Die Bibel

 

Genesis 18

Lernen

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1097

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1097. Quod ‘erit Canaan servus illi’ significet quod tales qui in externis solum cultum ponunt, sint inter eos qui vilia servitia praestare possint hominibus Ecclesiae, constare imprimis potest a repraesentativis in Ecclesia Judaica: in Ecclesia Judaica repraesentabatur interna Ecclesia per Jehudam et Israelem, per ‘Jehudam’ Ecclesia caelestis, per ‘Israelem’ Ecclesia spiritualis, per ‘Jacobum’ Ecclesia externa; qui autem in externis solum ponebant cultum, repraesentabantur per ‘gentes’, quas vocabant alienigenas, qui ‘servi eorum’ essent, et vilia servitia in Ecclesia praestarent, ut apud Esaiam,

Stabunt alieni et pascent gregem vestrum, et filii alienigenae agricolae vestri, et vinitores vestri; et vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri dicetur vobis; opes gentium comedetis, et in gloria eorum gloriabimini, 61:5, [6];

ubi caelestes homines appellantur ‘sacerdotes Jehovae’, spirituales ‘ministri Dei’; qui in externis solum ponunt cultum ‘filii alienigenae’, qui servirent in agris et in vineis:

[2] apud eundem,

Aedificabunt filii alienigenae muros, et reges eorum ministrabunt tibi, 60:10;

ubi similiter servitia eorum memorantur: de Gibeonitis apud Josuam, Maledicti vos, et non exscindetur ex vobis servus, et caedentes ligna, et haurientes aquas domui Dei mei.... Dedit eos Josua in die hoc caesores lignorum, et haustores aquarum congregationi, imprimis altari Jehovae, 9:23, 27;

quos autem ‘Gibeonitae’ repraesentabant quia cum iis foedus factum, alibi 1 videatur; usque inter eos qui servirent in Ecclesia. De alienigenis lex lata, ‘si reciperent pacem et aperirent portas, quod essent in tributum servientis’, Deut. 20:11, I Reg. 9:21, 22. Omnia et singula quae in Verbo scripta sunt de Ecclesia Judaica, repraesentativa fuerunt regni Domini; regnum Domini est tale ut omnis quicumque et qualiscumque sit, usum praestare debeat; nihil est nisi usus qui a Domino spectatur in Ipsius regno; etiam infernales debent usum praestare, sed usus quos praestant, sunt vilissimi; inter eos qui viles usus praestant, sunt ii in altera vita quibus solum externus cultus separatus ab interno fuit.

[3] Ceterum repraesentativa in Ecclesia Judaica fuerunt talia ut nihil reflecteretur super personam quae repraesentabat, sed ‘super rem quae repraesentabatur; sicut Judaei, qui nihil minus fuerunt quam caelestes homines et usque repraesentabant illos; ita Israel nihil minus quam spiritualis homo, usque repraesentabat illum, similiter Jacob, et ceteri; tum reges et sacerdotes, sed usque per eos repraesentabatur Regium et Sanctum Domini; quod manifestius constare potest ex eo quod res mortuae quoque repraesentarent, sicut vestes Aharonis, ipsum altare, mensae ubi panes, et lucernae, panis et vinum, praeter boves, juvencos, hircos, oves, capras, agnos, columbas, turtures: et quia filii Jehudae et Israelis solum repraesentabant cultum internum et externum Ecclesiae Domini, et usque prae ceteris modo in externis ponebant omnem cultum, ideo prae ceteris sunt ii qui ‘Canaan’, secundum significationem ejus hic, possunt dici.

Fußnoten:

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.