Die Bibel

 

Genesis 18

Lernen

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2144

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2144. ‘In quercetis Mamre’: quod significet qualitatem perceptionis, constat ex repraesentatione et significatione ‘quercetorum’, tum ex repraesentatione et significatione ‘Mamre’: quid querceta in genere repraesentaverunt 1 et significaverunt, ' 2 in Parte Prima n. 1442, 1443, ostensum; et quid querceta Mamre in specie, n. 1616, nempe quod perceptiones, sed quales sunt humanae ex scientificis, et ex primis rationalibus quae inde;

[2] quid perceptio, hodie ignotissimum est quia nullus hodie in perceptione est in quali fuerunt Antiqui et imprimis Antiquissimi; hi ex perceptione noverunt num bonum esset et consequenter num verum; erat influxus in rationale eorum a Domino per caelum, ex quo ilico cum cogitarunt de aliquo sancto, percipiebant: num ita esset vel non ita esset: periit dein talis perceptio apud hominem cum non amplius in caelestibus ideis sed solum in mundanis et corporeis coepit esse 3 : et loco ejus successit conscientia, quae quoque est species perceptionis, nam agere contra conscientiam et secundum conscientiam, non aliud est quam appercipere inde, num ita vel non ita sit aut faciendum;

[3] sed conscientiae perceptio non est ex bono quo influit 4 , sed est ex vero quod secundum sanctum cultus eorum implantatum est rationali ab infantia, ac postea confirmatum, hoc tunc unice bonum esse credunt: inde est conscientia species perceptionis, sed ex vero tali, cui cum insinuatur charitas et innocentia a Domino, existit bonum istius conscientiae 5 ; ex his paucis constare potest quid perceptio; sed inter perceptionem et conscientiam est multa differentia; videantur quae de perceptione in Parte Prima dicta n. 104, 125, 371, 483, 495, 503, 521, 536, 597, 607, 784, 865, 895, 1121, 1616: quae de perceptione spirituum et angelorum, n. 202, 203, 1008, 1383, 1384, 1390-1392, 1394, 1397, 1504: et quod eruditi non sciant quid perceptio, n. 1387.

[4] Quod Dominum attinet, dum vixit in mundo, omnis Ipsius cogitatio fuit ex perceptione Divina quia solus Divinus et Caelestis Homo, nam solus in quo Ipse Jehovah, ex quo Ipsius perceptio, de qua etiam in Parte Prima n. 1616, 1791. Perceptiones Ipsius fuerunt interiores magis et magis, quo propius accessit ad unionem cum Jehovah; nunc qualis Ipsius perceptio fuit, constare potest ex illis quae de ‘quercetis Mamre’ in Parte Prima n. 1616 dicta sunt; et qualis facta, cum percepit illa quae in hoc capite continentur, in mox sequentibus describitur.

Fußnoten:

1. The Manuscript has subjunctive.

2. The Manuscript has et

3. The Manuscript places this before sed.

4. The Manuscript inserts sicut apud antiquissimos.

5. The Manuscript inserts illius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.