Die Bibel

 

Genesis 18

Lernen

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2261

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2261. ‘Si invenero in Sodoma quinquaginta justos in medio urbis’: quod significet si vera sint plena bonis, constat a significatione ‘quinquaginta’ quod sit plenum, et a significatione ‘medii urbis’ quod sit intus in vero, seu in vero, de qua supra n. 2252, quae videantur nam sunt eadem verba. Autumari potest quod homo non possit non salvari, si vera sint plena bonis; sed sciendum quod apud hominem paucissima vera sint, et si quae sunt, quod nullam vitam habeant nisi in illis sint bona, et si in illis bona, quod salvetur, sed ex misericordia; nam ut dictum, paucissima vera sunt apud hominem, et tam quae in illis, secundum vera et vitam hominis suam qualitatem habent, Vera in se spectata non dant vitam, sed bona;

[2] sunt vera modo recipientia vitae, hoc est, boni; quare nusquam aliquis dicere potest quod per vera, seu ut communis sermo est, per fidem solam salvari possit, nisi in veris quae sunt fidei, sit bonum; bonum quod inerit, erit bonum charitatis 1 , inde ipsa fides in sensu interno non aliud est quam charitas, ut supra n. 2231 ostensum; quod dicant quod agnitio veri sit fides quae salvat, sciendum quod apud eos qui in contrariis charitati vivunt, nusquam dari queat 2 agnitio, sed aliqua persuasio cui adjuncta est vita amoris sui aut mundi, ita in agnitione illa non est vita fidei quae est charitatis; omnium pessimi ex amore sui aut mundi, seu ex causa prae aliis eminendi intelligentia et sapientia, ut vocatur, et sic aucupandi honores, famam, lucra, possunt arripere vera fidei et illa multis confirmare, sed usque apud eos vera illa sunt mortua: vita veri, ita fidei, unice est a Domino, Qui ‘est’ Ipsa Vita;

[3] Vita Domini est misericordia, quae est amoris erga universum genus humanum; ex Vita Domini nusquam 3 possunt habere illi qui tametsi vera fidei profitentur 4 alios contemnunt prae se, et cum vita amoris sui et mundi eorum tangitur, odio habent proximum, et jucundum percipiunt in ejus opum, honoris, famae, et vitae, jactura: sed ita se habet cum veris fidei quod per illa regeneretur homo, nam sunt ipsissima vasa recipientia boni; qualia itaque sunt vera, et qualia sunt bona in 5 veris, et qualis conjunctio et inde facultas, ut illa perficiantur in altera vita, talis est status beatitudinis et felicitatis post 6 mortem.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts inde vita fidei.

2. The Manuscript has possit.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts usque.

5. The Manuscript inserts quae.

6. The Manuscript inserts hominis est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.