Die Bibel

 

Genesis 25

Lernen

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3309

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3309. ‘Et fuit Esau vir sciens venationis’: quod significet bonum vitae ex veris sensualibus et scientificis, constat ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum vitae, de qua supra; et ex significatione ‘viri scientis venationem’ quod sint illi qui in affectione veri, de qua sequitur; ‘vir’ enim ‘sciens’ praedicatur de affectione veri, seu 1 de illis qui in affectione veri sunt; ‘venatio’ autem significat ipsa vera, sed vera quae sunt naturalis hominis ex quibus bona; et quia vera naturalis hominis sunt illa quae vocantur scientifica, n. 3293, et scientifica sunt imprimis duplicis generis seu duplicis gradus, nempe sensualia et scientifica, per ‘venationem’ hic significantur utraque; sensualia sunt in quibus 2 pueri, scientifica in quibus iidem cum adolescunt; nullus enim potest esse in veris scientificis nisi prius sit in veris sensualibus, nam ideae scientificorum ab his comparantur; ex his dein vera adhuc interiora possunt addisci et capi, quae vocantur doctrinalia, quae significantur per ‘virum agri’, de quibus mox sequitur.

[2] Quod per ‘venationem’ significentur vera sensualia et scientifica, in quibus docentur, et quibus afficiuntur illi qui in bono vitae sunt, est 3 quia venatio in lato sensu sunt illa quae per venationem capiuntur, ut arietes, haedi, caprae, et similia, quae quod sint bona spiritualia, videatur n. 4 2180, 2830; et quia etiam venationis arma, quae fuerunt pharetra, arcus et jacula, sunt doctrinalia veri, n. 5 2685, 2686, 2709; 6 quod talia sint quae per venationem significantur, constare potest ex illis quae ad Esavum a patre ejus Jishako capite sequente xxvii, dicuntur, Tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum Num, et exi agrum, et venare mihi venationem, et fac mihi cupedias, quemadmodum amavi, vers. 3, 4: et ad Jacobum, qui ibi pro Esavo, in eodem capite, Adfer mihi ut edam e venatione filii mei, ideo ut benedicat tibi anima mea, vers. 25;

ex quibus patet quid per venationem significatur:

[3] inde est quod ‘venari’ sit docere, 7 ut et persuadere, et hoc in utroque sensu, nempe ex affectione veri et ex affectione falsi; ex affectione veri apud Jeremiam,

Reducam eos super terram eorum, quam dedi patribus eorum; ecce Ego mittens ad piscatores multos, et piscabuntur eos; et post ita, mittam ad multos venatores, et venabuntur eos desuper omni monte, et desuper omni colle, et a foraminibus petrarum, 16:15, 16;

‘piscatores’ pro illis qui ex veris sensualibus docent, n. 40, 991; ‘venatores’ qui ex veris scientificis, et quoque ex doctrinalibus; ‘super omni monte, et super omni colle’ pro docere illos qui in affectione boni et in affectione veri sunt; quod ‘mons et collis’ sint illa, videatur n. 795, 796, 1430; simile involvit ‘venari in agro’, ut Gen. 27:3: persuadere ex affectione falsi, apud Ezechielem,

Ecce Ego quoad pulvillos vestros, quibus vos venantes ibi animas ad evolandum, et abrumpam eos desuper brachiis vestris et dimittam animas quas vos venantes, animas ad evolandum et disrumpam velamina vestra, et eripiam populum Meum e manu vestra, et non erunt amplius in manu vestra in venationem,

13:18-21;

de significatione ‘venationis’ in hoc sensu videatur n. 1178; sed 8 hujus generis venationi tribui solent retia.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts quod idem.

2. The Manuscript inserts sunt.

3. The Manuscript has quia per Venationem in lato sensu significantur illa quae venatione capiuntur

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has ut

7. The Manuscript has et sic

8. huic, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.