Die Bibel

 

Genesis 13

Lernen

   

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.

5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.

9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.

11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.

12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1608

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1608. ‘Et semini tuo usque in aeternum’: quod significet illos qui fidem in Ipsum haberent, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit fides, et quidem fides charitatis, de qua prius n. 255, 256, 1025. Quod ‘semini Ipsius’, hoc est, fidem habentibus in Ipsum, ‘daretur regnum caeleste’, constat manifeste ex Ipsius Domini verbis apud Johannem, Pater amat Filium, et omnia dedit Ei in manum Ipsius: qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio non videbit vitam, 3:35, 36:

[2] et apud eundem,

Quotquot receperunt Ipsum, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent; credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, 1:12, 13;

ex his constat quid sit fides seu ‘credere in Ipsum’, nempe apud illos qui recipiunt Ipsum et credunt in Ipsum, ‘non ex voluntate viri’; nec e voluntate viri’; ‘voluntas carnis’ est quod est contrarium amori et charitati, nam id significatur per ‘carnem’, n. 999; et ‘voluntas viri’ est quod est contrarium fidei ex amore seu charitate, hoc est quod significatur per ‘virum’; voluntas enim carnis et voluntas viri sunt quae disjungunt, sed amor et inde fides sunt quae conjungunt; quare apud quos amor et inde fides, illi sunt qui ‘ex Deo nati’; et quia illi ex Deo nati, appellantur ‘filii Dei’ et sunt ‘semen Ipsius quibus regnum caeleste’; quae significantur per haec in hoc versu, ‘omnem terram quam tu vides, tibi dabo, et semini tuo usque in aeternum’.

[3] Quod regnum caeleste non dari queat illis qui in fide absque charitate sunt, hoc est, illis qui se dicunt habere fidem, et odio habent proximum, unicuique si modo reflectere velit, constare potest; nam nulla vita potest fidei tali inesse, cum vitam facit odium hoc est, infernum; nam infernum non nisi ex odiis consistit, non ex odiis quae homo hereditario accepit, sed ex odiis quae ipse actuali vita sibi comparavit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.