Die Bibel

 

Genesis 13

Lernen

   

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.

5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.

9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.

11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.

12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2909

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2909. ‘In Kiriath Arba, haec Hebron in terra Canaan’: quod significet in Ecclesia, constare potest ex significatione ‘Kiriath Arba’ quod sit Ecclesia quoad verum; et ex significatione ‘Hebronis in terra Canaan’ quod sit Ecclesia quoad bonum; in Verbo, cumprimis prophetico, ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, propter conjugium caeleste in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, ideo hic cum nominatur Kiriath Arba, etiam dicitur haec Hebron in terra Canaan; quod ‘terra Canaan’ sit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, et quod loca ibi varie repraesentativa fuerunt, n. 1585, 1866.

[2] Quod Kiriath Arbam quae Hebron, attinet, fuit regio ubi habitarunt Abrahamus, Isacus et Jacobus; quod Abrahamus, patet a praecedentibus, Venit Abraham et habitavit in [quercetis] Mamre, quae in Hebrone, Gen. 13:18: quod Jishakus, patet a sequentibus, Venit Jacob ad Jishakum patrem suum Mamre Kiriath Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Jishak, Gen. 35:27: quod Jacob, Joseph a patre suo Jacobo missus ad fratres e valle Hebronis, Gen. 37:14;

ex repraesentatione trium illorum, de qua prius, constat quod ‘Kiriath Arba, quae Hebron’ repraesentaverit Ecclesiam prius quam Hierosolyma:

[3] quod omnis Ecclesia successu temporis decrescat usque dum nihil fidei et charitatis residuum habeat, et quod tunc destruatur, repraesentatum etiam fuit per ‘Kiriath Arbam quae Hebron’, quod nempe ‘possessa ab Anakis’, per quos significatae sunt dirae persuasiones falsi, n. 581, 1673, quod ‘possessa ab Anakis’, videatur Num. 13:21, 22; Jos. 11:21; 14:15; 15:13, 14, Jud. 1:10;

et quod finis seu consummatio ejus, et destructa, repraesentatum est per quod ‘omnia ibi a Joshua devotioni data’, Jos. 10:36, 37; 11:21, et ‘Anaki percussi a Jehuda et a Calebo’, Jud. 1:10; Jos. 14:13-15; 15:13, 14;

et quod nova iterum Ecclesia, repraesentatum est per quod ‘cesserit Calebo in hereditatem quoad agrum et villas’, Jos. 21:12;

ipsa urbs autem facta urbs refugii, Jos. 20:7; 21:13, et sacerdotalis filiis Aharonis, Jos. 21:10, 11;

in hereditate Jehudae, Jos. 15:54;

[4] inde patet quod Hebron repraesentaverit Ecclesiam spiritualem Domini in terra Canaane; ideo quoque David ex mandato Jehovae ire jussus est Hebronem, et ibi unctus est in regem super domum Jehudae; et postquam ibi regnaverat septem annis et sex mensibus, Hierosolymam ivit, et occupavit Zionem, videatur 2 Sam. 2:1-11; 5:5; I Reg. 2:11, et tunc primum repraesentari coepit Ecclesia spiritualis Domini per ‘Hierosolymam’, et caelestis per ‘Zionem’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.