Die Bibel

 

Genesis 28

Lernen

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3721

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3721. ‘Et haec porta caeli’: quod significet ultimum in quod desinit ordo, per quod ultimum e natura apparenter sicut introitus, constat ex significatione ‘portae’ quod sit illud per quod exitus et introitus; 1 quod hic sit ultimum in quod desinit ordo, est quia agitur de naturali quod per ‘Jacobum’ repraesentatur; quid porta, constat ex illis quae n. 2851, 3187 dicta et ostensa sunt, et quod naturale sit ultimum ordinis, ab illis quae n. 775, 2181, 2987-3002, 3020, 3147, 3167, 3483, 3489, 3513, 3570, 3576, 3671

allata sunt: 1 quod per id ultimum e natura apparenter sit sicut introitus, est quia mens naturalis apud hominem est, per quam illa quae sunt caeli, hoc est, 2 quae 3 Domini, influunt et descendunt in naturam, et per eandem mentem illa quae sunt naturae, ascendunt, videatur n. 3702; sed quod sit apparenter introitus a natura per mentem naturalem in interiora, constare potest ex illis quae passim prius dicta et ostensa sunt;

[2] apparet coram homine quod objecta mundi per sensus ejus corporis seu externos intrent, et afficiant interiora, et sic quod introitus 4 sit ab ultimo ordinis in illa quae intus sunt, at quod illud sit apparentia 5 et fallacia, patet ex communi regula quod posteriora non possint influere in priora, seu quod idem, inferiora in superiora, seu quod idem, exteriora in interiora, seu quod adhuc idem, illa quae sunt mundi et naturae in illa quae sunt caeli et spiritus; illa enim crassiora sunt, haec puriora, et crassiora illa quae sunt externi seu naturalis hominis, existunt et subsistunt ab illis quae sunt interni seu rationalis hominis, quae non afficere possunt puriora, sed afficiuntur a purioribus; verum quomodo se habet cum hoc influxu, quia ipsa apparentia et fallacia prorsus contrarium persuadent, 6 seorsim, ex Divina Domini Misericordia, ubi de influxu, dicetur; inde nunc est quod dicatur quod per ultimum, in quod desinit ordo, sit a natura apparenter sicut introitus.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts illa.

3. The Manuscript has per caelum a Domino

4. The Manuscript has foret

5. The Manuscript has proinde fallacia sensus

6. see Arcana Coelestia 6053-6058 and 6189-6215 for special treatment of this subject

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.