Die Bibel

 

Genesis 25

Lernen

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3283

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3283. ‘Filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem’: quod significet quale et statum, constat ex repraesentatione ‘Bethuelis et Labanis’, tum ex significatione 1 'Aram et Paddan Aram' quod sint illa quae ortum Divini Veri per Rebeccam repraesentati quoad quale et statum involvunt; quid autem per unumquemvis, nempe per Bethuelem et Labanem, repraesentatur, et quid per Aram seu Syriam significatur, in capite praecedente explicatum est: quod haec iterum dicantur, causa est quia in sequentibus agitur de Naturali Domini;

[2] Naturale Domini non potuit Divinum fieri priusquam Ipsius Rationali adjunctum fuit verum, et hoc Divinum factum; nam influxus in Naturale esse debuit ex Divino Bono Rationalis per Divinum Verum ibi; omnis enim vita naturalis hominis quoad intelligenter scire et facere, est inde; rationale enim est quod ordinat omnia in naturali, et secundum ordinationem ibi res convenienter intuetur; est enim rationale sicut visus superior, qui cum in scientifica naturalis hominis spectat, est sicut in campum infra se; lux illius visus est veri, sed origo lucis est boni in rationali; sed de his plura in sequentibus.

Fußnoten:

1. Instead of the word Aram, the Manuscript reads Aramaei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.