparens insit, constare potest, quia est in Verbo, in quo omnia et singula Divina sunt. Divinum quod his inest, patet ex sensu spirituali eorum: in hoc sensu "dudaim" significant conjugium boni et veri, Reuben repraesentat verum ex bono, Jacob ecclesiam quoad verum, Lea et Rachel ecclesiam quoad bonum, sed Lea ecclesiam externam, et Rachel ecclesiam internam: quare per "dudaim" a Reubene inventa significatur conjugiale quod est veri cum bono; et quia id conjugiale est inter verum et bonum in interno seu spirituali homine, quod facit ecclesiam internam, et usque id verum datur primum in externo seu naturali homine quod facit ecclesiam externam, ideo dudaim inventa sunt a Reubene, per quem repraesentabatur verum ex bono, et primum data Leae matri suae, per quam repraesentabatur ecclesia externa sed usque a Lea data sunt Racheli, per quam repraesentabatur ecclesia interna, propterea ut Lea cubaret cum Jacobo. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. fff23940-3952.)

[9] Quoniam Reuben repraesentabat Verum ex bono, seu fidem ex charitate, ideo etiam

Ille exhortatus est fratres suos, ne occiderent Josephum, volens liberare illum e manu eorum: et valde doluit cum Josephus non inventus est in fovea (Genesis 37:21, 22, 29, 30)

(quae etiam explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 4731-4738, et n. 4761-4766).

[10] Quoniam "Reuben" seu tribus ejus significabat verum ex bono seu fidem ex charitate, ideo

Castra illius tribus in deserto erant ad meridiem, et castra ad meridiem vocabantur "castra Reubenis" (Numeri 2:10-16);

castrametationes enim tribuum Israelis repraesentaverunt ordinationes societatum angelicarum in caelo; et societates angelicae habitant in plagis secundum status eorum quoad bonum et Verum (videatur supra, n. 422 [a]), ac in plaga meridionali ibi habitant qui in luce veri ex bono sunt; et quia tribus Reubenis repraesentabat verum ex bono seu verum in luce, ideo castrametata est tribus Reubenis ad meridiem.

[11] Quoniam verum ex bono, quod tribus Reubenis repraesentabat, est in naturali homine, ideo tribui Reubenis data est hereditas trans Jordanem (Videatur Numeri 32:1 ad fin. : Deuteronomius 3:12-20; Joshua 13:1 ad fin. ; cap. 18:7): terra enim Canaan repraesentabat et inde significat in Verbo ecclesiam, ac regio ejus trans Jordanem ecclesiam externam, et regio ejus cis Jordanem ecclesiam internam, et Jordanes fluvius limitem inter illas; ac verum ex bono seu fides ex charitate facit ecclesiam; Verum ex bono in naturali homine facit ecclesiam externam; et quia tribus Reubenis hoc ecclesiae repraesentabat, ideo illi tribui data est hereditas trans Jordanem. Cur datae sunt hereditates trans Jordanem etiam tribui Gadis et dimidiae tribui Menasses, dicetur in sequentibus.

[12] Conjunctio utriusque ecclesiae, nempe externae et internae, quae est sicut conjunctio naturalis et spiritualis hominis, repraesentabatur, et in sensu spirituali describitur per

Altare, quod filii Reubenis, Gadis et Menassis aedificabant juxta Jordanem, de quo lis erat inter has tribus et reliquas; sed dictum quod altare illud esset pro teste, ut illi, tametsi trans Jordanem habitent, usque servirent Jehovae conjunctim cum reliquis: quare vocabant illud altare, "Testis inter nos quod Jehovah Deus" (de qua re apud Josuam, cap. 22:9 ad fin. ):

"Jordanes" enim significabat medium inter externum et internum ecclesiae; "terra Canaan cis Jordanem" significabat ecclesiam internam, et illa "trans Jordanem" ecclesiam externam, quam etiam tribus Reubenis, Gadis et Menassis, quae ibi hereditates suas nactae sunt, repraesentabant; et "altare" illud significabat cultum communem utriusque ecclesiae, et sic conjunctionem.

[13] Quod "Reuben" significet verum in naturali homine, constat etiam ex prophetico Deborae et Baraki in Libro Judicum,

"In classibus Reubenis sunt magni, statuta cordis: quare sedes inter sarcinas ad audiendum sibila gregum? classibus Reubenis, ubi magni, pervestigationes cordis, Gilead in transitu Jordanis 3 habitans" (5:15-1 7):

haec nemo intellecturus est, nisi sciat quid in prophetico illo agitur, et quid per "classes", "Reubenem", "sarcinas", "sibila gregum", et per "Gilead" significatur; agitur ibi de ecclesia apud filios Israelis vastata; et per "classes Reubenis" significantur omnia tam vera quam bona quae in naturali homine; per "sarcinas" significantur cognitiones et scientifica ibi; per "sibila gregum" significantur illorum perceptiones et cogitationes; ac per "Gilead" significatur naturalis homo: ex quibus intellectis patet quid per illa in sensu spirituali intelligitur; nempe quod dum ecclesia destructa est, naturalis homo cum illis quae inibi separatus sit a spirituali homine, cum tamen ei conjunctus erit; et cum conjunctus, quod ibi vera sint ex bono, per quae pugnabitur contra falsa ex malo, naturalis enim homo pugnabit contra illa ex spirituali homine; per "statuta cordis" et per "pervestigationes cordis" 4 significantur vera ex bono quae ibi ex spirituali homine, "cor" enim significat bonum amoris, "statuta cordis" et "pervestigationes cordis" sunt omnia quae ex bono in spirituali homine determinantur et ordinantur in naturali. Haec de Reubene dicta sunt, quia tribus ejus habitavit trans Jordanem in Gilead; nec fuit conjuncta Deborae et Barako cum pugnarunt contra Siseram, sed solum Isaschar et Sebulon; per "Siseram" enim in sensu spirituali intelligitur falsum ex malo destruens ecclesiam.

[14] Per "Reubenem" significatur lux veri et inde intellectus Verbi apud Mosen,

"Vivat Reuben et non moriatur; erit tamen homines ejus numerus" (Deuteronomius 33:6):

per "Reubenem" ibi intelligitur intellectus Verbi illustratus per lucem e caelo; et quia pauci sunt qui recipiunt illustrationem, ideo dicitur, "Erit tamen homines ejus numerus"; "numerus" significat paucum et paucos.

[15] Quod "Reuben" significet verum ex bono seu fidem ex charitate, constare etiam potest ex sensu opposito, in quo etiam nominatur. In eo sensu significat "Reuben" verum separatum a bono, seu fidem separatam a charitate: ac verum absque bono non est verum aliter quam modo quoad vocem et sonum; est enim scientificum residens in memoria naturalis hominis, ita solum in introitu ad hominem, et non intra illum in ejus vita. Memoria naturalis hominis est modo introitus ad illum, nec fit verum apud illum priusquam vult illud et facit illud; tunc primum intrat, et accipit vitam; prius nec influit lux e caelo et illustrat. Simile est cum fide separata ex charitate, nam verum est fidei et bonum est charitatis.

[16] Quod "Reuben" in opposito sensu significet fidem separatam a charitate constare potest ab adulterio ejus cum Bilha concubina patris sui, de qua ita apud Mosen,

"Factum est in residendo Israel in terra" Ephrath Bethlechem, "et ivit Reuben, et cubuit cum Bilha concubina patris sui; et audivit Israel" (Genesis 35:22):

per "Ephratam Bethlechem" significatur ecclesia spiritualis, quae est in veris ex bono seu in fide ex charitate; bonum charitatis rejicere a veris fidei, significatur per adulterium Reubenis; nam profanatur verum quando non conjungitur cum suo bono, quod est bonum charitatis, sic enim conjungitur cum amore sui et mundi, quod est adulteratio: omnia etiam adulteria (quorum plura recensentur in Levit. cap. 18 vers. 6-23) correspondent adulterationibus boni et veri. Quod adulterium a Reubene commissum correspondeat fidei separatae a charitate, notum et testatum mihi factum est ex auditis et visis in mundo spirituali, ubi sphaera talis adulterii percipitur prodire ex illis qui doctrina et vita separaverunt charitatem a fide.

[17] Quoniam hoc etiam significatum est per "Reubenem", ideo primogenitura ei adempta est a patre ejus, ac data Josepho et ejus filiis. Quod adempta fuerit Reubeni, patet ab his patris ejus verbis,

"Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum, excellens eminentia et excellens valore: levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti; stratum meum ascendit" (Genesis 49:3, 4):

per "Reubenem primogenitum meum" significatur fides quae apparenter priori loco, seu verum ex bono natum; per "Tu robur meum, et principium virium mearum", significatur quod per illud potentia bono, et prima potentia vero; per "excellens eminentia et excellens valore" significatur quod inde gloria et potestas: per "levis sicut aqua" significatur quod fides separata a charitate non talis sit; per "ne excellas" significatur quod ei nec gloria et potestas; per "quia ascendisti cubilia patris tui" significatur quia verum fidei separatum a bono charitatis foedam conjunctionem habet; per "tunc profanasti" significatur quod sic conjunctum amori sui et mundi ac inde malo, quod profanum; per "stratum meum ascendit" significatur quod contaminaverit bonum spirituale in naturali. (Sed haec plene explicata videantur in Arcana Caelestibus, n. 6341-6350.)

[18] Quod primogenitura ideo data fuerit duobus filiis Josephi, Ephraimo et Menassi, intelligitur per haec verba Israelis patris ad Josephum,

"Nunc duo filii tui nati tibi in terra Aegypti antequam veni...in Aegyptum, mihi illi; Ephraim et Menasse sicut Reuben et Simeon erunt mihi" (Genesis 48:5):

et in Libro [Primo] Chronicorum,

Reuben "est primogenitus; sed quia polluit. stratum patris sui, data est primogenitura ejus filiis Josephi filii Israelis" (5:1, 2):

per "Ephraimum" enim in Verbo simile significatur quod "Reubenem", nempe intellectus veri et verum in luce' per, quod dicatur quod "Ephraim et Menasse erunt filii Israelis sicut Reuben et Simeon", est quia per "Reubenem" significatur intellectus veri et per "Simeonem" voluntas veri, similia etiam per "Ephraimum" et "Menassen." Ex his nunc constare potest, quodnam universale essentiale ecclesiae per "Reubenem" in Verbo significatur.

Fußnoten:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232