Die Bibel

 

Genesis 21

Lernen

   

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.

2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.

3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :

4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,

5 cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.

6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.

7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni ?

8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :

10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.

11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.

12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.

13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.

14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.

16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.

19 Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

20 Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.

22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.

23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.

24 Dixitque Abraham : Ego jurabo.

25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.

26 Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.

27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus.

28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.

29 Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?

30 At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.

32 Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.

33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.

34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2686

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2686. Quod ‘arcus’ sit doctrina veri, constat a significatione 'ejus; in Verbo ubicumque agitur de bellis et memorantur bella, in sensu interno non alia significantur bella quam spiritualia, n. 1664; fuerunt etiam libri in Antiqua Ecclesia qui inscripti Bella Jehovae, ut constat apud Mosen, Num. 21:14-16, quae prophetico stilo conscripta 1 sensum internum habuerunt, et egerunt de Domini pugnis et tentationibus, tum de Ecclesiae, et illorum qui ab Ecclesia; quod exinde patet quia aliqua inde desumpta sunt a Mose; tum quoque a libris aliis Ecclesiae istius, qui vocati Libri Enuntiatorum propheticorum, de quibus Num. 21:27-30, in quibus eadem paene verba sunt quae apud Jeremiam, conferantur Num. 21:28 et Jer. 48:45: ex quibus etiam concludi potest quod Antiquae Ecclesiae fuerint scripta tam historica quam prophetica, quae Divina et inspirata, et quae in interno sensu agebant de Domino ac Ipsius regno, et quod illa iis Verbum, sicut nobis libri historici et prophetici, qui in sensu litterae agunt de Judaeis et Israelitis, sed in sensu interno de Domino et de illis quae Ipsius sunt.

[2] Quia ‘bellum’ in Verbo, sicut etiam in Antiquae Ecclesiae libris, significabat bellum spirituale, ita omnia arma, ut gladius, hasta, clypeus, scutum, tela, sagittae, et arcus significabant talia in specie quae sunt belli in spirituali sensu intellecti; de singulis armis, quid in specie significent, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur; hic nunc quid ‘arcus’, quod nempe doctrinam veri, et hoc a telis, sagittis, seu 2 jaculis, quae sunt doctrinalia ex quibus et cum quibus pugnant illi imprimis qui spirituales sunt, qui inde olim dicti [sunt] jaculatores arcus:

[3] quod ‘arcus’ significet doctrinam veri, constare potest ab his locis:

apud Esaiam,

Jehovae tela acuta, et omnes arcus Ipsius tensi, ungulae equorum Ipsius sicut rupes reputantur, et rotae Ipsius sicut procella 3 , 5:28;

ibi de veris doctrinae agitur; ‘tela’ sunt vera spiritualia, ‘arcus’ doctrina, ‘ungulae equorum’ vera naturalia, ‘rotae’ doctrina eorum; quae quia talia significant, ideo Jehovae tribuuntur, Cui non tribui possunt nisi in sensu spirituali, aliter forent verba inania et non decentia:

apud Jeremiam,

Dominus tetendit arcum quum sicut inimicus 4 , constitit dextra Ipsius sicut hostis 4 , et occidit omnia desiderabilia oculi in tentorio filiae Zionis, effudit sicut ignem iram Suam Thren. 2:4;

‘arcus’ pro doctrina veri, quae apparet illis qui in falsis sicut 5 6 inimicum et hostile, non alius arcus praedicari potest de Domino:

apud Habakkuk, Jehovah equitas super equis Tuis, currus Tui salus, denudando denudabitur arcus Tuus, 3:8, 9;

ibi ‘arcus’ etiam est doctrina boni et veri:

apud Mosen,

Exacerbabunt eum, et jaculabuntur, odio habebunt eum sagittarii, sedebit in firmo arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ipsius a manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis, Gen. 49:23, 24;

[4] ubi de Josepho; ‘arcus’ pro doctrina boni et veri:

apud Johannem, Vidi, cum ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, Apoc. 6:2;

‘equus albus’ pro sapientia, ‘sedens super illo’ pro Verbo, ut dicitur manifeste, 19:13, ubi de equo albo iterum agitur; et quia ‘sedens super illo’ est Verbum, constat quod ‘arcus’ sit doctrina veri:

apud Esaiam,

Quis excitavit ab oriente justitiam, vocavit eum ad sequelam Sui, dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit? dedit sicut pulverem gladio Suo, sicut stipulam propulsam arcu Suo, 41:2;

ubi agitur de Domino, ‘gladius’ pro vero, 7 ‘arcus’ pro doctrina ab Ipso apud eundem,

Ponam in eis signum, et mittam ex eis evasores, ad gente Tarshish, Pul et Lud trahentes arcum, Tubal et Javan, 66:19;

‘trahentes arcum’ pro docentes doctrinam, quid Tarshish, videatur n. 1156; quid Lud, n. 1195, 1231; quid Tubal, n. 1151; quid Javan, n. 1152, 1153, 1155:

[5] apud Jeremiam,

Prae voce equitis et jacientis arcum, fugiens tota urbs, intrarunt in nubes, et in rupes ascenderunt, tota urbs deserta est, 4:29;

‘eques’ pro illis qui veram dicunt, ‘arcus’ pro doctrina veri, quam fugiunt seu timent illi qui in falsis:

apud eundem,

Disponite aciem contra Babelem circumcirca; omnes tendentes arcum jacite ad eam, ne parcatis telo, quia Jehovae peccavit, 50:14 8 , 50:29; 51:2, 3;

ubi ‘jacientes et tendentes arcum’ pro dicentibus et docentibus doctrinam veri:

[6] apud Zachariam, Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus, 9:10;

‘Ephraimus’ pro intellectu veri Ecclesiae, ‘arcus’ pro doctrina:

apud Samuelem, Lamentatus David lamentationem super Shaule, et super Jonathane, filio ejus, et dixit ad docendum filios Jehudae arcum, 2 Sam. 1:17 [18];

ubi de ‘arcu’ non agitur, sed de doctrinalibus fidei:

apud Ezechielem,

Dictum Domini Jehovih, Hic dies de quo locutus sum, et exibunt habitatores urbium Israelis, et succendent et comburent arma, et scutum, et clypeum, arcum et tela, et baculum manus et hastam, et succendent in illis ignem septem annis, 39:9;

arma ibi nominata sunt omnia arma belli spiritualis; ‘arcus cum telis’ pro doctrina et ejus veris: ipsa etiam vera separata a bonis apparent in altera vita, cum repraesentantur ad visum, sicut tela.

[7] Prout ‘arcus’ significat doctrinam veri, etiam in opposito sensu significat doctrinam falsi; similia in Verbo ut plurimum sensum oppositum habent, ut passim dictum et ostensum; ut apud Jeremiam,

Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur e lateribus terrae, arcum et hastam prehendunt, crudelis illa, et non miserebuntur, vox eorum sicut mare tumultuabitur, super equis equitabunt, instructus tanquam vir ad bellum, contra te filia Zionis, 6:22, 23;

ubi ‘arcus’ pro doctrina falsi:

apud eundem,

Ecce populus veniens e septentrione, et gens magna, ac reges multi excitabitur a lateribus terrae, arcum et hastam tenent, crudeles illi, et non miserentur, 50:[41], 42;

similiter: apud eundem,

Tendunt linguam suam, arcus eorum mendacium, et non ad veritatem, praevalent in terra, quia e malo in 9 malum egressi sunt, et Me non noverunt, 9:1, 2 [KJV 2, 3];

quod ‘arcas’ sit doctrina falsi, patet manifeste, nam dicitur quod ‘tendant linguam, arcus eorum mendacium, et non ad veritatem’:

[8] apud eundem,

Dixit Jehovah Zebaoth, Ecce Ego frangens arcum Elami, principium fortitudinis ejus, 49:35:

apud Davidem,

Ite, videte opera Jehovae, qui ponit desolationes 10 in terra, cessare faciens bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, concidit hastam, plaustra comburit igne, Ps. 46:9, 10 [KJV Ps. 46:8, 9]:

apud eundem,

Notus in Jehuda Deus, in Israele magnum nomen Ipsius, et erit in Shalem tabernaculum Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione, ibi fregit jacula ignita arcus, scutum, et gladium, et bellum, Ps. 76:2-4 [KJV Ps. 76:1-3]:

apud eundem,

Ecce impii tendunt arcum, praeparant sagittas suas super nervo, ad jaculandum in tenebris rectos corde, Ps. 11:2;

hic manifeste ‘arcus et sagittae’ pro doctrinalibus falsi.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. The Manuscript has et.

3. procellae, in the First Latin Edition

4. The Manuscript has these reversed, then altered them as in the First Latin Edition, but in the explanation omitted to transpose them.

5. The Manuscript inserts et malis.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts et.

8. Text quoted is 50:14, the others differ but deal with same subject.

9. The Manuscript has ad.

10. Schmidius has vastitates. Swedenborg copied this but subsequently altered to desolationes.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.