Die Bibel

 

Genesis 13

Lernen

   

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.

5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.

9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.

11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.

12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1557

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1557. ‘Inter Bethel et inter Ai’: quod significet caelestia cognitionum et mundana, constat a significatione ‘Bethelis’ quod sit lux sapientiae per cognitiones, n. 1453, et ex significatione ‘Ai’ quod sit lux ex mundanis, de qua quoque n. 1453: ex illis quae ibi dicta sunt, constare potest qualis tunc Domini status fuit, nempe quod puerilis, qui talis est ut mundana adsint; mundana enim non discuti queunt priusquam verum et bonum implantatur caelestibus per cognitiones, nam homo nusquam potest distinguere inter caelestia et mundana priusquam scit et novit quid caeleste et quid mundanum; cognitiones ideam communem et obscuram faciunt distinctam, et quo distinctior idea fit per cognitiones, eo magis separari possunt mundana; sed status ille puerilis est usque sanctus quia innocens;

[2] ignorantia nusquam demit sanctitatem cum in illa est innocentia, nam sanctitas habitat in ignorantia quae innocens; apud omnes homines praeter apud Dominum, sanctitas non habitare potest nisi in ignorantia; nisi in ignorantia non est sanctitas; apud ipsos angelos qui in summa luce intelligentiae et sapientiae sunt, etiam sanctitas habitat in ignorantia, norunt enim et agnoscunt quod nihil norint ex se, sed quicquid norunt quod sit a Domino; norunt etiam et agnoscunt quod omnis illorum scientia, intelligentia et sapientia sit sicut nihil respective ad infinitam Domini, ita quod sit ignorantia; qui non agnoscit quod infinita sint quae non novit, prae illis quae novit, is non potest esse in sanctitate ignorantiae in qua sunt angeli: sanctitas ignorantiae non est quod in ignorantia sit prae aliis, sed quod in agnitione quod nihil ex se sciat, et quae non scit respective ad illa quae scit, quod infinita sint; imprimis quod parvi faciat scientifica et intellectualia respective ad caelestia, seu illa quae sunt intellectus respective ad illa quae sunt vitae. Quod Dominum attinet, Ipse quia conjungeret humana Divinis, progressus est secundum ordinem, et nunc primum pervenit ad illum statum caelestem qualem habuit cum puer, in quo statu etiam mundana adsunt, inde pergendo in statum magis caelestem, tandem in statum caelestem infantiae in quo Humanam Essentiam plene conjunxit Divinae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.