Die Bibel

 

Genesis 20

Lernen

   

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.

2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?

5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :

12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,

15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :

18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2548

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2548. Facta, quae non fient, fecisti mihi quod significet horrorem, constat ex affectu in his verbis, tum a serie, quod nempe aversatus n. 2543; tum quod ex zelo redarguerit, n. 2546; hic nunc quod horruerit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #915

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

915. Quod ‘exivit’ significet quod ita factus, quod per ‘Noahum et filios ejus’ significetur homo Antiquae Ecclesiae, et per ‘uxorem ejus, et uxores filiorum ejus’ significetur ipsa Ecclesia, ex rerum serie constat, quae talis, quod sic facta sit Ecclesia Antiqua, nam haec sunt ultima seu clausula praecedentium: cum describitur Ecclesia in Verbo, vel per ‘virum et uxorem’ vel per ‘hominem et uxorem’ describitur; cum per virum et uxorem, significatur per ‘virum’ intellectuale seu verum, et per ‘uxorem’ voluntarium seu bonum; cum per hominem et uxorem, significatur per ‘hominem’ bonum amoris seu amor, et per ‘uxorem’ verum fidei, seu fides; ita per ‘hominem’ essentiale Ecclesiae, per ‘uxorem’ ipsa Ecclesia; ita passim in Verbo: hic quia huc usque actum est de formatione novae Ecclesiae, pereunte Antiquissima, per ‘Noahum et filios ejus’ significatur homo Antiquae Ecclesiae, et per ‘uxorem ejus et uxores filiorum ejus cum illo’ ipsi Ecclesia; quare hic alio ordine dicuntur quam in vers. Praec. 16: ibi, ‘Exi tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum’, ubi tu et uxor conjungitur, ac filii et uxores filiorum tuorum, et sic per ‘tu ac filios’ significatur verum, et per ‘uxorem et uxores filiorum’ bonum; hic autem non tali ordine, ex causa, ut dictum, quia per ‘tu et filios’ significatur homo Ecclesiae, ac per ‘uxorem ejus et uxores filiorum ejus, ipsa Ecclesia; est enim clausula praecedentium. Antiquam Ecclesiam non constituit Noahus, sed filii ejus Shem, Ham et Japheth, sicut prius dictum; nam tres quasi Ecclesiae fuerunt quae hanc Ecclesiam Antiquam formarunt, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae Ecclesiae prodierunt sicut natae ex una, quae Noahus vocatur; inde hic dicitur ‘tu et filii tui’, tum ‘uxor et uxore’ filiorum’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.