Die Bibel

 

Genesis 15

Lernen

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #757

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 962  
  

757. "Et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae," significat quod mala voluntatis et inde facti, ac falsa cogitationis et inde consilii illorum, qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt. - Per "custodiam" significatur Infernum, quia ibi incarcerati sunt; per "spiritum" significatur omne quod affectionis seu voluntatis et inde facti est; et per "avem" significatur omne quod cogitationis seu intellectus et inde consilii est; quare per "spiritum immundum" et "avem immundam" significantur omnia mala quae voluntatis et inde facti sunt, et omnia falsa quae cogitationis et inde consilii sunt; et quia haec sunt in infernis apud illos, ideo significatur quod illa diabolica sint: et quia sunt aversi a Domino ad semet ipsos, dicitur etiam "avis exosa." Per similia describitur Babel apud Prophetas, ita apud Esajam:

"Erit Babel sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha; non habitabitur in aeternum, ita ut non moretur ibi Arabs; cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi: respondebunt etiam ijim 1 in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus," (13:19-22);

apud eundem:

"Exscindam Babeli nomen et residuum; ponam eam in haereditatem anatariae," (14:22-23);

et apud Jeremiam:

In Babele "habitabunt tziim et ijim et filiae noctuae, juxta eversionem Dei, Sodomam et Gomorrham et vicinas ejus; non habitabit ibi filius hominis," (50:39-40).

Ex his patet, quod per "custodiam omnis spiritus immundi, et omnis avis immundae et exosae," significetur quod mala voluntatis et inde facti, ac falsa cogitationis et inde consilii, illorum qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt. Quod "aves" significent talia quae intellectus et cogitationis et inde consilii sunt, in utroque sensu tam malo quam bono, patet ex Verbo. In sensu malo ibi in his locis:

"In medio septimanae cessare faciet 2 sacrificium: tandem super Avem abominationum desolatio, usque ad consummationem stillabit super devastationem," 3 (Daniel 9:27);

"Possidebunt terram platea et anataria, ulula et corvus habitabunt in ea," (Esaias 34:1).

Non aliud quam falsa infernalia significantur per "ochim," "tziim," "filias noctuae," "dracones," in locis supra adductis;

Tum per Aves quae descenderunt super cadavera, quas Abram abegit, (Genesis 15:11); 4

Per Aves, quibus darentur cadavera eorum in cibum, (Jeremias 7:33; 15:3; 16:4; 19:7; 34:20; Ezechiel 29:5; Psalm. 79:1-2);

Tum per Aves quae comedunt id quod seminatum est, (Matthaeus 13:3-4).

In bono sensu in his locis Laudent Nomen Jehovae "reptile et Avis," (Psalm. 148:10);

"Feriam illis foedus in die illo cum Avi caelorum et reptili terrae," (Hoschea 2:18);

"Interroga bestias et docebunt te, et Aves caeli et annuntiabunt tibi; quis non novit ex his omnibus quod manus Jehovae faciat illud," (Hiob 12:7-9);

"Vidi cum ecce non homo, omnis Avis caelorum avolarunt," (Jeremias 4:24-26);

"Ab Ave caelorum usque ad bestiam avolarunt, quia dabo Hierosolymam acervos, habitaculum draconum," (Jeremias 9:9-10 (B.A. 10-11); 12:9);

"Non veritas, non misericordia, non cognitio Dei: propterea lugebit terra quoad bestiam agri et quoad Avem caelorum "(Hoschea 4:1, 3);

"Ego Deus, vocans ab ortu Avem, e terra longinqua virum consilii," (Esaias 46:9, (11));

"Aschur cedrus in Libano; in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae," (Ezechiel 31:3, 6); 5

similia ut hic de Aschure ut cedro dicuntur alibi (Ut Ezechiel 17:23; Daniel 4:7-11, 17-18 (B.A. 10-14, 20-21); Matthaeus 13:31-32; Marcus 4:32; 6 Luca 13:19);

"Dic Avi omnis alae, et omni bestiae agri, Venite ad sacrificium magnum super montibus Israelis: sic dabo gloriam Meam inter gentes," (Ezechiel 39:17, 21; Apocalypsis 19:17).

(Praeter alibi, ut Esaias 18:1, 6; Ezechiel 38:20; Hoschea 9:11; 11:9, 11; 7 Zephanias 1:3; Psalmuss 8:7-9 (B.A. 6-8); Psalm. 50:11; Psalm. 104:10, 12). 8

Quod "aves" significent illa quae intellectus et inde cogitationis et consilii sunt, patet manifeste ex avibus in mundo spirituali, ubi etiam apparent aves omnis generis et omnis speciei, in Caelo pulcherrimae, paradisiacae, turtures, Columbae, in Inferno dracones, ululae, bubones, et similes aliae, quae omnes sunt repraesentationes ad vivum cogitationum ex affectionibus bonis in Caelo, et cogitationum ex affectionibus malis in Inferno.

Fußnoten:

1. ijim pro "zjim"

2. faciet pro "faciam"

3. super devastationem pro "devastatio"

4. 11 pro "10"

5. 3 pro "5"

6. Marc. pro "Matth."

7. 11 pro "10"

8. 12 pro "11"

  
/ 962