Die Bibel

 

Genesis 20

Lernen

   

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.

2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?

5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :

12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,

15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :

18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2540

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2540. ‘Mane surrexit Abimelech in matutino’: quod significet perceptionem claram et confirmationis lucem ex caelesti bono, constat a significatione ‘mane surgere’, tum ‘Abimelechi’, ut et ‘matutini’; quid ‘mane’ significat, ostensum est n. 2333, 2405, hic quod perceptionem claram, patet inde, tum a serie quod perceptio primum fuerit obscura, n. 2513, 2514, ac dein quod minus obscura, n. 2528; quid ‘Abimelech’, quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia, videatur supra n. 2509, 2510; et quid ‘matutinum’, patet a significatione ‘mane’; hic quia dicitur ‘ 1 surrexit mane in matutino’, non modo significat perceptionem claram, sed etiam confirmationis lucem a caelesti bono; est enim caeleste bonum ex quo lux veri confirmans; inde nunc constare potest quod illa significentur.

[2] Quod tantum in sensu interno agitur de perceptione quae Domino cum in Humano fuit, ac de cogitatione de rationali in doctrina fidei, est causa quae supra quoque dicta, tum quod angelicum sit distincte varia cogitare de vita Domini in mundo, et quomodo exuerit rationale humanum, et id Divinum ex propria potentia fecerit; ac simul de doctrina charitatis et fidei qualis est cum rationale se immiscet, praeter plura quae interiora Ecclesiae et hominis sunt, et inde dependent; haec homini cui curae et cordi mundana et corporea, apparent sicut levia, et fortassis sicut ad nihilum ei conducentia, at eadem haec angelis quibus curae et cordi caelestia et spiritualia, sunt pretiosa; eorum ideae et perceptiones de his ineffabiles sunt: inde patet quod plurima quae levia sunt homini quia captum ejus transcendunt, sint aestimatissima angelis, qui intrant in lucem eorum sapientiae; et vicissim, quae aestimatissima homini, quia mundana ac ita intrant in 2 captum ejus, levia sint angeli' egrediuntur enim e luce sapientiae eorum: sensus internus Verbi se habet respective ita multis in locis.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has intra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.