Die Bibel

 

Genesis 26

Lernen

   

1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.

2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,

3 et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.

4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,

5 eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.

6 Mansit itaque Isaac in Geraris.

7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.

9 Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.

10 Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :

11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.

13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :

14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,

15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :

16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.

17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,

18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.

19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.

20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.

21 Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.

22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.

23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.

25 Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderunt puteum.

26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum,

27 locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?

28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,

29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.

30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.

32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.

33 Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.

34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :

35 quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3439

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3439. ‘Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego’: quod significet quod Divinum etiam esset ibi, nempe in sensu litterali Verbi, constat ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum Domini, de qua n. 2833, 2836, 3251, 3305 f. ; inde ‘Jehovah Deus Abrahami’ significat Domini Divinum quod Abraham repraesentat; et quia agitur de Verbo, quod quoque est Dominus quia omne Verbum ab Ipso et omne Verbi de Ipso, ideo per ‘Ego Deus Abrahami ne timeas, quia cum te Ego’ significatur quod Divinum etiam 1 sit ibi. Cum Divino in 2 Verbo ita se habet: Ipsum Divinum est in sensu supremo Verbi, quia ibi est Dominus; Divinum etiam est in sensu interno, quia ibi est regnum Domini in caelis, inde 3 sensus ille vocatur caelestis et spiritualis; Divinum quoque est in sensu litterali Verbi 4 quia ibi est regnum Domini in terris, inde sensus ille vocatur externus ut et naturalis, sunt enim ibi apparentiae crassae, 5 a Divino remotiores: at usque ibi omnia et singula sunt Divina. Tres illi sensus se habent sicut se habuit tabernaculum; intimum ejus, seu quod intra velum, ubi arca in qua testimonium, fuit sanctissimum seu sanctum sanctorum; internum autem, seu quod immediate extra velum, ubi mensa aurea et candelabrum, erat sanctum; externum autem ubi atrium, etiam erat sanctum; ad illud conveniebat coetus et inde vocabatur ‘tentorium conventus’.

Fußnoten:

1. The Manuscript has esset

2. The Manuscript has sensu litterali Verbi

3. The Manuscript has hic sensus vocatur sensus Verbi

4. The Manuscript has quia ibi etiam est Regnum Domini, sed externum quale est in terris in externa Ipsius Ecclesia

5. The Manuscript inserts quae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.